Caput XXV. De corona beatorum, et quomodo pollutio et alia quaedam sunt mortalia.
Veni de Libano, sponsa mea; veni de Libano, veni (Cant. IV). Libanus mons est, in quo crescunt myrrha et thus. Dicitur autem Libanus candidatio vel dealbatio. Vocat ergo Christus sponsam de Libano, cum per mortificationem peccatorum, et carnalitatis, et devotionem orationis mundatam et candidatam invitat ad supernam remunerationem. Quod autem non solum duplicata voce, sed etiam triplicata hortatur ut veniat, immensitatem desiderii et amoris quem habet ad eam insinuat, et ut trina repetitio immensitatis et firmitatis sit attestatio, funiculus enim triplex difficile rumpitur. Item multiplicata repetitio vocationis et gratulationem indicat qua liberationi ejus de praesenti miseria congaudet. Innuit quoque quanto desiderio hanc celerius fieri optet. Iterum enim atque iterum repetita vocatio accelerantis pariter et congaudentis affectum exprimit. Ideo etiam eam toties vocat, ut iterata vocatione magnitudinem felicitatis ad quam vocatur insinuet. Ut etiam trina vocatio Trinitatis indicet fruitionem, quam perceptura est post laborem, quae fruitio est aeterna beatitudo. Et cum eam vocat, etiam ei de quibus remuneranda sit praenuntiat, dicens: Coronaberis de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon. Amana interpretatur inquietus vel turbulentus, et significat amatores mundi qui inquieti sunt, pariter et turbulenti. Inquietudo laboris, et fatigatio est in quaerendo mundanas delectationes, et cum eas assequitur quis, non plenam in eis invenit satietatem. Non habita haec vexant, et habita non satiant. Nam, dum quis in istis desiderio satisfacere cupit, amplius illud accendit. Unde dicitur, quod remedia peccatorum aegritudines sunt. Quia unde peccando aliquis desiderium ad tempus curat, inde majori desiderio peccandi postmodum aegrotat. Quia ergo non habet satietatem, non praestat quietem, nec in mente quae terrena quaerit Spiritus Dei manet, qui non nisi super humilem et quietum requiescit. Non enim capitur a mente quae inquieta fuerit per terrena desideria, et non illustrat hanc spirituali lumine quae carnali delectatione repletur. Ubi enim a carnalibus cordis vasa vacua non fuerit, oleum spiritus stare ibi non habet. Neque enim venit sive permanet Spiritus sanctus in homine quando caro est, id est, carnalis. Cum igitur his desideriis anima inquietatur, pariter etiam turbulenta fit, id est obscura et confusa et a veritatis cognitione aliena. Confundunt enim terrena desideria, et cordis oculos obtenebrant, ut nec vel se homo, vel caecitatem suam, ac miseriam agnoscat. Mens vero bonorum in his delectationibus renuit consolari, et ideo meretur delectari, et gratia illustrari. Damnat enim beatus Job, et maledicit diei carnalis delectationis (Job III), et vertit hunc judicio suo in tenebras, sive noctem, dum pensat ad quantam deducet caecitatem et miseriam. Per consideratam enim noctem quam sequi considerat hunc diem, destruit ipsum diem, et in se perire facit, et sic ad diem gratiae pervenit. Sic noctem vertit in diem, et post tenebras noctis quas damnat, merito sperat lucem, et gratiae percipit illustrationem. Quos igitur terrena delectatio superat Amana sunt, id est, inquieti et turbulenti, et horum caput est diabolus, qui per haec in eis principatur. Cujus suasionibus dum anima devota resistit, nec has respicit, de hoc capite triumphat. Non solum autem de capite Amana, sed etiam de vertice Sanir et Hermon hanc coronandam promittit Christus. Sanir et Hermon montes sunt Judaeae, in quibus leones et pardi habitant. Isti montes significant fetentes per immunditiam et a Deo atque bonorum consortio segregatos per culpam. Sanir enim interpretatur fetor, et Hermon anathematizatio. De his vero qui sunt Sanir, alii polluuntur per actum, alii per cogitationem, alii alicui tentationi vel fragilitati consentientes, vel minus legitime renitentes immunditiae culpam non evadunt. Et actuum quidem immunditia satis patet, nec de his oportet multa dici. In cogitatione vero peccatur mortaliter, vel voluntate peccandi, vel consentiendo delectationi cogitationis, et moram habendo in delectatione. Si enim delectationi cogitationis de mortali consentias, etiamsi actum committere nolis, peccas mortaliter, praesertim si in tali delectatione moram habeas diu postquam hanc ratio deprehendit, et placeat. Si enim duraverit ipsa delectatio ratione non consentiente, vel illam non advertente, mortalis non dicitur. Sic quandoque longior mora venialis est, et brevior mortalis, dum advertitur, et non ei resistitur, sed consentitur. Si autem in corpore pollutio aliqua vigilanti contingat, et seminis fluxus, mortale est, nisi contingat ex naturali quadam infirmitate. Si ergo contingat ex delectatione, mortale est, etiamsi non voluntarium sit quando contingit, si culpa mortalis praecessit, familiaritatis, cogitationis, aspectus et hujusmodi, de qua occasionem habuerit morosa delectatio per quam accidit. Quia enim haec fuerunt voluntaria, et per haec morosa delectatio habita, non excusatur ipsum peccatum, etiamsi contra voluntatem contingat. Si quis autem post morosam delectationem de ea contritus fuerit, si postea contingat ei pollutio, et iterum redit delectatio, mortale est, quia in ipsa hora contingendi aliquatenus consentit delectationi ut ei contingat. Si enim non consentit, veniale peccatum est, quia non contingit mortale peccatum, nisi voluntarium. Aut ex infirmitate contingit, et tunc veniale est, aut nullum peccatum, si nulla ibi fuerit delectatio. Potest enim contingere ex infirmitate, et tamen aliqua ibi est delectatio quae tamen sit venialis. Si quoque dormienti contingat ex culpa aliqua quae mortalis sit, mortale erit. Sed si contritio interveveniat, veniale est, quamvis occasionem exinde habeat, quia abolita est per contritionem.
Simile est de furioso, et ignorante, et omittente. Quando enim furiosus in furia constitutus occidit, vel fornicatur, vel aliquod mortale facit, quamvis tunc non habeat sensum discernendi quae facit, mortaliter tamen peccat, si in ipsam furiam culpa sua incidit, et in voluntate peccandi mortaliter fuit, et ita ex praecedente culpa reus fit; sic dormienti ex causis praecedentibus pollutio est mortalis. Sic est de ignorante; quia, quamvis in hora sciendi quod debet nolit ignorare, tamen reus est, quia prius scire contempsit cum scire potuit. Et de omittente quando omittit quod debet, quia pot isset se ad faciendum sollicitum exhibui se, et sic tempore faciendi non omittere. Sanir ergo sunt fetentes quos polluit diabolus, sive in opere, sive in cogitatione, qui repere legitur pectore et ventre. Hermon vero, qui interpretatur anathematizatio, significat illos qui sunt anathematizati, id est, propria iniquitate a Deo separati, et alii propter manifesta peccata ab Ecclesiae societate per excommunicationis sententiam exclusi. Et de primis dicamus qui per mortalia peccata a Deo disjunguntur. Omne mortale committitur agendo contra praecepta, vel contra conscientiam. Quidquid enim conscientia dictaret mortale, etiamsi veniale esset, qui hoc contra talem conscientiam faceret, mortaliter peccaret, dicente Apostolo: Omne quod non fit ex fide, id est contra conscientiam, peccatum est (Rom. XIV), et quod contra conscientiam fit, aedificat ad gehennam. Caetera quae fiunt mortalia, contra praecepta fiunt.
Sunt autem quaedam peccata quae semper sunt mortalia, sicut sunt odium, idololatria, veneficium, maleficium, fornicatio et hujusmodi. Ira vero, impatientia, tristitia, avaritia, gula, superbia, inanis gloria, detractio, et multa talia non semper sunt mortalia, nisi videlicet in his aliquis peccet per gravem contemptum, vel faciat contra praeceptum, id est contra dilectionem Dei et proximi. Ira enim non est mortalis quando aliquis movetur circa proximum voluntate et consensu nocendi ei in persona aut in facultate, aut in fama, quia tantum primos motus iracundiae incurrit. Et ideo sol non occidit super iracundiam ejus (Ephes. IV), id est Christus. Simile est de omnibus aliis motibus citra voluntatem, et consensum faciendi contra dilectionem Dei et proximi. Per impatientiam peccatur mortaliter, quando sic per eam exceditur ut virtus patientiae penitus relinquatur. Per tristitiam, cum ita superatur aliquis, ut nullatenus se in Deo consoletur, sed omnino consentit. Per avaritiam, cum tanta est tenacia ut in arcta necessitate proximo non subveniat, et danda retineat. Per gulam, cum per consuetudinem vel frequenter in crapulam vel ebrietatem labitur aliquis, et infirmitatem suam in hoc expertus non sibi cavet, nec se moderatur, vel cum per ardorem concupiscentiae cibi aut potus sicut Esau superatur. Et iterum his quandoque modis praepropere, laute, nimis ardenter, studiose. Per superbiam, vel inanem gloriam, cum aliis se praefert, et humanum favorem dilectioni Dei praeponit. Detrahendo quoque, vel publicando peccatum alterius per invidiam tunc peccatur mortaliter, vel quando dicuntur alia per quae nocere intendit personae, aut famae, sive cum bonum statum alterius nititur aliquis depravare. Veniale quoque per contemptum fit mortale, sicut dicit Augustinus, nullum peccatum adeo peccatum veniale est, quod non fiat mortale dum placet, si videlicet ita placeat quod illud committeret homo, etiamsi mortale esse sciret, vel veniale fit mortale per occasionem, quia per multitudinem venialium venitur ad mortale committendum. Quandocunque ergo peccatur mortaliter, tunc vel fit contra conscientiam, vel per contemptum, vel contra aliquid quod praeceptum est, vel prohibitum. Donec itaque primi motus intantum procedant ut contra aliquod horum fiat, non peccatur mortaliter. Sed cum eis ita consentit aliquis, ut in uno eorum offendat, tunc primum mortaliter peccat. Quocunque autem modo praedicto peccent perversi, anathematizati sunt, et a Deo separati per mortale. Qui vero nominatim fuerint excommunicati, sunt excommunicati majori excommunicatione, et vitandi sunt in oratione, in mensa, in salutatione. Non enim potest orare aliquis in ecclesia talibus praesentibus occulte nec palam. Innocentius tamen dicit in contrarium. Potest tamen extra ecclesiam praesentibus eis, sive audientibus. Pro talibus quoque orare potest occulte, non manifeste, vel aliquo audiente. In his tamen possumus communicari eis quae pertinent ad eorum absolutionem et salutem. Et si aliquid deberent alicui, potest ab eis repeti et possunt conveniri, non convenire. Sunt itaque perversi Amana, id est inquieti per amorem terrenorum, vel Sanir, id est fetentes per immundam vitam, sive Hermon, id est anathematizati per peccatum, sive excommunicationis sententiam. Caput autem sive vertex eorum est diabolus, qui ad hoc tentando eos inducit, et per hoc in eis principatum gerit, cujus suasioni, dum devotus quisque resistit ne peccatis implicetur, de hoc capite quia triumphat coronatur. Leones quoque et pardi sunt daemones; quia nunc, aperta iniquitate, saevientes quosdam decipiunt, nunc blandis consiliis et variis fraudibus rectos seducunt, sicut et leones feroces, et pardi vario colore respersi sunt. Horum leonum, seu pardorum habitatio sunt iniqui, quorum perversos mores et peccata dum boni non imitantur, sed fugiunt, et interdum tales exemplo et doctrina ad bonum convertunt. De his montibus et cubilibus leonum atque pardorum coronantur, et aeternis praemiis donantur.
Chapter 26 of 43