Skip to the text

Caput V. Quomodo anima post angelorum contemplationem, ad Dei contemplationem transeat et discretionem.

Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea (Cant. III). In triplici creatura sua investigari et cognosci potest Deus: in mundo et ad ejus ornatum creatis, in homine et in angelo. Has singulas circuit, et pertransit anima Deum sitiens, ut eum quem quaerit inveniat. Ex visibili mundi specie inspecta invisibilem Creatorem considerat. Haec enim inspecta, scire dat quod Dominus ipse est Deus, et quod ipse fecit hanc, et non ipsa seipsam. Sed haec visio communis est omnium, tam malorum scilicet quam bonorum. Hoc enim modo omnes homines vident Deum, ut in Job legitur, ut unusquisque intuetur procul (Job XXXVI), quia foris videtur Deus, et non in se. Hoc modo viderunt eum philosophi, qui tamen per amorem non invenerunt. Unde de hac visione transit ad hominem, qui quoque in imagine pertransit, licet similitudinem amiserit, in quo familiarius videtur Deus, utpote in ejus animae imagine, quam in se repraesentat per rationem et intellectum. Non autem transit ad omnes homines, sed ad bonos tantum et spirituales. Neque enim ad gradientes latam viam se dirigit, quae ducit ad mortem, sed ad arctantes se pro regno coelorum, quos superius plateas sive vicos appellat, et quibus imperfectiores sive perfectiores designat. In his invenit non solum imaginem Dei, sed ex parte similitudinem, in quantum in virtutibus profecerunt, vel ad perfectionem conscenderunt. Sed quia non plenam in his (quamvis aliquam inveniat similitudinem), ut plenius comprehendat et vicinius contempletur, ad vicinius contemplantem transit, angelicam scilicet creaturam, in qua similitudinem plene considerat, utpote signaculum similitudinis, et in qua ab initio signata perseverat similitudo. Homines quamvis boni, quamvis sancti, vident tamen in nocte, id est in obscuritate, angelus vero in meridie, id est plena cognitione. Sicut enim beatus Job loquitur, stellae obtenebrantur caligine hujus noctis (Job III), quia etiam hi qui lucent virtutibus et vitae sanctitate obscurantur tenebris humanae caecitatis. Angelus luce perfunditur perfectae contemplationis. Candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula divinae majestatis, qui sicut nulla parte distat a Deo, ita perfecte et sicut est Deum videns, et hunc in se repraesentat, quoniam speculum mundum et perspicuum est illi qui in eum oculos cordis dirigit, mundatos tamen plenius a peccatis et vitiis, et etiam eorum imaginibus. Obscurant enim vitia, eorum quoque imagines reverberant, et contemplationem impediunt atque notitiam abscondunt: qui igitur hoc speculum inspicit in horum munditiam considerandam, mundos oculos cordis mittit. In hoc speculo sibi relucet Dei similitudo. Mundi enim sunt sicut est mundus ille; sancti sunt, sicut est sanctus Dominus Deus eorum. Denique de illo mundus transit ad munditiae auctorem, et de sanctis ad Sanctum sanctorum, de contemplantibus ad contemplandum, et statim invenit dilectum. His enim adeo vicini sunt illi, ut vix sit medium inter hos et illum, et post hos non sit invenire nisi illum. Invento igitur dilecto angelis congratulans, et consecutum per eos beneficium commemorans, ait itaque: Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea. Quia illico ut hos pertransivi, dilectum inveni, hos pertransivi ut venirem, et per hos transivi ut invenirem: horum enim occursu et auxilio quod cupivi obtinui, qui et meum provocaverunt et accenderunt desiderium, et dilecti obtinuerunt occursum. Sponsi igitur inventio praesentiae ipsius est experientia et revelatio.

Quaerenti nempe animae, nec ab intentione cessanti exhibet se tandem et votis occurrit. Quo praesente, innovatur anima, et quasi ei adhaerens sentit interni gustus dulcedinem, intelligentiam spiritalem, fidei illuminationem, spei augmentum, charitatis incentivum, compassionis affectum, justitiae zelum, delectationem virtutum; habet in oratione cum Deo familiare colloquium, audiri se sentiens plurimumque exaudiri, facie ad faciem cum Deo loquens, et audiens quid loquatur in ea Dominus Deus, in oratione Deum cogens, et interdum convincens. Hac gratia illustrata, incipit tenebras cordis sui videre, seipsam cognoscere, discernere qualiter se vitia sub specie virtutum occultent, vel se illis occulte socient. Oritur enim in mente nova dies post noctem ignorantiae, et fit diluculum quo surgit ad offerendum holocaustum contritionis pro singulis virtutibus, ne fortassis fuerint imperfectae, vel minus purae, et ad concremandum quidquid in illis admistum fuerit carnale. Hominis enim spiritus interdum fertur ad aliud bonum cui annexum est aliquid carnale, quod humanitatem delectat, et trahit occulte, sed ignorat. Item quam saepe credit aliquis a spiritu moveri ad aliquid faciendum, cum moveatur a carnalitate, vel naturalibus, vel levitate, vel causa aliqua vel occasione. Denique interdum facit homo aliquid ante tempus vel tarde, vel indiscrete. Has tenebras et occulta mala deprehendit, et dijudicat, et diluculum compunctionis hominem sibi demonstrat, quod scilicet minor sit in bono quam credebat, quod initium gratiae tantum acceperit, quod in nocte jacuerit, quod ad diliculum, et non ad plenam diem venerit. Sicut ergo per acceptam gratiam illustratus seipsum cognoscit, ita per eamdem intelligit exignum esse quod invenit. Elias post auditum sibilum aurae levis, in qua Dominum esse didicit, pallio vultum operuit, et in ostio speluncae stetit (III Reg. XIX). Sic homo, percepta gratia et per hanc cognita in perfectione sua, vultum pallio operit; quia quanta ignorantia tegatur agnoscit, et in ostio speluncae stat, quia post noctem cognitae caecitatis de corruptionis vitio exire ad illucescentem sibi diem gratiae venire desiderat. Remissus et caecus, nec se videt, nec gratiam amat, quia tenebris suis obvolvitur, et lucem gratiae ignorat. Devota anima, et gratia illustrata sicut se videt, ita de se parum sentiens humiliatur; et sicut intelligit gratiam, ita ad desiderandam illam amplius inflammatur. Humiliata ergo et desiderans, et secum de inopia causans paululum se memorat invenisse dilectum, non perfecte, nec ad votum.

Chapter 6 of 43