Caput XXVI. De beatae virginis Mariae integra et perfecta pulchritudine.
Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te (Cant. IV). Beata Maria virgo tota pulchra fuit, quia sanctificata in utero. Ab utero quoque egressa nec mortale unquam nec veniale commisit. Et ante conceptionem quidem Filii Dei prius per gratiam custodita est a peccatis, post hanc vero ita confirmata est ex virtute Altissimi, obumbrata et roborata, ut peccatum omnino committere non potuerit. Ex quo templum Dei facta est, ita privilegiata est ut nullatenus aliqua macula potuerit deturpari. Tota item pulchra fuit, quia plena gratia, ut nec ullum vel minimum veniale in ea fuerit quominus in ea locum gratia habere potuerit. Cum enim aliquis aliquod veniale committit, tunc non meretur, nec augetur in eo gratia. Tota ergo fuit pulchra quam totam possedit gratia, quia nullum in ea locum habuit peccatum. Habuit quoque virtutes sine perturbatione vel passionibus vitiorum, et has possedit amore earum delectata et gratia adjuta. Ideo in ipsa virtutes erant perfectae, et in continuum usum transfusae, ut nihil aliud quam bonum saperet, vellet, vel sentiret. Talis fuit in virtutibus, tanta quoque fuit ejus charitas, ut non solum ad ejus gentem (Judaeos videlicet) extenderetur, sed has ignotas et notas, ad omnes denique homines, ad hos omnes charitas ejus dilatata fuit, pro his sollicita fuit, pro his indesinenter oravit, pro his orando exaudita fuit, dicente ad eam angelo Gabriele: Invenisti gratiam apud Deum (Luc. I), scilicet, quam quaerebas. Omnium salutem desideravit, quaesivit et obtinuit; imo salus omnium per ipsam facta est, unde et mundi salus dicta est. Tota ergo fuit pulchra, quia mundata in utero, et deinde in sanctitate munditia confirmata, fomite peccati primo in ea sopito, ut non peccaverit, et tandem exstincto, ut peccare deinceps non potuerit, angelicam denique in terra adepta est puritatem, et Dei similitudinem in virtutibus et sanctitate ac morum perfectione, justa, pia, prudens, modesta, misericors, sancta mente et corpore. Merito ergo praedicatur pulchra, quae et divinam et angelicam similitudinem in terris est adepta. Et quia humilitas locus est gratiae Dei, adeo ut tantum gratiae capax sit aliquis quantum fuerit humilis, sicut virtutem hanc perfecte et totam possedit, ita totam eam gratia implevit, totamque decoravit. Haec est ergo interior pulchritudo mentis. Exterior quoque fuit decor castitatis, candor virginitatis. Tota quoque lucida fuit opere nil tenebrosum habens vel sinistrum, sed totum lucidum et perfectum, ut aliorum aspectibus pateret et exemplo luceret, induta vestitu deaurato virtutum et circumdata varietate meritorum. Talem Rex coelestis concupivit tam decorae, sic vestitae sol justitiae se infudit, et in ea se carne vestivit. Nec mirum si lucida fuit quam splendor gloriae implevit, si pulchra fuerit quam splendorem lucis in se suscepit. Non quoque dubitandum amoris ignem et interiorem candorem exterius etiam in ea lucere, ut quae puritatem angelicam habuit, vultum etiam angelicum habuerit. Tota ergo pulchra merito dicitur, quia pulchra facie fuit, pulchra mente et corpore. Quae etiam ipsis principibus tenebrarum terribilis fuit, ut ad eam accedere, eamque tentare non praesumpserint. Deterrebat enim eos flamma charitatis, incendebant orationes et fervor devotionis, stupebant immunem a peccatis. Nemo enim tam sanctus qui maculam non habuerit, et defectum praeter ipsam. Luna enim quae nocte splendet, et stellae non sunt mundae in ejus comparatione, id est hi qui vitae sanctitate lucent ut luna vel stellae, in nocte hujus vitae obtenebrantur in ejus comparatione. Obtenebrantur enim stellae, id est sancti, caligine humanae culpae, sed B. Virgo tota pulchra fuit, quam totam illustravit, et perfudit sol justitiae, ut nec maculam habuerit, nec tenebras culpae.
Super haec martyrio decorata fuit. Ipsius enim animam pertransivit gladius, non materialis, sed doloris. Quo martyrio gravius passa fuit quam ferro. Quanto enim incomparabiliter amavit, tanto vehementius doluit. Unde sicut non fuit amor sicut amor ejus, ita nec fuit dolor similis dolori ejus. In martyribus magnitudo amoris dolorem lenivit passionis, sed beata Virgo quanto plus amavit, tanto plus doluit, tantoque ipsius martyrium gravius fuit, unde quia plus omnibus dilexit, et juxta magnitudinem amoris erat vis doloris, gravius passa fuit mente quam martyres carne. Pulchra ergo fuit beata Virgo virginitatis decore, pulchra confessionis laude, et caeteris omnibus pulchrior qui sancte vixerunt, pulchra martyrii palma, et sine omni macula. Quia igitur tam pulchra, tamque multipliciter decora, merito de Libano vocatur, id est de candidatione. Quae etiam coronanda dicitur de capite Amana, Sanir et Hermon, de principe videlicet hujus mundi principante mundi amatoribus, et per munditiae fetorem, sive per alia peccata a Deo separatis, hunc mundi principem, et caput iniquorum beata Virgo superavit, calcavit et vires ejus contrivit, dum perfectam munditiam servavit in corpore et humilitatem in corde, ut nullum locum rependi, vel in pectore ejus, vel in mente habere potuerit mulier ista fortis cujus pretium procul est, et de ultimis finibus, illum pariens qui fortem armatum debellaret, atrium suum (id est mundum) pacate possidentem. Quae beata, dum ab eorum cordibus quos vel aperte saeviendo dejecerat, vel occulta et varia fraude tectus deceperat, meritis et intercessione sua liberavit, de cubilibus seu montibus leonum atque leopardorum coronari perhibetur.
Chapter 27 of 43