Caput X. De requie superna et quomodo perfecti hanc desiderant.
En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel (Cant. III). Salomon pacificus interpretatur. Et significat Christum qui pacificavit quae in coelis et in terris sunt, qui Patri peccatores reconciliavit, et inter angelos et homines concordiam reformavit, peccatores conversos justis sociavit. Quos vero hic in concordia sociat, in regno etiam perpetua charitate et pace sibi conjungit, et ad quietem perpetuam perducit. Quae quies lectulus dicitur, quia in illa ab omni inquietudine et labore hujus vitae pausatur; in illa quiete pausant, qui hic pro Deo laboraverunt: Ibi enim, ut in Job legitur, requiescunt fessi robore, et quondam vincti absque omni molestia (Job III). Illic aeterna quies reficit et remunerat quos hic labor praeceptorum et virtutum profectus fatigabat, et qui hic vinculis humanae infirmitatis ligabantur, ibi, diruptis vinculis, Deo sacrificant hostiam laudis. Vincula haec sunt fames, sitis, somnus, lassitudo, et caetera hujusmodi; quae omnia ibi cessabunt, quia non esurient, neque sitient amplius, nec labor erit ibi, neque dolor, nec cadet super illos sol iste materialis qui eos urat, sed neque aestus tentationis: jam enim tunc dicit eis spiritus, ut requiescant a laboribus suis et tentationibus. Spiritus, qui eos ad obediendum praeceptis roboravit, tunc ut quiescant a labore dicit. Qui enim ingressi sunt in requiem illam, requieverunt ab operibus et a laboribus suis, sicut et a suis Deus, quibus pro homine laboravit, et eum redemit. Ab his laboribus requievit in se, pro his laboribus requiescunt in illo membra ejus, nullus unquam sicut ille laboravit, quia non fuit dolor sicut dolor ejus. Et secundum multitudinem dolorum ejus consolationes aeternae laetificaverunt membra ejus, quia magni dolores ipsius magna gaudia membris ejus contulerunt, magnus labor perpetuam requiem, et amara mors, sempiternae vitae dulcedinem. Pro his enim incomparabiliter eum amant, et in ejus amore gaudent: habent enim quem amant, cognoscunt et vident, quod totum vita aeterna est. Idem est enim cum illo requiescere, et cum illo gaudere, et illum habere: item amare nosse est, quia amor notitia est, et nosse videre est. Et haec est vita aeterna cognoscere Patrem verum Deum, et quem misit Jesum Christum: haec est illa beatitudo, et hae dotes animae. Cognitio Dei amor et fruitio. Quis cogitare sufficiat illum mutuum amorem Salvatoris et salvatorum, et quomodo diligat quos tam pretioso pretio redemit, quomodo illorum saluti congaudeat, quomodo ipsi eum diligant, et in ejus amore quiescant, et in eo gaudeant per quem se redemptos et ad requiem translatos sciunt et semper vident? Cumque aeterna charitate pro redemptione sua eum diligant, incomparabiliter ab eo amplius diliguntur. Adeo suos in passione dilexit, et tantus fuit in eo fervor charitatis ad redimendum eos, ut acerbitatem passionis ejus omnino tollere potuerit, sed noluit, et imo acerbiorem martyrii dolorem assumpsit, et pati voluerit plus quam nullus hominum unquam passus sit, vel pati potuerit, ut incomparabilem demonstraret charitatem. Quae charitas circa eorum salutem tanta fuit, quod cum eos pretio suae mortis redemisset, non tam redemptos a se quam a Patre sibi datos commemorat, quodam loco ita dicens: Pater, quos dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et ibi sint mecum (Joan. XVII). In tantum de ipsorum redemptione exsultat, ut non reputaret magnum id quod pro eis pertulit, sed videatur eos quos accepit datos sibi potius in munere quam emptos pretio vel recompensatione. Qui ergo tantum eos dilexit in exsilio, incomparabiliter quoque diliget in regno, majorem quoque charitatem circa hos habuit quam circa corpus proprium, moriendo pro illis; majorem quoque ibi circa eos habebit quam ipsi ad eum habere possint, magisque gaudebit de eorum salute quam ipsi in hac possint gaudere: de eorum itaque salute gaudebit, et gaudium eorum ipse erit, ipsum sapient, ipsum in memoria habebunt, ipsum in desiderio; in his tribus consistit anima, et haec tria perfecte implebit Dei Filius et Dei est sapientia. Istae enim sunt plateae Hierusalem, id est viae latae civium Hierusalem, qui vident Dei pacem; hae plateae sunt ratio, memoria, voluntas; quae latae sunt, quia multa in his plateis influunt, intrant et exeunt. Quanta enim comprehendit ratio, quanta memoria, quanta voluntas? Sed plateae istae sternentur, id est complanabuntur, id est perfecte complebuntur auro mundo, id est divina sapientia et Dei fruitione. Singula enim Deus occupabit, laetificabit, beatificabit et perfecte satiabit. Quidquid enim sapere poterit ratio, quidquid recolere memoria, quidquid desiderare voluntas, Deus erit, et singula haec implebit, quia omnia in omnibus erit, et cantabitur ei canticum laetitiae de felicitate beatitudinis aeternae; ibi dum justi sine fine damnatorum cruciatus conspiciunt, in Dei laudibus crescunt, et quia et in se cernunt bonum quo remunerati sunt, et in illis supplicium quod evaserunt, erit gratiarum actio et vox laudis. Gratias agent liberatori suo Deo, et cum perpetua charitate diligent, in quo etiam signa suae liberationis, cicatrices videlicet vulnerum indesinenter aspicient. Quantoque reminiscentur periculorum et miseriae quam evaserunt, tanto exsultantes dicent: Torrentem pertransivit anima nostra, forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem. At laudantes Deum subjungent: Benedictus Dominus qui non dedit nos in captionem dentibus eorum, scilicet daemonum, de laqueo quorum venantium animae eorum ereptae sunt, et contritus est laqueus, quia cessavit tentatio; et ipsi sunt liberati, sed inimici vinculis aeternae damnationis sunt astricti. Quos etiam semper videbunt in inferno, ut eorum conspectis tormentis semper gaudeant, et liberatorem suum diligant, et gratias illi agant: unde ad Job Dominus loquitur, quod diabolum electi accipiunt in praemium sempiternum (Job XL), et quia hic se cum eis dum eos tentando affligit, et illic dum visa ejus poena gaudebunt quam evaserunt, pro his omnibus erit gratiarum actio, eritque vox laudis, quia quem diligent perpetuo laudabunt: laudabit enim Hierusalem, id est visio pacis, id est omnes videntes illam pacem laudabunt Dominum, qui est eorum pax et exsultatio et aeterna beatitudo, et in pace sua et concordia, et in charitate ita suos unit in regno et conjungit, ut et quidquid felicitatis et gaudii unus habuerit, hoc etiam per charitatem alterius fit, dum iste illi quod ipse habet optat et ille istius bonum ita in ipso sicut in se suum amat. Quot ergo electi regnabunt cum Christo, tot erunt ibi praemia, et de tot uniuscujusque qui salvabitur erunt gaudia. Si quis computare possit numerum civium supernorum, etiam computare poterit gaudia singulorum, quia tot sunt electorum gaudia.
Videndum est nunc quam infusa et quam diuturna sunt. Conferamus gaudium hujus vitae ad gaudium patriae. Si duplicemus, si triplicemus, quantumcunque numerus per numerum multiplicari potest, non pertingemus ad aequalitatem gaudii beatorum, et quia hic igniculus, ibi canimus, sicut dicit auctoritas: Vivit Dominus cujus ignis in Sion et caminus in Hierusalem. Sed nec ad terminum, quia infinitum est, sicut immensitate ita aeternitate quantum ad comprehensionem vitae praesentis, ita ut nulla comparatione, nulla computatione ad magnitudinem hujus gaudii sive diuturnitatem possumus attingere. Dictum est quam multipliciter sit hoc gaudium, quam magnum, quam diuturnum; videndum nunc quid sit, vel in quo sit. Unde sciendum, quod ipsum in Deo est et Deus est: neque enim verum atque perfectum dici posset si non Deus esset, vel extra Deum esset. Et quia nihil verum, nihil perfectum extra Deum, nec creaturae ad similitudinem Dei factae aliquid praeter Deum sufficere, vel perfecte hanc posset implere, hoc est illud plenum gaudium quod in Evangelio Dominus petere et quaerere monet (Joan. XVI), et quod accepturos esse petentes perhibet. Et hoc est illud quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quod Deus suis praeparavit; parvus et magnus ibi sunt, et servus et liber a domino suo. Qui hic pro Deo servierunt, de labore ad requiem, de servitute ad libertatem transierunt, jam liberi a timore alicujus poenae vel separationis, et possident timorem reverentiae et amoris. Fruuntur enim libertate filiorum Dei, qua libertate eos Filius Dei liberavit ut vere liberi sint. Servivit Christus ut servi libertati donarentur, formam servi suscepit ut reformarentur qui erant per peccatum deformati, et similitudine Dei privati. Carnem de nobis accepit, spiritum suum nobis dedit, sicque dum nostrae infirmitatis servitutem assumpsit, et sui Spiritus libertatem contulit, libertati nos restituit: ubi enim Spiritus Domini, ibi libertas; in hoc Spiritu Patrem ipsius, Patrem quoque nostrum vocamus et accipimus; in anima ergo reformavit ad sui similitudinem, in corpore reformabit ad corporis sui claritatem. Haec est electorum libertas, hoc gaudium; de hac libertate gloriantur, de hac gloria gaudent, quod scilicet fruuntur gloria filiorum Dei, quod filii Dei sunt, et ideo haeredes, et quod patrem habent Deum, et fratrem Christum, quod haeredes sunt Dei, et cohaeredes Christi, et quod haereditatem coelestis Patris cum Christo fratre possident, in qua ipsum primogenitum consortem et consocium habent. Est etiam primogenitus in multis fratribus, hos fratres et cohaeredes habet Christus in libertate sua et gloria, hos socios secum habet in mensa. Edent enim et bibent in mensa ejus in regno suo; hujus mensae requies, ut in Job legitur, plena est pinguedine (Job LVI). Requies hujus mensae est refectio illius gloriae quae plena est pinguedine, quia perfecte satiat sicut dicit Propheta: Satiabor cum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI). Illa gloria satiabimur et pariter illam desiderabimus, nec desiderium habebit defectum, nec satietas fastidium, quia desiderium comitabitur satietas, et satietatem desiderium: illius enim immensitas praestabit satietatem, et dulcedinis gustus desiderium. Semper ergo satiabitur, et semper delectabit: haec est illa refectio, haec est illius mensae requies plena pinguedine. Satiabimur enim ex adipe frumenti quod in terram cecidit, id est divinitate Salvatoris nostri qui defectum nostrae mortalitatis suscepit, ut nos sua divinitate reficeret: de torrente, id est transitoria et turbulenta passione bibit in hujus mundi via, ut nos torrente voluptatis suae potaret in patria. Qui calicem passionis bibit, et nobis fontem aquae vitae aeternae praeparavit: hae sunt deliciae, illa refectio, illa abundantia Hierusalem, illa requies et pinguedo illius mensae. Ille torrens voluptatis quo inebriantur electi, ut obliviscantur, et expertes sint omnis miseriae, et gaudeant sine fine: haec est beatitudo, requies et lectulus pacifici nostri, ubi pascit suos his deliciis, et ubi cubat in meridie. Hic lectulum habet sponsa cum sponso in nocte, id est in hujus vitae caecitate; ibi autem in meridie, id est plena charitate et cognitione. Hic cognoscit tantum ex parte, ibi cognoscet sicuti est et perfecte, ibi dormit et requiescit in pace sine omni perturbatione, et in idipsum, id est in illius pace, quiescit qui est pax et gaudium quod est idipsum. Et quia semper idem est, et eodem modo est nec mutatur aliquando, nec finitur, quia nec habet transmutationem, nec vicissitudinis obumbrationem, illam plenitudinem et delicias cogitando circumscribunt, et considerando ambiunt devoti et fortes qui in adimplendis praeceptis viriliter desudant. Hi per sexagenarium numerum designantur, qui ex decem et sex perficitur; per decem namque Decalogus, id est praecepta significantur; per sex labor qui in adimplendis eisdem praeceptis impenditur. Hi ergo fortes Salomonis lectulum desiderio ambiunt, non conscendunt, vel in eo dormiunt: tantummodo enim de illa cogitare et investigare aliquid possunt, non autem perfecte, et sicuti est comprehendere. Quantumcunque de hac cogitando circumscribant, vel de aequalitate ejus et felicitate conjectant, circa ire est, non ad perfectam cognitionem intrare. Unde quia minimum est quod de illa quiete cognoscere possunt, per diminutivum exprimitur, nec tam lectus quam lectulus nominatur. Non valent hunc lectum perinde ambire qui adhuc gemunt pro peccatis praeteritis, et lacrymis poenitentiae lavare opus habent lectum tristitiae, et aegrae conscientiae: hi enim non quietum, sed turbatum habent lectum, dum turbat eos intus conscientia, et peccatorum tristis memoria, nec tam ambire et desiderare possunt superna praemia, quam timere adhuc tormenta. Cum autem per veram poenitentiam mundati fuerint a peccatorum sordibus, et post diuturnam pugnam liberati a vitiorum passionibus, et roborati per gratiam atque de timore et spe ad perfectam charitatem transierint, tunc illuminatis oculis ascendere atque superna contemplari possunt. Fortes proinde, imo qui fuerint ex fortissimis Israel, id est magis devoti et spirituales, habent lectum Salomonis ambire, et possunt quidquid in Scriptura intelligunt opere perficere. Qui vero segniter praecepta implent, et molliter et dissolute vivunt, non valent ad hujus quietis considerationem conscendere, in quibus adhuc fortia sunt carnalia et mundana desideria, videlicet gulae appetitus, irae furor, avaritiae aestus, luxuriae ardor, impatientiae vel invidiae livor. Hi enim tanto infirmiores sunt in Deo, quanto ista in se minus perfecte defecerunt. Cum vero haec in eis debilitata fuerint diuturno studio et labore, et per spiritualia desideria roborata, et tunc quanto haec sub se presserint, tanto superius fortes sunt et potentes, et hunc lectulum ambire possunt. Fortissimi ergo ex Israel, id est ex his qui Deum mente contemplantur et quaerunt, et quorum ferventiora fuerint desideria spiritualia, hunc lectulum ambiunt. Vehementibus enim desideriis accensi, undique circumeunt et aditum quaerunt, ut et quietem hanc degustent, et ad illam aliquatenus intrent; hic ergo est eorum ambitus, et circa lectum hunc desiderii cursus.
Chapter 11 of 43