Skip to the text

Caput XIII. De modo proficiendi, et de exemplo Christi, et praemio.

Egredimini, et videte, filiae Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua, in die solemnitatis et laetitiae (Cant. III). Exhortatio est ad fideles et devotas animas, ut considerent et in mente contemplentur decorem et gloriam Jesu Christi, quam in coelis per poenam martyrii sui possidet. Hae animae filiae sunt Sion, id est supernae illius civitatis, quae Deum speculantur, quae est mater nostra: hae spiritualiter sunt renatae et regeneratae in Christo, ad hoc ut filiae et haeredes illius visionis sint et beatitudinis: his dicitur ut fide et desiderio egrediantur a terrenis ad superna consideranda, et contemplandum diadema nostri Salomonis, id est Christi, qui nos redemit et pacificavit. O filiae Sion, egredimini de concupiscentia carnali, et de consuetudine vitiosa, et de caecitate cordis, et videte, id est spiritualiter contemplamini, regis nostri gloriam, illius supernae laetitiae felicitatem, ut alacres ingrediendo sitis illa dulcedine et delectatione tracti, quatenus sic gradiamini, ut a vobis ipsis egrediamini. Gradiuntur enim aliqui, sed non egrediuntur; quia nunc procedunt, nunc retrocedunt, nunc remisse, nunc distorte incedunt. Interdum enim aliqui bonis operibus insistunt, et mala etiam committunt. Per quamdam enim mentis ignaviam et caecitatem mala minus cavent, cum benefacere student, non attendentes quod bona malis admista Deo non placent. Item aliqui ad quaelibet laboriosa minus validi sunt, et a pusillanimitate tam spiritus quam corporis gravamen sustinent; alii nihil difficilius existimant ferre quam voluptatibus suis resistere possunt, et in tentationibus vel concupiscentiis delectantur, minus resistentes passionibus suis et motibus, qui quantum se in minimis superari patiuntur, tantum contra peccata et vitia vel tentamenta debiles fiunt, et ad gradiendum et progrediendum insufficientes. Alii minus progrediuntur, quia non recte et discrete gradiuntur. In aliquibus tantum bonis operibus minus utilibus magis se exercent, et in aliis profectui suo magis convenientibus se negligunt, laboribus corporis insistunt, et virtutes animae et pietatem negligunt, cum corporalis exercitatio ad modicum valeat, et pietas magis necessaria sit, quia valet ad omnia. Item quia cordis custodiam, et circumspectionem non habent, per hanc negligentiam in multis delinquunt. Et item alii circa quaedam parva et levia valde solliciti sunt, et majora nec cavent, nec cognoscunt, qui camelum glutientes culicem liquant. Hi autem omnes, etsi gradiantur, intra se tamen remanent; quia pristinos mores et imperfectionem inolitam atque torporem non relinquunt, ut emendatis in omnibus et mundatis oculis cordis egrediantur ad videndum Deum, et Salomonem diademate coronatum. In primis ergo necesse est ut sic bona faciamus, quatenus a malo declinemus; quia non bene progreditur, qui nunc incedit, nunc corruit. Item oportet ut genua debilia roboremus, et nimiam pusillanimitatem et infirmitatem caveamus, alioquin a nobis ipsis non egrediemur ut ad hanc visionem pertingamus. Item gressus rectos pedibus nostris facere debemus, ut ea per quae maxime proficere possumus cognoscamus, et illuc gressus mentis dirigamus, hoc est, ut corrigendis nobis in omnibus mundando cordi, augendae charitati insistamus. Si sic gradimur, utique a nobis ipsis egrediemur, et videre poterimus, mundatis oculis cordis a pristinis affectibus et caecitate, regem Salomonem. Tunc enim videre eum, id est contemplari, poterimus per sublimitatem mentis fulgentem in diademate, id est aureola, qua in hac vita coronavit eum mater sua Judaea inferendo ei martyrium, per quod talem fabricavit ei coronam et gloriam. Quia enim martyrio eum coronavit passionis tempore, ipse tali diademate coronatus est in die solemnitatis et laetitiae gloriosae Ascensionis suae: magna quippe solemnitas exstitit occurrentibus civibus supernis regi suo, et Domino Redemptori hominum cum triumpho venienti; magna quippe laetitia, tam ipsius Redemptoris quam civium eorumdem pro redemptis: unde de ipso dicitur quod convocare fecit suos cives, ut sibi congratulentur et congaudeant de invento et redempto homine, quem perdiderat: haec est dies solemnitatis et laetitiae, sive desponsationis et laetitiae cordis ejus. Tunc enim sponsam solam, supernam videlicet Ecclesiam angelorum, sibi desponsavit, tunc nuptias illas adiit, et illi se copulavit, a quibus revertetur ad nuptias illas hominum in fine saeculi, quando scilicet sponsam istam illi sponsae sociabit: In die desponsationis illius, ait, et laetitiae cordis ejus. Quantam in illa desponsatione Filius Dei acceperit laetitiam cordis, id est gaudium humanitatis, scilicet secundum quod homo, quantum ad gloriam Redemptoris, sermo non exprimit, sensus non capit. Quot enim erunt redempti ejus, de tantis erit ejus laetitia. Ex quantum unusquisque de propria salute gaudebit, tantum et majus gaudium de singulis eorum habebit. O filiae Sion, hanc gloriam et laetitiam regis nostri considerate, hoc exemplum vobis proponite! Cum adversa patimini, egredimini ab imperfectione vestra et impatientia, ut leviter feratis illata vobis mala; videte regem vestrum pro vobis passum, et per passionem gloria et honore coronatum. Et cum pro pietate aliquid patimini, recogitate qualem ille ab impiis sustinuit pro vobis persecutionem et contradictionem. Si enim Deus passus est pro homine, quanto magis homo debet pati pro se? Exiguum et breve est, quod pati potestis, immensum quod per hoc exspectatis. Momentaneum et leve tribulationis nostrae, et aeternum gloriae pondus operatur in nobis. Cogitate aeternum et leviter fertis momentaneum, cogitate pondus, id est magnitudinem gloriae, et levis fit tribulatio quam comitatur talis remuneratio; dum patimini, coronam intueamini: tunc enim vobis fit diadema quo coronemini in die solemnitatis, quae de vobis erit cum de corpore egrediemini, vel desponsationis illius cum de nuptiis Ecclesiae militantis transibitis ad nuptias Ecclesiae triumphantis. Ergo, o filiae Sion, prudentes virgines, aptate vestras lampades, oleum bonorum operum, et lumen charitatis vobis praeparate, et sic exite obviam sponso, et sponsae! Tunc eritis corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei vestri.

Chapter 14 of 43