Caput VII. Quomodo in secreto mens Deo fruitur, et ab eo de occultis eruditur.
Non autem sufficit sponsae in domum mentis introduxisse dilectum, nisi et in cubiculum suum introducat illum, ubi familiarius et secretius illo fruatur, et sola cum solo sit, et confabuletur, et remotis omnibus consiliis intersit, secreta cognoscat, causas occultas discat, incerta et occulta sapientiae suae manifestet illi Deus. Ibi audire cupit verbum absconditum, id est internam et occultam aspirationem, quae in Job verbum absconditum vocatur (Job IV), quia paucis conceditur, vel quia silenter aure cordis praecipitur. Quod etiam verbum audire perhibetur in nocte, quando sopor solet occupare homines, id est quando, calcatis carnis desideriis, quies mentis possidetur. In noctis ergo silentio quando secrete cum illa Deus est in cubiculo suo, quando pacata et quieta sunt omnia, quando pax habetur intus a vitiorum perturbatione, et foris ab omni inquietudine et occupatione, quando silent vitia, et peccatorum omnium recordatio, sensus quoque exteriores sopiuntur, et mundanorum memoria. Cum itaque tanta quies fuerit, et jam silent omnia, tunc jam audiri poterit vox Dei, quae non tantum loquitur, sed susurrat, id est tenuiter et occulte aliquid humanae menti manifestat. Nec solum susurrum Dei, sed et venas susurri ejus furtive tunc suscipit anima, quia subtilitatem divinae aspirationis, et causarum origines quibus ad mentem gratia veniat intelligit. Diversis enim modis visitat Deus, quia nunc expungit mente desiderio divini amoris, nunc spe et gaudio futurae retributionis, nunc delectatione alicujus virtutis, nunc cognitione propriae imperfectionis, nunc timore poenae, et peccatorum recordatione, vel alicujus periculi vel negligentiae manifestatione, nunc memoria bonae rei, nunc exemplo et gratia alicujus viri perfecti. Istis et aliis modis gratia mentem visitat, nec semper eodem modo, sed nunc isto, nunc illo. Sicut enim in diversis diversa sunt dona, et distributiones Spiritus, ut iste accipiat hanc gratiam, ille illam ita in uno; eodemque homine diversae sunt visitationes Spiritus. Anima ergo, cum qua Deus in silentio susurrat; ista cognoscit et discernit, et secundum modum quo visitatur se conformat et dirigit. Novit enim discretionem gratiae et usum, praesentiam quoque sive absentiam intelligit, adventum etiam et abscessum, causas etiam adventus, motus et cogitationes, praenuntios, et praeambulos gratiae. Quod autem hanc ante omnia mereatur humilitas frequenti experientia didicit, multiplicesque et occultos humilitatis modos, sive motus intelligit. Nec ambigitur quod toties gratum Deo sacrificium offert et gratiam sibi cumulat, quoties se propter Deum deprimit et humiliat. Ut ergo abundantius hanc consequatur, humilitatis vestigia tam in cogitatione quam in opere sectatur. In mente suo judicio se deprimit, et foris se propter Deum hominibus subjicit et postponit, abjectionem eligit, contemptibilem se facit, ut sit pretiosa apud Deum, humiliat se ut exaltetur, gaudet opprobriis, pro contumelia enim se recepturam a Deo novit gratiam, pro convicio benedictionem. Intellexit hoc David qui, maledicente sibi Semei, magis hunc pati voluit quam per militem suum vindicari, pro maledictione illa bonum sibi a Domino reddi praesentiens. Sic humilibus Deus dat gratiam, superbis vero resistit. Sed quis vetustam, et inolitam superbiam, quis occultas ejus radices, atque subtiles cogitationes, quibus ut plurimum latenter irrepit, et etiam nescientibus subrepit, nisi Deo susurrante (id est occulte revelante) cognoscat? Quae quantum in mente dilatatur, tanto minus cognoscitur, quia mens per hanc amplius excaecatur. Sic etiam in verbis et operatione multipliciter latet, nec cognoscitur, nisi ad cognoscendum a gratia quis erudiatur. Latet itaque in anima superbia, et hoc ipsa nescit; sed Deus hoc videt, quia occulta conspicit, et propterea gratiam suam subtrahit, vel non concedit. Non solum ergo propter manifestam, sed etiam propter occultam, nec propter majorem, sed etiam propter minorem superbiam mens siccatur gratia: Desertos faciam, ait Dominus, montes et colles, et omne germen eorum exsiccabo (Psal. XLII); per montes, majores, superbos, et per colles, minores designans. Isti montes exsiccantur, et arescunt, sed valles, id est humiles, irrigantur aqua gratiae, et abundant frumento spirituali. Istos montes, visitantisque gratiae origines et causas merendi, vel demerendi latenter intelligere, est venas divini susurri furtive suscipere. Venae istae silenter et cum levi murmure serpunt, nec audiuntur a mente inquieta, et in qua perstrepunt et clamant vitia, vel perturbationes aliquae. Horum itaque intelligentia percipitur, et discitur in cubiculo (id est mentis secreto) ubi exclusa sunt omnia praeter Deum, ubi sola cum solo anima susurrat, haec est solitudo in quam ducit animam Deus, ut loquatur ad cor ejus. Ibi audire potest quid loquatur in ea Dominus Deus. Ibi aperit illi aures tantum interiores: patescunt enim aures cordis, tumultus saecularium negotiorum claudit, et quies secretae considerationis aperit. Tunc verba Dei mens vivacius penetrat, cum ad se admittere curarum saecularium tumultus recusat. Hoc cubiculum schola est, ubi discat in silentio, ubi doceantur arcana praeceptorum, ubi erudiatur in divinae voluntatis notitia, in morum cognitione, in virtutum discretione, in spiritualium rerum contemplatione. Ad hoc cubiculum secedere debet anima, sicut Moyses ad tabernaculum foederis ad consulendum Dominum de dubiis, de disponenda mentis suae domo, de gerendis in illa, de statu proprio, de aliorum necessitatibus spiritualibus, et corporalibus, de dilectione Dei, de amore justitiae vel defensione, de discretione exercendi zeli, de tempore dissimulandi excessus, de compassione delinquentium, de rigore. Hic quotidie discutit, et investigat interiora sua et exteriora, et qualis sit meditatio, vel circa quid maxime sit vel esse debeat; qualis locutio, moderata an dissoluta, humilis an superba; et item qualis sit operatio strenua vel remissa; qualis denique sit totius domus dispositio, et quae in ea corrigenda sunt, quae toleranda. Inquantum vero ad puritatem conscientiae pervenit, quantumcunque voluntatem suam mortificando divinae conjunxit, seque unum cum Deo fecit, intantum spiritualia cognoscit, et Dei voluntatem intelligit. Ut ergo hanc gratiam percipiat, merito dilectum, introducere cupit in cubiculum, id est secretum quietis, meditationis, orationis, ubi ab exterioribus quiescat interna et mystica meditatione discat et oratione obtineat.
Chapter 8 of 43