Caput VIII. De meritis et utilitate contemplativae vitae, et quando ad requiem aliquis debeat venire.
Adjuro vos, filiae Hierusalem, per capreas, cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit (Cant. III). Multo labore, instantia et oratione sponsa dilectum invenit, et tandem in cubiculum introduxit. Unde dignum est ut post fatigationem tandem requiescat, et dilecto tot sudoribus et discursionibus apprehenso fruatur, nec facile ab ejus amore avellatur. Allegat ergo Deus pro illa monetque ne a suavi somno (id est quiete divini amoris) suscitetur, nec a secreto cubiculi ad curam regiminis protrahatur. In hoc enim cubiculo non solum dilecti fruitur amplexibus, et propria negotia peragit, sed etiam aliorum necessitatibus intendit. Diversis autem modis hic Deo fruitur, videlicet nunc ut sponso, nunc ut doctore, nunc ut patre, nunc pro se illum exorat, nunc pro aliis precibus hunc flectit et placat, nunc in ejus amore dormit, nunc contemplatur, nunc cum illo aliqua ordinat et disponit, nunc ab illo audit et docetur, nunc ejus amplexibus fruitur. Habet enim cum illo amplexus et oscula, habet fetus et ubera, sed haec omnia non materialia vel carnalia, sed casta et salubria. In istis amplexibus Deus stringit et stringitur, quia voluntatem suam prius animae cum quadam dulcedine ingerit et insinuat: qua charitate excitata anima, dum vocanti et attrahenti se jungit, quasi stringentem se stringit. In istis enim amplexibus prior Deus stringit, et sic versa vice anima stringit, quia dignioris vel amplioris amantis est prius stringere, unde et ille prius dilexit nos, ut eum possemus diligere, et etiam charitatem exhibuit, qua majorem vel parem nemo potest exhibere. Animam itaque Deus amplexatur, quando eam per gratiam ad se trahit sibique conjungit. Osculatur, cum gratiae suae dulcedine reficit; fecundat eam, cum charitatem auget. Lacte pinguescunt ejus ubera, cum dulcedine compassionis repletur. Est ibi spirituale connubium, concordia videlicet et conjunctio voluntatum. Fecundat ibi non carnalis copula ventrem, sed Spiritus sanctus mentem gemellis hanc impraegnans fetibus (id est gemina charitate), Dei videlicet dilectione et proximi. Hinc uxor fit anima, accepit pietatis ubera quae prius non habuit, cum adhuc parvula fuit, nunc tamen novit peccantibus compati, sed juveniliter indignari. Hic dormit cum Christo, dum ab exterioribus oculos claudit, et interna per contemplationem cognoscit. In quo somno cum Jacob angelos videt ascendentes et descendentes (Gen. XXVIII), ascendentes ad Dei contemplationem, descendentes ad humanam visitationem. Contemplatur in angelo hanc visionis Dei et visitationis humanae vicissitudinem, quomodo et Deo inhaereant, et nobis condescendant, causamque nostram apud Deum peragant. Animas quoque jam cum Christo regnantes contemplatur et considerat, scilicet quem affectum erga nos habeant, et qualiter nos secum habere consortes cupiant, opemque suam et intercessionem nobis impendant, et nostri sollicitudinem gerant. Per hos enim adjurantur filiae Hierusalem, ne dilectam suscitent; quia, sicut illi amori Creatoris inhaerent, et tamen salutis humanae curam gerunt et peragunt, ita perfecta anima et in Dei amore quiescit, et proximorum saluti intendit. Adjuratur etiam per hos; quia cum his etiam et inter hos pro salvandis discurrit, nec tantummodo Deum, sed et hos orat et eorum auxilium implorat. His necessitatem humanam nuntiat, cum his in hoc negotio laborat. Bene ergo per hos adjuratur, utpote conscios et testes charitatis ejus, et industriae, et occupationis circa proximos necessariae. Isti enim sunt capreae, cervique camporum (angelica videlicet creatura et homines) quorum animae jam transierunt ad regnum coelorum. Istae capreae et alta petunt et a longe prospiciunt; quia, alta contemplatione sublevati, dum Deum conspiciunt, in illo quidquid inferius in creatura ejus agitur, cognoscunt. Cervi quoque spineta transeunt, et venenum vineunt. Ita sanctorum animae spinas peccatorum transilientes, et venenum suggestionum inimici malitiamque mundi vincentes jam transilierunt ad regnum. Et caprearum quidem campus, est illius vitae felicitas. Campus vero cervorum, istius saeculi spatiositas. Transeunt tamen capreae ad istum campum charitatis condescensione, et transilierunt cervi ad illum desiderio et fide. Hi cervi adhuc degentes corpore illic transilierunt, quia pedes eorum, id est affectus, stantes erant in atriis Hierusalem. Nunc vero in anima illuc transiverunt, postmodum etiam corpore eo venturi sunt. Ad hos etiam contemplatione transilit sponsa, apud hos proximorum curam secum transtulit, cum his ante Deum eorum causam intus agit. Merito ergo sponsus monet ne suscitetur, eo quod bene circa proximorum salutem occupatur.
Et bona quidem sollicitudo et turbatio carnalis, sed melior et sublimior circa plures occupatio et cura spiritualis, utpote tam Deo quam coelestibus civibus familiaris, et permanens, et secura magis. Occupatio quidem exterior, id servitus est, quia corporis etiam labor perficitur. Interior sollicitudo et oratio, sublimius atque dignius officium est. Illa servit, dum ministerium exhibet; haec apud Deum meritis et familiaritate obtinet; messem esse multam Dominus dicit, et rogari se monet ut in eam operarios mittat. Quod maxime perficere praevalet anima perfecta quae Deo familiaritate devotionis adhaeret, haec modo Deo supplicat, ut in messem operarios mittat, modo ut in hanc messis gratiam ad operandum utiliter concedat, hujus messis partem occupat activus, exteriori ministerio, sed contemplativus totam messem occupat orationis auxilio. Duae quippe sunt vitae, activa scilicet et contemplativa, quae designantur per Martham et Mariam, Martha foris laborat, Maria intus orat. Die illi, ait Martha, ut me adjuvet, (Luc. X); bene illam adjuvat, quae divinum adjutorium illi implorat, quia frustra laborem impenderet, plantaret atque rigaret, nisi Deus incrementum daret. Optimam ergo partem elegit Magdalena, quae gratiam exercet contemplationis, et tamen occupatur in parte sororis, ut etiam activae vitae praemio coronetur, in qua pari charitate par praemium meretur. Martha in uno loco corpore laborat circa aliqua, Maria in multis locis charitate circa multa. In Dei enim contemplatione et amore videt omnia, dilatatur ad omnia, comprehendit et complectitur omnia, ita ut in ejus comparatione Martha sollicita dici possit circa pauca. Valde ergo hoc unum est necessarium, et merito praeferendum, in quo et Deo per amorem anima inhaeret et omnibus charitatem et sollicitudinem exhibet. Bene ergo sponsa proximis vigilat mente, licet dormiat, id est quiescat, ab exterioribus corpore, nec suscitari debet ut evigilet, id est exterius vigilet, quae ita interius charitate et oratione vigilat; bene itaque occupatur sponsa, licet exterius non operetur, quia multis imo omnibus saltem obtinere conatur. Filias ergo Hierusalem (animas videlicet ad visionem pacis aeternae pervenire cupientes) prohibet sponsus illam suscitare et ad exteriorem occupationem pertrahere. Quae ideo etiam ab eo dilecta vocatur, quia in amore ejus quiescit et multorum salutem peragit; prohibetur autem suscitari donec ipsa velit, eo quod ita Deo sit juncta et in voluntatis ejus agnitione perdocta, quod ad egrediendum et regrediendum pro divino arbitrio, justa et necessaria urgente causa, sit parata, prudens et ordinata charitas, ita ut divinae pareat voluntati, ut, juxta sapientis sententiam, misereatur sibi placens Deo, imo juxta ipsam sapientiam, primo fleat super seipsam. Nec solum negotiis saecularibus se non implicat ut Deo placeat cui se probavit, sed etiam necessitatibus proximorum se subtrahit, quibus se extenuari vel implicari a perficiendo cognoscit, non tamen facit hoc ex inclementia, sed ex prudentia. Merito imperfectus quandiu non habet nisi parumper olei charitatis quo ipse tantum ungatur, et nondum per intima dona gratiae solidari meruit, non vult exterius implicari, nec curarum saecularium aestuet humanae conversationis et mutabilitatis vento contingat eam ab eo exiguo quod accepit exsiccari. Exterior enim occupatio imperfectos cito immutat et dejicit, quia muscae morientes, id est cogitationes mundanae, perdunt suave unguentum gratiae minus in anima fundatae (Eccle. X). Cupit ergo abundare prius sibi, ut sic possit aliis infundere; hoc oleo vult potius inungi quam ungere, de pleno fundere quam effundere, fluere quam effluere. Qui enim indiscrete aliis prodesse cupit, et ante tempus effundit, semper inops et a gratia vacuus manet, et profectum suum impedit, et aliis minus proficit. Non vult itaque prudens anima a quiete et silentio quae se in justitia excolit evocari, quia cultus justitiae silentium requirit, donec cultus iste ad fructum et maturitatem pervenerit, videlicet donec perfecte profecerit, et donec induatur virtute ex alto residere studet in civitate, id est inter claustra conscientiae. Affectant enim aliqui regimen ante tempus, cum scilicet imperfecti adhuc sunt, et carnali appetitu magis trahuntur quam utilitatis instinctu. Sed appetitum hunc et voluntatem animam sentire, non est hoc eam velle, quia voluntas ista carnis est, non spiritus, nec sua, sed aliena, si hanc ipsa non diligit vel sequatur, sed odit et detestatur. Non ergo hoc vult ipsa cum vult carnalitas. Cum vero mortificata carnalitate prodesse proximis tantummodo voluerit spiritualiter, tunc jam ipsa hoc velle judicatur; haec enim voluntas sua est, quia huic consentit. Carnalis autem non sua est; quia, dum huic renititur, non ipsa hanc, sed quod habitat in ipsa peccatum operatur. Donec ergo ad istum statum pervenerit ut spiritualiter non carnaliter hoc velit, non debet suscitari, nec ad aliorum regimen assumi. Quamvis autem dilecta ad hanc spiritualem voluntatem pervenerit, monet tamen Christus ne suscitetur donec velit, quia talem novit quod volet cum opportunum fuerit.
Chapter 9 of 43