Caput IV. Quomodo anima angelorum praesentiam cognoscit, et eis desideria sua pandat.
Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem (Cant. III). Animam sic desiderantem, sic quaerentem inveniunt vigiles qui custodiunt civitatem, angeli videlicet sancti, qui civitatem, id est Ecclesiam vel fideles custodiunt, quorum custodia suos munit Christi misericordia. Qui recte vigiles dicuntur, quia vigilant et solliciti sunt circa electos, ut defendantur a tentatione, ut proficiant in bono et ut salventur. Siquidem administratorii spiritus sunt in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis. Horum ministerio et vigilantia Deus fideles suos protegit, non dormitat, neque dormit qui custodit Israel. Adversarius vero noster quasi leo circuit, quaerens quem devoret. Qui quosdam ut leo devorat, quos aperta pugna dejicit, et alios occulta fraude seducit, quibus, ut in Job legitur, in terra pedicam abscondit, et decipulam super semitam ponit (Job I); quia et per terrena desideria eos decipit, et ibi deceptionis laqueos ponit, ubi cordis eorum semitam esse, et proclivos eos ad peccandum conspicit. Ita circuit inimicus ad fallendum. Discurrunt vero sancti angeli ad defendendum. Haec discordia inter angelos pacis angelosque discordiae agitur. Sic contenditur pro homine, et ille pro se non vigilat, sed torpescit. Oportet enim hunc videre, vigilare et orare, et videre, et considerare periculum suum, vigilare circa salutem suam, et orare et auxilium implorare contra tentationem. Quantos enim devorat leo iste, quantos mortificat exterminator angelus ex his qui signum Dei vivi non habent in frontibus suis, qui utrumque postem suum et superliminare domus linita non habent de agni Dei sanguine; qui fidem per dilectionem non habent operantem, et vexillo crucis Christi seu virtute passionis suae muniri et defendi non merentur. Nec miratur Leviathan si hos absorbeat: absorbebit enim fluvium, et non mirabitur, malos videlicet et carnales qui more aquae defluunt et de peccato ad peccatum decurrunt, et lubrico vitiorum ad ima tormentorum descendunt. Etiam heu! fiduciam habet quod influat Jordanis in os suum, electi videlicet in quos se praevalere confidit. O quanta multitudo absorptorum, et paucitas ereptorum. At pius Dominus abscondit suos in tabernaculo suo (id est in Ecclesia) in die malorum, et protegit eos in abscondito tabernaculi sui (id est in Christo) qui absconditum Ecclesiae dicitur, quia occulte et invisibiliter habitat in electis suis per charitatem; quippe quae eis jungitur et per fidem et virtutem passionis illius proteguntur a tentatore diabolo. Quia enim Christus passione sua inimicum vicit, virtute passionis ejusdem suos munit, ut hostem non timeant, quia ejus facti membra sunt, qui de illo triumphavit. Est quippe fidelis Deus, qui non patitur suos tentari supra id quod ferre possunt, sed facit cum tentatione etiam proventum. Ita tentationes ordinans atque temperans, ut unde eos inimicus dejicere quaerit probentur, et probati amplius coronentur. Contingit praeterea ut eos impugnans (quatenus a Deo separet) magis eos Deo conjungat, quia, dum tentantur, humilius Deo subduntur ut a tentatione liberentur. Unde dicit beatus Job quod bestiae terrae (daemones videlicet) pacificatae fiunt bonis (Job V). Non dicit pacatae, quia pacem non habent, sed pacificatae, quia pacem eis faciunt dum eos impugnando affligunt. Convertit ergo Deus hoc suis ad coronam, quod inimicus agit ad ruinam. Ille vero non sic arbitratur, sed ad conterendum est cor ejus, et ad interemptionem gentium non paucarum. Ita Deus electos abscondit in Ecclesia, in die malorum protegit eos in se, munit eos angelorum custodia. Hos ministros et nuntios suis exhibet, ut illis ad salutem ministrent, et necessitates eorum nuntient, et preces perferant. Et quamvis ipse singulorum causas videat et cognoscat, vult tamen per angelos suos hoc sibi nuntiari, ut charitatem suam et dignationem suam circa hominem commendet, et propter tam dignos tamque dilectos nuntios plenius praestet.
Nec mirum quod angelos suos electis ministros exhibet, et semetipsum. Est nempe et ipse angelus magni consilii, videlicet redemptionis nostrae et salutis, quam missus est operari in medio terrae. Ministrat siquidem nobis conversatione sua et humilitate, praebendo vivendi exemplum in se, et statuens se parvulum in medio discipulorum (id est humilem), ut efficiamur parvuli sicut ipse. Ministravit etiam nobis morte sua, in qua laboravit pro nobis ne nos laboraremus, et temporalem pertulit ne nos aeternam pateremur. Igitur ministravit nobis Dominus in hac vita, et ex hac quoque transiens ministrabit nobis in illa refectione geminae dulcedinis, quia pascet nos lacte humanitatis suae et melle divinitatis. Angelorum quoque ministerium non tantum temporale nobis est, sed etiam sempiternum, quia per eorum praesens auxilium haereditatem et aeternam salutem capiemus, et gaudium eorum cum ipsis sine fine percipiemus. Quomodo vero putamus salutem nostram diligant, et quantum nos consortes secum habere cupiant? Quis aestimet quanta charitate et cura circa commissos sibi vigilent? quomodo torpentes excitent, et sollicitos atque ferventes amplius accendant? Quomodo hinc mala excusent, inde bona divino conspectui repraesentent, quomodo defendant, aut his gratiam obtineant? Cumque animam magno desiderio ferventem perspexerint, et ad Deum pura intentione suspirantem, quomodo putamus hanc diligant, eique congaudeant, et ad illam divertant? Quomodo inter illam et Deum discurrent? Siquidem amici sponsi sunt, auscultant vocem ejus, quam faciunt sponsum audire; voces ejus desideria sunt: haec vehementer clamant in aure sponsi, haec auscultant amici, videlicet angeli; his delectantur, ista nuntiant, et illam ut veniat invitant, istam consolantur, et monent ut quaerat et pulset, eo quod quaerens inveniat et pulsanti aperiatur. Frequentant itaque et visitant interim ipsi animam sic ferventem, donec sponsus adveniat, et augmento amplioris gratiae hanc adventui ipsius sponsi plenius praeparant. Trahunt cogitationem ejus ad intelligendam eorum praesentiam et discendam familiaritatem, quatenus de hac notitia crescat et proficiat ad divinam. Quaerens ergo Deum anima ab his invenitur, et post circuitum civitatis, post investigationem beatorum angelorum adventum meretur, horum occursum percipit, ab his suscipitur; hi sponsum quippe praeveniunt, exhibent praesentiam suam, revelant se: angeli enim lucis sunt, cum luce veniunt: qua perfusa, illuminatur pariter et tangitur, ut adventum eorum intelligat et praesentiam sentiat. Quam gratiam dum percipit, inventam se a vigilibus fatetur, licet dilectum se non invenisse causetur. Animam itaque inventam esse a vigilibus, est ipsam invenisse gratiam ad sentiendam eorum praesentiam, quae prius caecitatis suae tenebras patiens, nil nisi se sentiebat. Tunc desiderium suum, et cogitationem in ipsos dirigit, et familiare colloquium quasi cum notis format, vota sua insinuat, amorem nuntiat, de sponso interrogat. Num quem diligit anima mea vidistis? Quaerit eos testes suae dilectionis, pariter et desideratae praesentiae sponsi. Certe enim scit quod angeli Dei visione fruantur, et amorem ipsius et desideria non ignorent, et miratur et quasi indebitum arbitratur, ut Deum videant, et se visionis illius expertem relinquant quae dicat: Nonne eum quo frui desiderio habetis, et in illo desideria mea jam diu vidistis? Perhibet dilectus quod ad ostium animae stet et pulset; et si quis aperuerit ei, intret ad illum, et coenet cum eo. Ego jam aperui patenter ostium meum per desiderium ipsius, nec ingreditur. Insuper ingressa sum ad eum: et pulso ad ostium ipsius, quod aperiendum promittit pulsanti. Et oblitus promissionis utriusque, nec ingreditur in meum nec mihi aperit suum. Sto, et non respicit; pulso, et non aperit; clamo, et non respondet; quaero illum, et non invenio. Quo ergo abiit? Nunquid non illum vidistis, qui estis angeli semper videntes eum, quia semper videtis faciem, et ipse et Pater unum sunt, et qui videt unum, videt et alium? Igitur non intrantem ostium meum, nec aperientem suum, ac proinde non penes me, nec penes se inventum, apud vos quaeram, a vobis sciscitabor, ad vos transibo ut penes vos inveniam quem diligit anima mea, sponsum Ecclesiae, etc.
Chapter 5 of 43