Skip to the text

Caput XI. De cautela pugnandi contra inimicum, et de remedio contra cordis caecitatem.

Omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi (Cant. III). Fortes lectum Salomonis ambientes, nunc superna considerant, et illis intendunt, nunc inferius contra humani generis adversarium bellum gerunt. Contra quem ut dimicare possint, in primis sumentes juxta Apostolum armaturam Dei, virtutes scilicet, quibus cum armantur et omnes habeant, cavent ne in aliqua negligant. Sciunt enim quod si in una offenderint, facti sunt omnium rei, et nec aliquam habebunt, sicque inimico non armati sed nudi apparebunt. Qui enim aliqua virtute caret, huic contrarium vitium habet, sicque extra charitatem est, quia virtus et vitium simul esse non possunt. Et qui extra charitatem fuerit, vires contra adversarium habere non poterit. Deinde justitia se muniunt, et armant quasi lorica, qua circumtecti impenetrabiles contra jacula hostium manent. Qui enim exhibet Deo quod debet et proximo, undique munitus est, nec in eo invenit hostis quod feriat. Habent etiam fidem rerum quae non videntur quasi scutum, quae prima opponitur hostibus, quanquam primo impugnant, et hanc tanto feriunt et impetunt hostes quanto spiritualius eos expugnant, dum enim viri perfecti futura et aeterna credunt et diligunt, terrena et transitoria judicant et contemnunt. Unde cum de his tentatur quae non diligunt, facile tentantem adversarium vincunt, frustra enim jacitur rete ante oculos pennatorum. Pennati quippe sunt, et duabus pennis sublevantur, et ut in coelis sit eorum conversatio, et illa appetant et terrenis superemineant, meditatione scilicet et contemplatione. Assumunt etiam spem salutis quasi galeam; hac quippe gaudent intantum ut etiam labores non solum libenter portent, sed delectentur in his, et beatos se per hos reputent, sicut scriptum est: Labores manuum tuarum quia manducabis (Psal. CXXVII), beatus es. Vere enim beatus est, qui et futura credit et diligit, et opera impendit pro quibus illa exspectet et speret, et in laboribus delectatur et gaudet, quae pro illis exhibet, his armis muniti Christi milites, secure et viriliter pugnare possunt. Dum enim illuminati per gratiam futura credunt, et opera exhibent pro quibus illa sperent, habent fidem et spem, habent etiam virtutes et justitiam. Sic armati sumunt verbum Dei quasi gladium quo et se tueantur, et hostes feriant: vivum est enim verbum Dei et efficax, et quasi gladius penetrans et cogitationes maligni discernens. Fortes ergo Salomonis nostri omnes tenent gladios, quia sacram Scripturam amplectuntur et memoria retinent, et huic mente inhaerent, in qua diversa documenta habent quibus callidi hostis insidias cognoscant atque superent. Lectio enim Scripturae atque meditatio, psalmodiae devota decantatio mentem roborant, hostem infirmum reddunt, et vires ejus evacuant. Dum itaque hanc memoria tenent et opere implent, et per hanc ad confligendum cum hoste doctissimi fiunt, quia per intelligentiam Scripturae erudiuntur, et per operationem illuminantur sicut Psalmista dicit: In intellectibus manuum suarum, id est per operationem, reduxit eos (Psal. LXXVII). Horum prima cautela est, ut cum hoste dimicaturi humilitatem hanc assumant, et se viribus suis confligere posse non confidant, sed infirmos se reputantes, totos divinae protectioni committant. Qui tantummodo hoc conflictu fortes fiunt, quantum ad decertandum cum hoste non in se sed in Deo confidunt. Cum inimico enim humani generis nullus ex aequo decertare posset comparatis invicem viribus, quorum tanta est fortitudo, ut nulla virtus humana ei comparari possit, propter tot nocendi artes quas habet, quas nemo cognoscere sufficit.

Divina ergo virtute cum his congrediendum est, quam proprie meretur infirmitatis cognitio et humilitas, quae sola, ut in vitis Patrum legitur, hos laqueos evadere potest. Sic Jonathas hostium multitudine vallatus, dum se resistere non posse cognoscit, ad divinum auxilium confugit et victor exstitit (I Reg. XIV). Sic Josaphat in simili periculo positus, cum se infirmum coram se profiteretur, totum se ad invocandum Deum convertit, et contra hostes convaluit (II Par. XVII). Quorum uterque humilitate et oratione magis triumphavit quam virtute; humilitate vero et oratione Dominica passio memoranda est atque fide sonanda. In illa milites Christi contra hostes vires accipiunt; nam ibi fortitudo Dei infirmata est, ut nos roboraremur. Ibi inimicus fortis exstitit, ut infirmaretur; ibi praevaluit, ut dejiceretur. Tantum ergo in hac pugna membra Christi fortia sunt, quantum in hac fidem suam collocare potuerint. In hac fidei firmitate, in hoc lapide adjutorii stetit Moyses, quando pugnante populo suo cum Amalecitis, Dominum oravit (Exod. XVII). Cujus cum manus prius essent graves, tanta deinde in eis fortitudo exstitit, ut non laxarentur donec inimici superarentur. Manus vero in orando sustentabat Aaron, qui interpretatur mons fortitudinis, et Hur qui dicitur ignis: viriliter enim insistendum est orationi et cum fervore: qui fervor intelligitur per hunc ignem. His duobus sublevata oratio, constantia videlicet et devotione, de hostibus triumphabit, et quod postulat impetrabit. Interdum ita cum Moyse pugnant hi milites nostri pacifici, et congrediente turba bonarum cogitationum cum turba malarum vel vanarum, interdum subtracta consolatione, et quasi derelicti cum Jonatha orando recipiunt et recuperant auxilium, et hostes vincunt. Ille vero derelictus a comitibus scissis vestibus, terram super caput posuit, et oravit; comites recepit, hostes interfecit. Ita milites Christi in tentationis anxietate recedentibus, et turbatis bonis cogitationibus, vestes scindunt et capiti terram superponunt, dum virtutes in se scissas et imperfectas reputant. Et quia terra et cinis sunt, mente rectractant, et orando, et se humiliando cogitationes spirituales et prius habitas recuperant, et hostes expugnant. De Juda quoque Machabaeo legimus quod aliquando congressus cum hostibus tantae constantiae et confidentiae fuerit, ut prius ad eos transiret quam eos ad se transire permitteret (I Machab. III). Quod sicut in illo, ita in servis Christi victoriae signum est: hoc enim pro signo habuerunt illius hostes, quod si Judas torrentem inter eos medium prior transiret, victor existeret, nec ei resistere possent: quod factum est, et victor exstitit. Sic milites Christi futuros victores praesignat, si ad obstacula intrepidi persecutores, vel adversa ferre parati sunt et haec constanter pertranseant. Hic Judas, instante bello, fuit strenuus; pacis vero tempore providus, in bello viriliter agebat: quo cessante, vel potius intermisso, non otio torpebat, sed de rebus gerendis disponebat; loca polluta (accepta opportunitate) ipse mundabat, et sancta renovabat, destructa reaedificabat. Ita milites Christi docti sunt nunc cum hostibus fortiter dimicare, et nunc mentis suae (quae domus Dei est) polluta mundare, et virtutes aedificare, sancta studia et pia opera renovare. Hos gladios (videlicet haec Scripturae documenta et exempla) tenent, et per haec ad bella spiritualia doctissimi fiunt: Uniuscujusque etiam ensis super femur suum, propter timores nocturnos (Cant. III). In femore notatur propagatio carnalis, dum per femur intelligi possunt motus carnales atque cordis voluntates. Ex utroque enim magna propagatio ducitur; quia sicut ex carne generantur cogitationes variae, ita ex corde procedunt voluntates multae.

Quantum quisque has delectationes vel voluntates sequitur, tantum in mente caecatur, quia quae carni sunt dulcia, spiritui sunt noxia, et quae carnaliter delectant animam amaricant. Terrena delectatio est illa uva acerba, quam qui comedit obstupescunt dentes ejus (id est intelligentia spiritualis obtunditur) et juxta Jeremiam ad numerum franguntur hujus dentes; quia juxta numerum delectationum carnalium frangitur et dissipatur notitia spiritualium. Et quantum in his homo delectatur, tantum intus caecatur, et caecitatis nox in mente generatur. Quae nox tanto magis timenda est, quanto etiam nescientes in multis peccamus, et delectamur; natura enim humana prona est ad malum, et in multis delinquit, quae nescit; quia, sicut in Job legitur, luteas habitamus domos, et terrenum habemus fundamentum, et consumimur velut a tinea, quae occulte et sine sono vestem consumit (Job IV): hinc est quod peccatorum sordibus saepius intingimur et abominamur, id est, abominabiles nos faciunt hujusmodi vestimenta nostra, id est corpora. Item saepe peccamus, et delectamur quod minus cognoscimus et nescientes peccamus, et quas delectationes et peccata Dominus novit, quamvis nos haec ignoremus; et ideo nos excaecari permittit. Item novit opera singulorum, et ideo inducit noctem, ut in Job legitur, id est permittit evenire caecitatem (Job XXXIV). Ex peccato enim caecamur et caecati amplius peccamus, quia non videmus in quantis delinquimus: unde timendae sunt istae noctes, et contra hos nocturnos timores est gladius verbi Dei habendus super femur delectationum et voluptatum, non seponendus vel longe ponendus, quatenus per hunc cognoscantur peccata et abscindantur: verbum enim Dei illuminat, et intellectum horum dat. Quae si minus caveant, et minus cognoscentur. Caecata paulatim mente, etiam usu roborantur contra hominem, ut ea vitare facile non possit. Est et alius gradus ad cognoscendum et reprimendum has delectationes efficax et necessarius, gladius scilicet amoris Dei, et ut charitate vulneretur anima illius, qui per ipsa vulneratus est, et ei condoleat, qui pro ipsa dolores sustinuit: ipse enim vulneratus est propter delicta nostra, et dolores nostros ipse portavit. Pro his, o homo, te vulneret gladius amoris, et pertranseat animam tuam gladius doloris. Iste gladius bis acutus est, amore vulnerat, et sic intelligentiam aperit mentemque illuminat. Amor enim notitiam generat et peccata abscindit, ut eum offendere caveas quem amas. Desuper femur itaque delectationum, sive voluptatum carnalium habent milites Christi amoris gladium propter timores nocturnos, id est propter occultos peccandi lapsus; quia si non amant propter caecitatem et ignorantiam, in multis delinquunt. Et item dum amore fervent, teporis periculum declinant; quia, sicut amor illuminat, ita tepor excaecat. In remissa enim mente crescunt terrenae delectationes, et silvescunt propriae voluntates; quia, juxta Salomonem, agrum hominis pigri replent vepres et spinae (Prov. XXIV), quae quantum fructificavit, tantum nemus opacum horum fructetorum generant mentemque obtenebrant, ut minus homo remissus intelligat in quantis delinquat, minus se attendat, minus se apprehendat. Timenda est haec nox in qua homo quotidie fit deterior, et tamen de se securior. Qui vero divini amoris gladium habuerint timorem hunc excutient, et non veniet super eos timor iste spinarum et veprium, ad quem habendum maxime valet memoria beneficiorum Dei, ut recolas et recogites quod te fecerit et refecerit, quod tibi bene fecerit. Cogita illius bonitatem, largitatem et liberalitatem; quam bonus sit in se, quam largus erga te, seipsum impendens pro te quam liberalis ad te, dona sua cumulans in te. Ista cogitans amabis, quem talem erga te considerabis. Et hic gladius amoris pullulantia mala praescidet, et ab hoc timore nocturno securum te reddet.

Chapter 12 of 43