Skip to the text

Caput XXIII. De pietate bonorum, et maxime beatae Virginis.

Duo ubera tua sicut duo hinnuli capreae gemelli qui pascuntur in liliis, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae (Cant. IV). Hi sunt ubera quos superius collum dixerat, doctores sed et perfecti alios ad bonum admonitione convertentes. Haec ubera lacte replentur charitatis quo juniores et teneriores reficiunt, et quasi matres lactant et alunt. Non habet haec ubera anima adhuc carnalis, donec crescat in gratia, et sanguinem carnalitatis convertat in lac devotionis. Cum vero in gratia creverit, et pietatem conceperit, tunc mater fit, lactat teneros, consolatur desolatos, contumeliis pulsata vel injuriis affecta patientiae et compassionis lac fundit, non sanguinem carnalis commotionis. Quia enim pietatis lacte repleta est, dulcedinem exhibet quam accepit, magis miseriis se laedentis compatitur quam injuria moveatur. Est in eo qui injuriatur nequitia cordis, et est miseria animae. Sustinens quoque in se habet unde moveatur ad iram, sive ad clementiam. Si potius indignatur quam compatiatur, carnalis est, et miseriae peccati etiam ipse obnoxius; quia sicut ille peccat per nequitiam, ita iste per iram et impatientiam. Sanguis sanguinem tangit, id est peccator peccatorem. Tactus probat quisque qualis sit. Si ubera haberet tactus, id est injuria pulsatus lac funderet. Cum autem injuriam patitur, et non compatitur; dolet et non condolet, quia pietatis lac non effundit, probat se habere non ubera, nec matrem esse, sed sororem adhuc parvulam et ubera non habentem. Quia ergo anima perfecta desuper accipit gratiam quam aliis refundit, et sic ipsa quoque lactatur, merito hinnulis comparatur, qui ad lac currunt, et alta petunt. Surgit enim unde ipsa crescat, et alios reficiat. Duo hinnuli sunt activi et contemplativi, qui utique ad lac gratiae currere non cessant, hoc desiderant, et ad perfectum semper tendunt, et superna petunt. Semper se novos, semper incipientes et insufficientes se reputant, quia ad anteriora se extendunt, donec occurrant in virum perfectum, donec profecto perveniant ad perfectionem; nunquam arbitrantur se apprehendisse, sed apud se dicunt se tantum incoepisse, apud se parvuli semper sunt, id est humiles, et ideo lac gratiae quaerunt, ad hoc tendunt, hoc sugunt: unde quia ad hoc lac indesinenter currunt, hoc percipiunt, et hoc reficiuntur, ac ita dulcedine hujus replentur ut ejus abundantia aliorum inopiam supplere sufficiat. Hi sunt hinnuli capreae, id est Ecclesiae, quae alta petere solet, gemelli; quia eadem doctrina reficiuntur utrique, sicut gemelli nutriuntur eodem lacte. Ita enim erudit Scriptura sacra contemplativos sicut et activos, et ideo inveniunt utrique quo spiritualiter nutriantur. Hi autem pascuntur inter lilia. Per lilia quae nitent et odotem habent, munditiam bene viventium et odorem virtutum accipimus. Inter quae pascuntur hi gemelli, quia in munditia bonorum et bono odore conversantium delectantur. De horum salute, pariter et boni exempli odore gaudent, et quod aliis praebent in his laetantur, inter haec delectabiliter reficiuntur. De malorum enim interitu torquentur, de bonorum vero profectu et prosperitate gratulantur quandiu degunt in hujus mundi exsilio et caecitate. Et hoc est quod sequitur, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Donec deficiat ignorantia et miseria praesentis vitae, et luceat dies aeternitatis et divinae cognitionis. Possunt autem haec ubera ad beatam Virginem transferri. Ipsa enim habet duo ubera geminae dilectionis lac fundentia, quia reis impetrat veniam et justis gratiam. Quae ubera sunt sicut duo hinnuli capreae; hinnulos hos intelligere possumus angelos et hominum animas ad regnum jam translatas. Qui bene hinnuli dicuntur, quia montem coelestis habitationis conscenderunt, et divinae contemplationis dulcedine reficiuntur sicut hinnuli et alta petere solent et lacte nutriuntur. Hi hinnuli gemelli sunt capreae, id est Christi a quo pariter capiunt et sugunt lac geminae dulcedinis, divinitatis scilicet et humanitatis. Caprea enim est Christus, quia saliit in montibus et transiliit colles. Et ita saltum dedit in uterum B. Virginis. Et de hoc in mundum, et de mundo in coelum, ubi pascit hinnulos istos coelesti lacte. Itaque cum tam angeli quam sanctae animae pro peccatoribus solliciti sint, et eis tam meritis, quam intercessione subveniant, credendum est beatam Virginem tantum in hoc posse, quantum utramque hanc creaturam, imo utraque potior judicatur, quia utraque per hanc reparatur, et angelorum ruina per hanc restaurata est, et humana natura reconciliata. Quid autem mirum si beata Virgo, et peccatoribus reconciliationis, et piis gratiae lac fundit, quae mundum reconciliavit, et ipsam gratiam peperit, imo ipsum fontem gratiae qui distenditur per mundum et extenditur usque ad mundi terminum? Est enim beata Virgo paradisus de qua egreditur fons iste, qui deinde dividitur in quatuor capita, quia de corpore Christi quod de ipsa processit, profluxit fons sanguinis qui sacramentaliter inde fluxit in quatuor mundi partes ad abluendum pariter a peccatis, et infundendam gratiam suis. Merito ergo misericordia ejus cursui hinnulorum comparatur, per mundum currit, mundum irrigat et infundit. Hinnulorum velocitati comparatur, quia velocius occurrit ejus pietas quam invocetur, et causas miserorum anticipat; hinnulis vero comparatur, quia dulcedinem bonitatis quam impendit, ipsa desuper sugit. Haec autem sunt ubera tua, o beata, id est pietas, quibus miseros lactas, dum misericordiam eis impetras, lactas miseros et ab ipsa misericordia lactaris, ab ipsa percipis quod refundis. Praerogativam singularis gratiae meruisti, quia privilegiata es prae mulieribus, ut non mulierum, sed virgineo lacte alueris nec hominem purum, sed Deum. Unde quam singulare hoc, quia nec primam similem haec visa est nec habere sequentem. Merito ergo tantum posse quantum angeli sancti, et animae sanctorum judicaris, et utrisque compararis. Ad te ergo matrem misericordiae, matrem miserorum clamant exsules filii Evae, clamant ipsae miseriae. Habet enim miseria clamorem, et vallis haec lacrymas: vallis est enim lacrymarum, adeo ut si ipsi miseri non clament, ista auribus tuis non insonent. Non possunt haec ante te silere, nec auditum tuum latere, eo quod aures audiendi miserias habeas, et te has scire sit eas audire. Sicut enim ubicunque fuerit corpus, congregantur et aquilae, ita ubicunque fuerit miseria, tua et currit et succurrit misericordia. A Deo pietate replentur ubera tua, ut alicujus miseriae notitia tacta lac fundant misericordiae, nec possis miserias scire, et non subvenire. Et quid mirum, si misericordia affluis, quae ipsam misericordiam peperisti? Carnalia in te Christus ubera suxit, ut per te nobis spiritualia fluerent. Cum enim misericordiam lactasti, ab eadem misericordiae ubera accepisti. Et sicut carnem nostram in te sumpsit, et Spiritum sanctum suum nobis dedit. Cum materiale lac ex te Deus suxit, spirituale pariter filiis Dei per te fluere coepit. Ex eo miserorum mater facta es, et miseros alere misericordiae lacte coepisti. Et cum misericordia Dei sit ab aeterno, amplior esse coepit ex tempore. Et cum ex te coepit initium ejus quoque largitas per te sumpsit augmentum. In te ergo concrevit lac divinae misericordiae, et ex te nobis profluxit. Ipsa prius repleta es, et ex te nobis descendit haec abundantia. Unde quia lacte hoc inebriaris, et lac istud nobis fundis, et per mundum pietas tua currit, et miseris occurrit et subvenit, merito hinnulis compararis, et lactentibus haedis, pariterque currentibus assimilaris. Sugunt enim lac istud in divina fruitione, et nobis occurrunt; quia et Dei contemplatione satiantur nobis occurrunt charitate, et subveniunt meritis et intercessione. Sed cum tam angeli quam sanctae animae, circa nos sollicitudine discurrant, et nobis succurrant, utrisque compararis, quia tantum tu sola quantum uterque, et super utrosque potes et efficis. Hi quoque hinnuli pascuntur in liliis, quia salutem desiderant adhuc in exsilio degentium, et munda vita, et bonae conversationis odore atque fama reficiuntur, quod est in liliis pasci. Quod utique agunt donec illucescat dies aeternae beatitudinis, et umbrae finiantur, miseriae scilicet praesentis vitae.

Chapter 24 of 43