Caput XVII. De discretione cogitationum, et quomodo ad hanc veniatur.
Dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro (Cant. IV). Dentes sunt discussiones discretionis, quibus meditationes spirituales et cogitationes cordis cernuntur et comminuuntur, ac discernuntur an purae sint et veraciter bonae, an sint a Deo, vel a spiritu malo, vel a corde humano. Malus enim spiritus quasdam cogitationes suggerere novit, quae spirituales videntur, et humanus spiritus interdum se Spiritum sanctum esse simulat et mentitur, sicut in Job legitur: En venter meus quasi mustum (Job XXXII). Quod etiam ipsi Eliae contigit, qui verba protulit per tumorem sui spiritus, quae a Spiritu sancto, et Dei zelo dicere se credidit. Per ventrem enim sinus cordis, per mustum fervor Spiritus sancti intelligitur, quo se incitari Eliu apud Job putavit, cum tamen a solo proprii cordis impetu moveretur. In multis talibus cordis motum, sive etiam vitii impulsum sequitur homo, et tamen a Spiritu sancto se moveri arbitratur. Daemones etiam interdum mala sub specie boni occultant, ad quaedam bona incitant, et ut ad malum perducant, futura etiam nuntiant. Quaedam enim futura praenuntiare possunt, quia ea interdum sciunt, quaedam per subtilitatem naturae investigant, quaedam angelis sanctis revelantibus discunt, quaedam ex causarum eventibus, quaedam ex naturalibus hominis, quaedam ex dispositione aeris conjiciunt. Et diu aliqua sicut sunt indicant, ut tandem credulam mentem fallant. Falsa etiam devotione decipiunt, quia quasdam orationes et meditationes, dulcem affectum, etiam lacrymas in anima producunt, ut vel mentem in errorem, vel elationem, vel corpus perducant ad debilitatem. Interdum de Scriptura aliquid falsa interpretatione aliter intelligendum, vel ex hac aliter agendum, quam veritas habet suggerunt, male quosdam de salute aliorum sollicitant, quos incitant et accendunt ad conversionem vel aedificationem aliorum longe positorum, quatenus a quiete mentis, et utilitate propria eos dejiciant. Quod negotium in anima quasi diem quamdam depingentes occupationi pristinae salubrius atque utilius insinuant.
Cum itaque aliquid nobis suggerit agendum, perpendere debemus utrum aliqua, sui parte indiscretio se misceat, vel dolus inimici se ingerat, et plene illud discutere si cum debito timore et cautela fiat, si non tam nostra quam etiam aliorum utilitas in hoc consistat, si humana laus vel ostentatio subrepat, si vanitas vel levitas aliqua impellat, si a Scriptura vel exemplis sanctorum in nullo dissentiat. Quidquid autem a malo spiritu est, aliqua parte falsum deprehendi poterit, vel periculum ejus de futuro pendet et cito denudabitur, quia fraudem suam detegendo inimicus, quod occultaverat apertius suggeret, per quod cognoscetur. Spiritus quoque sanctus diversis modis operatur in anima, unde cognoscendae sunt ejus operationes et discernendae. Convertit enim interdum mentem timore poenae, interdum ascendit ad Dei amorem, nec tamen multam praebet cognitionem. Movet mentem, et incitat ad bonum, et ad Deum nec tamen statim facit hominem perfectum. Non enim est in his plena cognitio: sed initium atque incitamentum ad bonum, seu consolatio; quia haec quandoque infirmus aliquis et imperfectus percipit, et qui ad cognitionem, et intelligentiam spiritualem minus pertingit. Cum vero in cognitione profecerit, ac deinde ad gradum contemplationis ascendit, si de Deo aliquid sentit, et perfecte id comprehendere videtur sibi tunc, non ita sicut in Deo est intelligit; unde Elias, qui transire Dominum vidit, quia incomprehensibilem intellexit spiritum commotioni, et igni non inesse Dominum dicit, sed in sibilo aurae levis; quia quidquid perfecte comprehendi valet, ibi non est, sed potius ibi subtile aliquid de Deo sentitur, et quod plene comprehendi non posset. Incipienti adhuc infirmo datur gratia, ut hac illustratus se cognoscat, et roboratus corrigere queat, et sic ad notitiam plenius perveniat. Ad notitiam enim hujusmodi non pertingitur, nisi melioratis moribus major cordis puritas obtineatur. Quanto perfectius cordis oculos quisque mundaverit, tanto plenius Deum videre poterit; et quanto plenius hunc videt, tanto incomprehensibilem esse intelligit quem videt. Unde qui in notitia profecit, perfectus de Deo sentit et quidquid de illo capere potest exiguum intelligit. Quanto enim sapientiae et notitiae appropinquat, tanto minus sibi videtur esse quod capere potest, quia, juxta Salomonem, quanto sapiens efficitur, tanto ipsa sapientia recedit ab eo (Eccle. VII), id est, tantum intelligit quantum sit incomprehensibilis. Talis scientia animam non instat, sed accendit et humiliat, suamque sibi caecitatem amplius demonstrat. In hoc scire potest quisque quod sanum sapiat, et tunc oculus suus Deum videat, si ipse se reprehendat ex humilitate, et perceptam sapientiam amplius esuriat, minimum esse intelligat quod de illa ceperit, vel capere possit. Inter sanctum ergo Spiritum et suum caute distinguere debet homo, et seipsum discutere, et cum movetur ad aliquod opus bonum, an ad illud peragendum aliqua impellat humana delectatio, vel vitium, vel tentatio. Sunt enim in anima aliqui impetus ex dispositione hominis, vel ex causa aliqua, vel occasione, vel curiositate, vel ambitione, vel levitate, vel vitio, vel tentatione. Qui ex vitio, vel tentatione omnino cavendi sunt. Qui ex humanitate et caeteris praenominatis, tolerare possumus, et bene eis uti, ut nunquam eos scilicet sequamur, sed a latere hos patiamur, ad ministerium non ad damnum, ut scilicet ex his alacritatem majorem habeamus ad peragendum opus illud quod facere intendimus. Ubi enim nobis cooperantur naturalia sine alia causa, promptior in his est spiritus noster, et alacrius peragit quod intendit.
Videndum enim et omnino cavendum ne principaliter aliqua carnalis vel humana delectatio impellat, nec talem impetum sequamur, et si patiamur, sed ubi cognoscimus esse impetum Spiritus sancti ibi gradiamur, et quod ille suggerit faciamus. Item considerandum est, quod in anima adhuc infirma et imperfecta, proniores sunt carnales motus spiritualibus. Unde cum aliquis ad aliquod bonum movetur facile, et cum quadam cordis levitate, timendum quod hujusmodi levitas fit a carnalitate, maxime si aliquid ibi annexum sit, quod delectare humanitatem possis. Item suspecta est cordis alacritas, quando impellitur ad aliquid homo cum quadam vehementia et impatientia dilationis; quia Spiritus sanctus modestus est, et tranquillus, et temperati sunt motus ejus; devotioni etiam interdum cooperatur, et hanc plenius ascendit cordis levitas, naturalis benegnitas, prosperitas, vel orta aliqua causa laetitiae. Et item hanc deprimit, et etiam impedit tristior dispositio, vel aliqua adversitas, et causa moestitiae. Unde in oratione false consolatur interdum simplex aliquis, vel diffidit, dum secundum quod alacritatem spiritus sentit, exauditionis conjicit indicia de corde suo prophetans, et quod cor suum loquitur hoc Dominum loqui arbitrans. Inimicus quoque falsis consolationibus, vel falsis revelationibus decipere novit, quem in talibus credulum deprehendit. Unde cognoscenda est horum discretio spirituum, quae omnia dum devota anima dijudicat et discutit, quasi dentibus quibusdam discretionis conterit et comminuit. Hi sunt dentes sponsae qui assimilantur gregibus tonsarum ovium; detonsiones sunt innocuae cogitationes exteriora abscindentes, scilicet amorem terrenorum, et desiderium habendi prudentiam saeculi. Terrenorum enim amor excaecat oculos cordis, mentem gravat et deprimit, ne ad cognitionem ac discretionem spiritualium assurgere queat. Mundana quoque sapientia Deum non capit, nec animalis homo percipit ea quae sunt Spiritus Dei. Stultam enim fecit Deus sapientiam hujus mundi, ut quantum quis terrena sapit, tantum minus Deum sapit; et quanto late cor distenditur, tanto in divinorum amore angustatur. Sic enim lumen exteriorum et carnalitatis hominem obnubilat, ut puritatem discernendi spiritualia minus apprehendat, et quantum ad multa spargitur, tantum ad unum et maxime necessarium minus se colligat. Interius quoque aliquid interdum adhaeret animae quo spiritualium discretio impeditur valde, propria scilicet voluntas. Haec quantum sua quaerit, tantum Deo minus jungitur, et quanto in se manet, nec ad Deum ascendit, tanto minus ea quae Dei sunt apprehendit. Item non valet percipere discretionem qui propriam amat voluntatem; quia, dum sequitur quod delectat, non autem quod veritas judicat, sicut recedit a veritate, ita separatur a vera cognitione, et sic a discretione. Hoc est vellus quod praecidi oportet in fine videlicet delectationis, pondus quo, dum calet anima atque oneratur, a spiritualibus impeditur. Sic detonsae oves (istae cogitationes videlicet innocuae) liberius spiritualia capiunt et discernunt, et sapientiam in horum vacuitate scribunt. Hae cogitationes ascendunt de lavacro, id est, de compunctione et lacrymis poenitentiae. In hoc lavacro mundantur a sordibus peccatorum pariter et vitiorum, et exonerantur ab horum pondere, ut possint ascendere, et ad spiritualium notitiam scandere. Compunctio enim consumit plene peccata atque vitia, et mundat animam ab omni eorum sorde, et simul a carnalitatis faece, poros quoque cordis aperit, et pluvias virtutum fundit, quibus ad haec volare et sublevari possit. Haec perfusa anima surgit quasi diluculo ad discernendum singulas cogitationes, et videndum si qua oberraverit, vel impura fuerit, seu inutiliter operata sit. Sic discretio dum post innocentiam et mundanorum abjectionem, atque propriae voluntatis mortificationem per compunctionis gratiam mundatur, atque ad spiritualium intelligentiam, et discussionem eruditur, de lavacro ascendere merito perhibetur.
Chapter 18 of 43