Caput XXI. De profectu, et fortitudine bonorum, et scripturae documentis.
Sicut turris David collum tuum, quae aedificatur cum propugnaculis (Cant. IV). Collum caput et membra connectit. Unde per collum designantur qui vel praedicatione, vel admonitione alios convertunt, et capiti Christo jungunt. Hi sunt sicut turris David, fortes in gratia, et sublimes ante Deum: nihil enim sic placet Deo sicut zelus et lucrum animarum. Turris haec est spirituale aedificium, constructio videlicet et cumulatio bonorum operum, augmentum gratiae et perfecta dilectis Dei et proximi. In his per gratiam Christi solidati sunt tam praedicatores quam alii devoti atque perfecti pro modo suo et possibilitate, aliorum conversioni sollicite insistentes. Haec turris David, qui interpretatur manu fortis, et significat Christum qui nos confortat, ut in Christo omnia possimus, et in quo omnis aedificatio constructa crescit et proficit. Haec turris non tam ipsorum quam Christi esse dicitur ex eo quod Christi potius quam ipsorum virtute perficitur. Non ego, ait Paulus, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV). Et Job: Ecce non est mihi auxilium in me (Job VI); unde et alibi quod in se fiduciam non haberet manifestat, dicens: Desperavi (Job VII). Qui per hoc quod de se desperavit, melius in divina spe convaluit. Quantum fideles de se diffidunt, tantum in divinae spei adjutorio confidunt, et quantum de se infirmantur, tantum fortes sunt et potentes in Deo. Sicut enim quod seminatur nisi prius moriatur, ita proficere volens non roboratur, nisi prius in se infirmetur, et ex hoc humilietur, nec in Deo proficit, si non prius in se deficit, et defectum suum cognoscit. Impossibile est igitur quempiam de seipso triumphare posse, donec experimento didicerit propria se virtute obtinere non posse triumphum. Itaque infirmitatem cognoscentibus, et per hoc se humiliantibus, et in se non confidentibus robur praebet Christus, ut carnaliter esse fortes desinant et spiritualiter convalescant ita dum de se desperant et in Christo sperant, mutant fortitudinem, et assumunt pennas ut aquilae atque volant. Qui enim fortes fuerat in quaerendis terrenis, fortes fiant in appetendis supernis et coelestibus: Elegit suspendium anima mea, ait beatus Job, et mortem ossa mea (Job VII). Quia dum intentione ad superna suspendit, fortitudinem carnalem in se mortificavit. Haec autem carnalis mortificatio non statim, nec sine labore obtinetur. Nemo enim repente fit summus, nec scalae summitas volando, sed gradatim ascendendo scanditur. Seipsum ergo necesse est ut quisque proficiens vincere studeat, et voluntates suas frangere, nec tantum majora peccata, sed etiam minora oblectamenta cavere. Quantum enim a voluntate propria, vel delectatione, vel consolatione carnali etiam in minimis vincitur tantum a robore deficit, et mente infirmus fit. A quo enim quis superatur, et ejus servus efficitur, et quantum superatur, tantum ad hanc servitutem perducitur. Item, quantum parvis suggestionibus inimici succumbit, tantum hunc contra se robustum facit, sicut Job in persona talis dicit: Irruit in me quasi gigas (Job XVI), ut ei jam resistere non valeat, cui cedendo frequenter contra eum vires dabat. Qui ergo molliter et dissolute vivendo inimico contra se vires praebuit, versa vice ut contra hunc roboretur, et illi resistat a minimis incipiat, et frequenter in talibus praevalere conetur, quatenus usu vincendo roboretur, et de minorum victoria ad majora vincenda paulatim convalescat. Debet quoque assuescere corporis oblectamenta, et commoda declinare, et voluntates cordis frangere. Quantum in his praevaluerit, et se fregerit tantum infractus et fortis spiritualiter erit. Quoties ergo vel motibus cordis carnalibus, vel inimici suggestionibus resistit, toties contra vitia, vel tentamenta sibi robur addicitur. Debet etiam pusillanimitatem et femineam mollitiem devitare, et opportunis laboribus et afflictionibus corporis assuescere. Si enim a pusillanimitate vincitur, paulatim deficiet, et a virtute spiritus enervabitur.
His modis praedictis de infirmitate convalescere debet anima, et in robur transire virile, quae turrim spiritualis aedificii cupit in se construere. Quae turris licet manus fortis Christi dicatur, quia auxilio et virtute ejus perficitur, oportet nihilominus ut etiam omnis hominis industria et labor adhibeatur. Haec omnia vicerunt perfecti, quia et corpus spiritui servire coegerunt, et cordis motus illicitos rationi subegerunt. Turri igitur comparantur praedicatores vel alii devoti, qui conversioni aliorum intendere student, quia firmi et excelsi per meritum debent esse, qui alios ad superna et coelestia student erigere. Habet autem haec turris propugnacula (diversa scilicet Scripturae documenta) quibus se contra hostes defendat, et ex quibus hostes impugnet et feriat. Videt enim in Scriptura sacra laqueos et calliditates hostium quibus homines decipiunt, nunc per aperta mala, nunc per occulta, nunc aliis atque aliis modis. Unde Dominus in Job contra militem Christi inimicum nunc pugnare ex pharetra per insidias perhibet, nunc ante faciem ejus hastam vibrare (Job XXX), quia alia vitia sub specie virtutum contegit, et alia, ut sunt aperta, ejus oculis objicit, et si quem aperta pugna non decipit, clypeum ei opponit, ut si resistentis pectus feriendo non perforat, saltem quibusdam objectionibus iter proficientis intercludat, et alienis cogitationibus, seu occupationibus impediat. Suggerit enim aliquid quod hominem delectet, vel utilitatem habere videatur, ut ab utiliori quod intendebat facere avertat. Sed Dominus sacrum eloquium condidit, in quo argumenta daemonum detegit, et remedia quibus ei obvietur opponit. Quot enim tentationum ejus possunt esse argumenta, tot in Scriptura contra haec reperiuntur documenta. Ipse etiam Dominus tentatus ex Scriptura inimico respondit. Nam cum lapides in panes eum commutare suaderet, hunc ex Scriptura confudit (Matth. IV). Cum itaque nobis esum panis (id est terrenae delectationis) suggerit, cogitemus beatos nos magis si labores manuum nostrarum manducemus, si videlicet de tribulatione laborum spei consolatione, et gaudiis reficiamur. Qui enim ex Scriptura intelligit, quam mercedem pro labore suo exspectet, et quod pro singulis laboribus mille annorum computatio in aeterna felicitate, et amplius respondeat, jure melius laboribus suis quam terrena delectatione reficitur, et jucundius hunc manducat. Illud ergo beati Job recolamus: Panis ejus in utero vertetur in fel aspidum intrinsecus (Job XX). Quia terrena delectatio in fine retributionis amara, daemonum persuasio fuisse cognoscitur, dum hanc pasti ad aeterni cruciatus amaritudinem perducuntur. Haec duo testimonia Scripturae quasi duo propugnacula sunt, quibus ab hoste defendamur, et eum vincamus. Item ex Scriptura docemur quod deorsum nos immittere suadet inimicus, cum affectare miracula suggerit. Nam legimus quod melior est infirmitas conscientiae signorum vanitate. Paulus quoque docet nos relinquere quae retro sunt, et extendi ad anteriora (Philip. III), ad virtutem scilicet profectum, non ad gloriam miraculorum. Signa enim dantur propter infideles, ut per haec convertantur ad fidem, sed virtutes animae requiruntur a fidelibus (I Cor. XIV): nam sine istis non est salus. Signa vero interdum facta sunt ab infidelibus, sive etiam reprobis, utpote ab Alexandro Macedone et Juda proditore, et aliis multis, qui ad damnationem haec faciebant. Ab aliquibus fiebant propter circumstantium fidem sive utilitatem. Interdum quoque fiebant per daemones signa, sicut scriptum est, quod quidam spiritus daemoniorum sunt facientes signa. Inter fideles itaque et maxime inter spirituales hujus temporis signa merito suspecta sunt, maxime illa quae ostentationem habent, nullam autem utilitatem, quae scilicet feminis istis contingere dicuntur, et quod a daemonibus potius fiant quam a Deo ostenditur. Sunt enim his diebus aliqui, juxta Apostolum, qui attendentes ad quosdam spiritus errorum, a veritate quidem auditum avertunt, ad fabulas autem et rumores novorum convertuntur, quia miracula quaedam sive a daemonibus facta, sive a quibusdam quibus contingere videntur conficta, magis quam morum perfectionem et virtutes mirantur et attendunt. Dicit enim B. Gregorius quod perfectio sit non quidem facere miracula, sed unumquemque sicut se diligere, vera de Deo cognoscere et meliora de aliis quam de nobis sentire.
Item dicit quod tantum quisque perfectus est, quantum perfecte sentit dolores alienos. Et item quod ille vere est perfectus, qui erga imperfectionem proximi impatiens non est. Charitas ergo, humilitas, patientia et caeterae virtutes, atque perfecti mores perfectum faciunt hominem, non miracula. In virtutibus itaque salus est, super has roboratur et firma consistit anima in miraculis non solidatur vel fundatur, sed elevatur et supervacuum et inane levatur. Deorsum ergo se mittunt qui affectant miracula sine utilitatis causa et supervacuum suspenduntur, non in solido et tuto consistunt, ut retrocedant, non in antea ut de virtute in virtutem eant. Sed econtra nos docet Scriptura non tentare Deum in exhibitione miraculorum, sed magis perfectioni virtutum studere, et in implendis mandatis operam dare. Tertiae quoque tentationi obviare nos docet sua responsione Dominus, cum dicit: Dominum Deum tuum adorabis (Matth. IV). Ubi enim Deum adorandum dicitur et regna mundi contemnit, ad cultum Dei provocat, et veras divitias quaerere, falsas contemnere docet. Si enim Deum colamus, et illi serviamus interminabiles divitias possidebimus, quia de singulis operibus bonis majus nobis dabitur praemium quam sit mundi regnum. Denique de singulis qui salvabuntur habebimus singulare gaudium, et de singulorum abundantia magis ditabimur, quam si toti mundo dominaremur. Haec Scripturae testimonia atque exempla propugnacula sunt, quibus nos ab hoste defendamus, et alios instruamus et accendamus, et in hostem jacula mittamus, unde ipse inimicus in Scripturae intelligentia nos impedire conatur, ne in ejus eruditione proficiamus terrenis cogitationibus vel carnali scientia puritatem spiritualis intelligentiae maculans et offuscans. Sed cum Redemptor noster ab eorum tentationibus nos defendit, tunc mens hanc scientiam apprehendit, sicut in Job legitur: Erit Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi (Job XXII), id est charitas et puritas divini eloquii. Deus ergo suos, dum intelligentia sacrae Scripturae erudit, et pabulo reficit, cautos pariter et fortes contra tentationes facit, sicut recte in Job legitur: In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii (Job V), ut dum verbo Dei reficiuntur, in bello tentationis non superentur. Quoties ergo tentationibus inimici resistimus cumque confutamus, tam ex Scripturis edocti quam a Deo adjuti, toties enim percutimus et vulneramus, et retorquetur in eum poena quae nobis infligeretur si ab eo vinceremur: haec Scripturae documenta ac testimonia propugnacula sunt quibus miles Christi se munit et tuetur.
Chapter 22 of 43