Caput XXII. De vera perfectione et exemplis perfectorum.
Mille clypei pendent ex ea (Cant. IV). Clypei virtutes sunt quibus contra vitia seu tentamenta defendimur. Per millenarium vero earumdem perfectio designatur. Si enim fundatae fuerint virtutes in anima, perfecte se despicit, et vere humilis est, minus laeditur vel gravatur, robur non habent contra hanc vitia, seu tentamenta, et qui perfecte se despicit, et vere humilis est, minus laeditur vel gravatur, si contemptus habeatur. Superbiae enim jaculo non perforatur qui in humilitate fundatus humilitatem exaltationis intelligit, et de contemptu vel abjectione gloriatur sicut scriptum est: Glorietur humilis in exaltatione sua (Jac. I). Qui enim inimicos diligit, invidiae aditum obstruxit; quia invidia non penetrat pectus quod charitatis perfectione munitum invenerit, nec injuria aliquatenus commovebitur, qui virtute patientiae fundatus etiam de opprobriis laetatur. Item, sua quaerere non potest qui per charitatem sua aliis cupit esse communia. In caeteris virtutibus munitus est miles Christi ut contrariis vitiis obviare possit, et qua parte illum impugnant in ea parte virtutibus repelluntur, et repulsa resiliunt. Mille itaque clypei pendent in hac turri, cum omnes virtutes homo obtinuerit et perfecte assecutus fuerit, ut nulla parte vitiis ac tentatori locus patere possit. Quantum enim in aliquo indomita sunt vitia, ut carnales appetitus, tantum erga cum potentiora sunt, et robur habent vitia ad impugnandum eum. Cum vero devicta fuerint et mortificata, et contrariis virtutibus illuminata, tunc si forte tentant, vel impugnant illico resiliunt, nec praevalere possunt. Qui vero in virtutibus infirmatur, et vitia quidem nondum edomuit, in seipso gerit unde tentetur et infirmus sit. Hinc est quod apostolus dixit unumquemque tentari a concupiscentia sua (Jac. I), sibi videlicet adhuc insita, nec plene devicta. Donec enim virtus ac vitium in homine certant, nec quietum locum virtus obtinet, necesse est hominem multis tentationibus concuti ac fatigari, et nunc superiorem, nunc inferiorem esse. Cum vero virtutes perfecte possederit, tunc carnalitatem perfecte premit, et ejus incursus superat, ac repellit. Haec itaque signa sunt perfectionis, si vitia ita subegerit, ut tentatus sive a carnis concupiscentia, sive gula, sive voluntate propria, sed propinquorum affectu, vel carnali aliquo motu robustum se contra haec sentiat, et facile sub se haec comprimat. Item perfectus vir regitur ratione, imperfectus vir saepe sensualitate ducitur, et ab hac aggravatur. Debet enim perfectus vir caput esse membris, id est sensualitatis, et hanc sub se habere et ratione comprimere. Ut autem hanc regat et comprimat, ideo illuminari et roborari hanc oportet a Christo, ut motus carnales cognoscere possit et cognitos refrenare. Si enim Christus caput sit viri, et rationem regat, vir quoque, id est ratio inferius suum, sensualitatem videlicet consequenter regere poterit, et quantum spiritum Christi acceperit, tantum ad hanc comprimendam vires habebit. Perfectus ergo est qui virtute spiritus et voluntates carnis, et voluntatem cordis potenter comprimit. Item haec, scilicet, signa perfectionis, si de bona conscientia non de falsa justitia, vel praesumptione fidei procedant, mortem habere faciunt in desiderio, et vitam in patientia propter Deum et fraternam utilitatem. Quia igitur talis est miles Christi qui praedictas virtutes atque perfectionem assecutus est, turri quae mille clypeis munita est comparatur. In qua turri omnis armatura fortium esse adjungitur, fortium armatura est sublimis operatio bonorum, et eorumdem exempla virtutum, hac armatura se studet miles Christi munire, qui vitam propriam studet horum exemplo reformare. In his videt quisque quales labores cordis, et afflictiones, qualesque pertulerunt tentationes, quam viriliter decertaverint, et voluntates fregerint, et in praeceptis adimplendis laboraverint. Quanta in eis fuerit vitae munditia, cordis puritas, et omnis perfectio virtutum. In solitudinibus, seu in monasteriis quanti fuerint qui nunquam pane sunt saturati, nunquam somno plene refecti, nunquam vestibus calefacti, nunquam lecti suavitate oblectati, quia cum his egentes et afflicti essent, virtutum perfectione et gratiae plenitudine divites, daemonibus imperantes, infirmos curantes, et mente in coelo conversantes. Horum omnium et caetera exempla sunt fortium arma, quae miles Christi penes se habet, quibus utitur, armatur, munitur contra hostes animae, contra mundum, contra seipsum. Qui exempla haec penes se habuerit, qui tales semper attendit otio tepere non potest, nec inermis ac dissolutus ante hostes perire. Habent quoque mali arma sua, membra scilicet, quae exhibent arma inquitatis peccato. Oculis namque vident ad concupiscendum malum, lingua utuntur ad detrahendum, convitiandum, vel ad vana, vel inutilia loquendum, aures habent prurientes ad audiendum nova, sive nocua, pedes eorum ad malum currunt, et manus operantur iniquitatem, quorum dextera dextra est iniquitatis. Denique corde simul et corpore militant peccato, ac per hoc diabolo; horum arma non muniunt, sed occidunt, tantoque gravius his armis aliquis vulneratur, quanto talibus familiarius jungitur. Qui enim malis sociatur et eos attendit, a bono separatur.
Duobus quippe modis nocent, quia exemplo corrumpunt, et falsa laude seducunt. Quia enim bonum ignorant, optimum illum praedicant qui non fuerit, et illum bonum, qui fuerit malus nimis, quorum laudibus dum afflictus fuerit aliquis, paulatim sui cognitione privatur, et talem se credit qualem se audit. Sentit enim de se, non secundum proprii cordis testimonium, sed secundum judicium eorum qui de se sic vel sic opinantur. Unde plurimi de seipsis falsa opinione moventur. Quae enim prae oculis sunt, ad haec facile animus inclinatur, ut haec attendat, vel secundum haec sentiat. Unde necesse est ut magis oculis cordis studeat fortes et perfectos inspicere, et eorum virtutes sive facta coram se ponere et attendere. Malos si attendit et eorum judicio se credit, decidet et seducetur, et ad deteriora devolvetur, bonos si cogitat, humiliabitur et ad bonum promovebitur. A malis ergo sive dissolutis debemus animo alienari, et hos (quamvis juxta positos) ignorare, ab eorum consideratione aspectum avertere, cordis vero oculis bonos inspicere, et eorum conversationem considerare atque virtutibus studere. Inter hos debemus mente conversari quorum conversatio in coelis est, et ita, juxta quod scriptum est, ambulare cum bonis. Si cum bonis talibus assidui sumus, et hos quasi notos sciamus, et desiderio atque amore eis sociemur, utique assimilabimur, ut cum sanctis simus sancti, cum robustis perfecti. Hoc ergo modo nos debemus ad eos conferre, et eorum ad nos exempla transferre, et quasi arma quibus spiritualiter militemus penes nos collocare. Ita cum his conversatur miles Christi, et, sicut in Job legitur inter lapides commoratur (Job VIII), lapides utique vivos atque ad structuram coelestem pertinentes, firmos, atque quadratos, sectis et amputatis vitiis et carnalitate. Cum his corde ambulat, inter hos commoratur, non inter lapides terrenos, homines, scilicet carnales qui de terra sunt et terra loquuntur, et terreno more agunt atque sentiunt. Inter hos commoratur qui eorum favoribus vel moribus delectatur. Bonus autem inter lapides commoratur cum quibus sibi pactum est, sicut ad Job dicitur: Cum lapidibus regionum pactum tuum (Job V). Cum lapidibus regionum pactum habet quicunque ad aedificium supernae civitatis pertinet, ut scilicet firmos ac fortes qui per mundi regionem sunt vel fuerunt imitetur et eis assimiletur. In hac ergo turri, viro videlicet perfecto omnis armatura est fortium, id est exempla et opera viriliter in Deo certantium. Horum constantiam in laboribus, patientiam in adversis, temperantiam in prosperis, charitatem erga inimicos, obedientiam in duris, tolerantiam in injuriis, devotionem mentis, sublimitatem contemplationis in memoria collocat, haec cogitat, in his se exercet, haec imitari studet, et horum exemplo in militia spirituali se devotum ac strenuum exhibet: bonorum enim exempla aedificant, instruunt et accendunt. Hanc ergo fortem armaturam penes se habet, et hac utitur, ut meritis horum aequetur, et praemiis donetur.
Chapter 23 of 43