Caput XV. Quomodo anima terrena despiciat, et interna cognoscat.
Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet (Cant. IV). Habet talis anima oculos columbarum, quia simpliciter intuetur ista terrena, nec ad haec desiderio cupiditatis rapitur, imo modicis contenta est, aliena non ambit, non fertur desiderio ambitionis vel divitiarum, vel alicujus delectationis carnalis. Interior mentis sufficientia placitum aspectum facit exteriorem, ut circa terrena oculos habeat columbarum, sicut in cupidis terrenorum appetitus facit oculos milvorum. Non hanc affligit rerum cura, non vexat amor, non fatigat occupatio, magna quiete et securitate fruitur, dum ista non quaerit, non curat, non concupiscit. Sicut enim in Job legitur: Homo nascitur ad laborem, avis vero ad volandum (Job V). Quia qui homines sunt, id est humani, carnales, id est mundanorum desiderio occupati, laborem habent; boni vero, dum haec non amant vel desiderant, ab horum afflictione evadunt et avolant. Malis ex cupiditate, quae est radix omnium malorum, labor iste nascitur; boni vero Spiritus sancti renovatione et sublevatione ad hunc volatum et libertatem nascuntur. Isti sunt qui, ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas (Isa. LX), quia ad aeterna desideria sublevantur, et ad infima nulla cupiditate feruntur. Quem volatum, et aspectum columbinum Spiritus sanctus operatur in anima, qui designatur per columbam. Spiritus iste oculos exteriores simplices facit, interiores aperit; quia sensum hominis illuminat et provehit ad intelligenda et comprehendenda spiritualia et superna. Oculi ergo devotae animae sunt columbarum, quia sensus ejus per Spiritum sanctum sunt illuminati, et edocti spiritualia sapientes. Illa quaerentes, illis intendentes, terrena calcantes et despicientes. Sapiunt enim secundum spiritum illa quae sapientia, quae vita est et pax: haec sapientia vita est, quia animam vivificat; pax est, quia eam tranquillat, componit, modificat, pascit, jucundat, provehit, beatam facit. Non est haec singularis, sed et segregata, sed communis; non sua, sed aliorum quaerens; non astuta, non malivola, sed pura, dulcis, amabilis, grata; non obstinata, sed suadibilis; bonis consentiens, benevolentibus concordans, felle caret perturbationum et amaritudinum, quas in se habet amor terrenorum. Deum sapit, dum cognoscit, a Deo est, et in Deo. Unde ejus oculi, id est sensus, dicuntur columbarum, id est Spiritus sanctus, quoniam per hunc videt et intelligit. Isti columbarum oculi, id est, sensus spiritales, ista sublimitas, ista tranquillitas mentis est in te, o anima, absque his quae intrinsecus latent. Illa enim quae cum Christo secrete in cubili cordis versas, quis foris exponere queat? Illam confabulationem mutuam, ausum loquendi ad eum, consolationem ab eo acceptam sive revelationem, unitatem animorum, concordiam voluptatum, amorem mutuum, zelum justitiae et animarum, desiderium visionis et fruitionis Dei, peregrinationis taedium, dissolvendi cupiditatem quis foris intelligat vel exprimat verbis? Nunc aperitur animae talis sensus, ut intelligat Scripturas; nunc de occultis, sive dubiis instruitur, nunc ita unitur Deo, ut unus spiritus efficiatur cum eo; nunc ita absorbetur a spiritu, ut in carne commorari se non recolat; nunc aliqua arcana divinae aspirationis cognoscit quae prius non agnoscebat; nunc autem ita jungitur Deo, et junctum sibi Deum sentit, et omnem voluntatem suam ita in Deum transfert, ut Dei voluntatem vel intelligat vel ad suam hanc inflectat. Ex ea enim puritate cordis qua Dei voluntati in omnibus concordat etiam hanc intelligit, eamque ad suum placitum flectere digna sit. Nunc ita Deum per amorem sibi jungit et attrahit, ut quasi solum hunc habere se credit, nunc in eum ita dilatatur et transit, ut in eo per charitatem omnem hominem comprehendat, omnesque lumine quo illustratur videat, et omnibus (quia una et simili charitate) compatiatur et condescendat. Ita intentionem suam in eum dirigit, ut per eum videat, et comprehendat ita plures sicut paucos. Anima talis quaedam postulata obtinet, propter fidei suae magnitudinem, quaedam propter profundam humilitatem, quaedam per importunitatem. Interdum devotione, et immensi desiderii fervore Deum cogit; interdum eum flectit compositione verborum, et blanda sive cauta locutione; interdum ostensa justa causa miserendi, et ratione super aliquibus postulatis consolationem accipit, super aliquibus revelationem, et nunc certam, nunc dubiam, interdum exauditam se intelligit, sed modum nescit. Sic Tobias cognovit se exauditum, sed de modo non est ei revelatum. Credidit enim hunc esse modum ut moreretur, cum potius esset ut illuminaretur. In quibusdam Deum propitium fore sperat, eo quo se in orando praeveniri consolatione sentiat, et juvari. In quibusdam obtinendis sentit Deum oportere flecti, et precibus diuturnis pulsari. In quibusdam experitur cum quaerere, et desiderare virum, qui spem orationis vindictae ejus opponat. In aliquibus vero irae ipsius non posse resisti agnoscit, etiam si Moysem et Samuelem in conspectu ejus stare contingat. Ista et hujusmodi familiaria, et secreta orationis, meditationis et cognitionis intrinsecus latent in anima perfecta in praesenti. Quae vero de futuris lateant, abscondita sunt ab oculis omnium viventium. Nondum enim apparet quod tunc erit; quia, cum in illa vita apparuerit Deus, similis ei erit, quia videbit eum sicuti est. Tunc perfecte Deo assimilabitur, cui nunc ex parte assimilatur; quia, cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, et tunc cognoscet sicut cognita est. Tunc videbit quomodo Pater in Filio, et Filius in Patre, et Spiritus sanctus in utroque: tunc denique Trinitatem sanctam videbit in gloria sua.
Chapter 16 of 43