Caput XII. De animae virtutibus et perfectione, munditia, desiderio et discretione.
Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani (Cant. III). Ferculum est sancta anima, quae pascit et reficit. Reficit enim Christum, reficit et membra ejus. Christum reficit, dum bonis ejus operibus et studiis atque desideriis delectatur, sicut scriptum est: Populus meus saturavit me vocibus, implevit me odoramentis. Reficit enim membra ejus exemplo, dum ex sancta vita ejus atque moribus aedificatur et emendatur. Reficit oratione, dum a Deo eis impetrat gratiam qua consolantur et aedificantur. Ad salutem pascit doctrina, dum eos praedicatione roborat, et instruit ad sapiendum aeterna et salubria. Pascit consilio, dum hortatur ad bonum, et dulci admonitione contristatos erigit et reparat, et bonos amplius accendit et roborat; pascit colloquio, dum de bono colloquitur, et inutilis locutionis, in quantum praevalet, occasionem tollit. Verba aedificationis in medium profert, et materiam boni sermonis praebet charitati et paci operam dat; linguae detrahenti aurem non accommodat, sed hanc vultu tristi dissipat. Ita sancta anima tam Christum quam membra ejus reficit. Unde hoc ferculum sibi fecisse Christus dicitur; dicitur etiam sancta anima ferculum, ferculum a ferendo, quia fertur de loco ad locum, ubi eam voluntas gubernantis direxerit, et Dei videlicet omnia disponentis, ut plures reficiat, et ad salutem instituat; hoc ferculum Christus fecit de lignis Libani. Hae sunt cedri, quae crescunt in monte Libano, et significant electos qui crescunt et fructificant per Christum et in Christo. Libanus enim qui candidatio dicitur, Christum significat, qui ex munda virgine processit sine omni peccati labe. Haec ligna sunt pulchra, procera, imputribilia, odorifera, a vermibus illaesa, et significant sanctos, qui pulchri sunt per sanctam conversationem et per mores honestos; proceri, quia sursum tendunt desiderio, et superna quaerunt; imputribiles, quia charitas eorum atque sanctitas ita hic incipit ut in aeternum non finiatur, sed in futuro perficiatur; odoriferi, quia bonae famae de se odorem emittunt, et opinione sancta alios ad bonum trahunt; a vermibus sunt illaesi, quia vermes, id est daemones, interiora sua depasci non sinunt, nec ipsis ignorantibus alienos robur mentis suae comedere, quia occultas eorum suggestiones multis experimentis edocti cognoscunt; de his lignis fecit Christus ferculum, id est animam omni plenitudine gratiae refertam, adeo ut in se abundans sit, et alios reficere, eisque prodesse potens sit; facit, inquam, animam talem de lignis Libani, id est de sanctorum exemplo, cum in eorum vita et conversatione formam ei, quam imitetur ostendit, cum in eodem spiritu quo illustraverit hanc reparat, et ad perfectionis gradum perducit, cum virtutes quibus illi ornabantur in ea construit, cum denique juxta eorum formam et similitudinem hanc informat et componit.
Hujus animae columnae quatuor sunt virtutes principales, scilicet prudentia, fortitudo, temperantia, justitia: bene substentatur anima quae his fulcitur, ut scilicet sit prudens ad cognoscendum, quae ad salutem pertinent; fortis ad perficiendum quae cognoverit; temperata, ut mala caveat, et bona discrete et loco et tempore faciat. Quae cum talis fuerit justa erit, et justitiam quarto loco obtinebit. Hae columnae argenteae sunt, quia animam quae his sustentatur virtutibus, et intus ante Deum, et foris coram hominibus splendidam faciunt, pulchrumque aspectum de illa praeferunt. Reclinatorium fecit aureum. Reclinatorium est conscientia pura in qua reclinat se et requiescit Christus Dei sapientia, quae aurea est; quia tribulationis igne excocta, et purgata ut aurum atque probata. Quae enim grata est per vitae innocentiam, gratior et mundior efficitur per tolerantiam adversorum, et digna ut aureum sit Dei reclinatorium. Judaei miserunt lignum in panem ejus, qui panis est angelorum et hominum; miserunt ei lignum ad torquendum, non submiserunt ei lignum ad reclinandum. Iste panis excoctus est passione, et solidatus. Compatere cum illo anima sancta, ita ut igne tribulationis purgeris et solideris; non consumaris ut plumbum, sed mundior fias ut aurum. Si adusta tribulatione non defeceris, sed per patientiam profeceris, aurum eris et Dei reclinatorium. Et reclinabit in te, qui reclinatorium non habuit in cruce, facietque in te aureum, qui ipse non habuit ligneum. Idcirco passionem pertulit, et reclinatorium non habuit, ut exemplo ejus et amore patiamur, et ut per tolerantiam adversorum ita mundemur, ut ipse reclinet et requiescat in nobis in hoc saeculo, et nos cum illo quiescamus in futuro. Hanc charitatem ejus cogita, anima, et totam te ad ejus amorem et beneplacitum inclina, ut totam te illi impendas, et quaeque tibi pro illo illata fuerint constanter et devota mente feras, ut ipsius beneficiis aliquatenus respondeas ejusque reclinatorium fias. Ut ergo aureum sis reclinatorium, aurum etiam spiritualis sapientiae habere stude; non sit sapientia tua lutosa, sed aurea; non terrena, animalis, diabolica, sed spiritualis et divina. De hac spirituali sapientia abyssus humanae sapientiae dicit: Non est in me; et mare, id est amaritudo vitiorum, dicit: Non est mecum. Abjicienda est ergo haec carnalis sapientia, et commutanda pro hac spirituali; et sic emendum aurum mundum, ignitum, probatum, ut locupletes fiamus, et hoc aurum possideamus. Post sapientiam spiritualem et morum emendationem, ad hanc patientiae virtutem veniendum est, ut libenter, imo hilariter quaelibet adversa feramus, et in his propter Christum gaudeamus. Ita gradatim et paulatim Christus animam provehit et mundat, tam gratia sua quam donorum exemplo, ut aurum fiat, imo aureum ipsius reclinatorium. Facit quoque et in ea ascensum purpureum. Ascensum in anima facit, cum per ejus gratiam superna desiderare hanc facit. Sed ascensus iste purpureus est et rebeus: patitur enim anima talis interdum convicia et detractiones a malis, qui devotioni illius invident, eo quod bonum ipsi non diligant nec facere velint. Cumque malorum convicia audit, quamdam perturbationem mentis et ruborem confusionis ab eis accipit. Est autem purpura ita rubea, ut tamen videatur rubor ille dispersus et diversus: ita in sancta et devota anima illa rubor est diversus; quia, unde rubet ex conviciorum jaculatione, inde rubet charitate, qua etiam ardet erga eos qui conviciantur. Item rubet ex desiderio quo accenditur ad superna et aeterna: diversi sunt isti rubores, et omnes pretiosi, ut merito decorent animam devotam, et purpurae debeant comparari. Hujus animae media charitate sunt constrata. Media haec sunt opera de genere bonorum, opera scilicet communia, quae et bono et malo animo fieri possunt, sicut sunt vigiliae, jejunia, orationes et eleemosynae, et caetera. Ista debent esse constrata charitate, ut scilicet in charitate fiant et bona intentione. Et item, ut cum charitate fraterna ita fiant, ut infirmi in his non scandalizentur vel infirmentur, sed ista strata sint (id est, tanta aequalitate et discretione facta), ut incedat anima in his omnibus sine querela, et opportune noverit illa exercere et iterum intermittere: bene ista media charitate constrata erunt, si ita fuerint ordinata. Facit itaque Salomon nunc ferculum sibi de lignis Libani, et columnas argenteas, et reclinatorium aureum, ascensum purpureum, et media charitate consteruit, cum animam gratiae plenitudine et spiritualibus epulis ditat, et de exemplis et doctrina perfectorum informat, ut alios aedificare possit. Cum virtutum decore hanc ornat et perfectione roborat, et cum tam mundam hanc facit, ut in ea requiescat et reclinatorium habeat, et tam sublimem et pretiosam, ut per desiderium supernorum et charitatem proximorum atque tolerantiam malorum purpurae comparetur, et tam discretam et socialem in exteriori conversatione, ut divino conspectui placeat, et proximorum aspectum non offendat.
Chapter 13 of 43