Caput XXIX. De gemina conclusione animae, et occulto martyrio.
Hortus conclusus, soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus, emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus (Cant. IV). Hortus est anima in qua excoluntur virtutum plantaria, et spiritualium studiorum gemina. Hic hortus tunc foditur, dum in ea vitia radicitus exstirpantur, et mores convertuntur. Qui etiam tunc altius foditur, cum naturam vitiorum et origines cognoscere studet homo. Nunquam enim tepidus operator, et naturae vitiorum ignarus poterit bene mortificare vitia. Fodienda est ergo divinae passionis memoria, et clavi illi quibus impii foderunt manus et pedes Domini eam confodiunt, dum horum memoriam habemus, et huic dolori condolemus, et proinde de peccatis nostris dolemus, qui tantis beneficiis ingratos recolimus nos. Talis itaque dolor vitia expellit et reprimit, ut in nobis praevalere vel nocere non possit, dum his consideratis vehementer dolemus. Quem dolorem, dum amor Dei comitatur, ex hac gemina concussione compunctio generatur, quae, dum cor emollit, etiam virtutes proficere facit. Hic hortus conclusus est sera silentii. Per silentium enim excolit in profectu et justitia, quia cultus justitiae silentium requirit. In quo se cohibet, non solum a noxiis, sed etiam ab otiosis et superfluis, quia per minima pervenitur ad majora, et per otiosa decipitur mens, et extra se ducitur, sicut dicit Gregorius. Quot supervacuis verbis mens a silentii sui censura dissipatur, quasi tot rivis extra se ducitur. Ut ergo in se remaneat et se videat, se cognoscat, se corrigat, ab otiosis et superfluis verbis se reprimit et temperat. Auditum quoque et visum concludit, ne introrsus trahant quod mentem inquietet vel maculet. Et his fenestris seras ponit, quia per has mors ingredi solet. Cavet enim ne superetur a curiositate videndi sive audiendi, quia per horum delectationem a virtute spiritus enervatur, et tantum servus fit peccati quantum a peccato superatur. Non enim semper violenter vel repente per has fenestras mors irruit, sed etiam paulatim, et per parvam in mente negligentiam irrepit. Quia sentina neglecta ita navem sicut fluctus irruens submergit. Haec enim usu pulverem in mentem congerunt quo foedatur et obscuratur, et paulatim ab his superatur, ut a vigore suo deficiat, et tandem libenter toleret quod negligenter toleravit. Ita qui parva negligit paulatim decidit (Eccli. XIX). Cura quoque rerum exteriorum cor urit, et germina virtutum suffocat ne prodeant et cogitationum terrenarum multitudo si hortum hunc irruperit bestialiter conculcat.
Haec igitur excludit devota anima, et contra hujusmodi hortum suum concludit. Quia vero secundo conclusus dicitur hic hortus, aliam quoque ejus conclusionem considerare debemus, non enim solum ab exterioribus periculis hunc munit et claudit, sed intus se bona sua celat, et hominibus occultat, sciens quod cum bona opera innotescunt et laudantur, mentem resolvunt et enervant. Difficile est enim aliquem laudari et venerari, et non aliquatenus laude sua delectari, vel etiam intus gloriari. Difficile est aliquem servum inutilem se reputare, dum bonorum testimonio bonus praedicatur; imo contingere solet ut deceptus laude, magis credat famae quam conscientiae. Qui privatus cognitione propria, interdum ad hanc superbiam caecatus perducitur, ut habere se credat quod non habet. Ita dum beatificatur homo, seducitur et via gressuum ejus dissipatur, ut in antea non ad perfectum tendat, sed consummasse se credat. Occultat vero bona sua anima devota et claudit se contra laudes, ut has non audiat, surda ad has sicut aspis obturans aures suas ne exaudiat vocem incantantium. Incantatur enim anima laudibus, ut mala sua non videat, et de justitia fallaciter se extollat. Ita se claudit et munit fortis, intus vero gratiae praeparat, et cor ad hanc aperit, sicut in Job legitur: Radix mea aperta est super aquas (Job XXIX), id est intentio cordis patet per desiderium ad gratiam sancti Spiritus capiendam. Quam tanto citius et plenius attrahit, quanto ad nihil aliud patescit. Tanto enim liberius ad Deum amor ejus dirigitur, quanto delectatione vel impedimento laudis minus impeditur, unam petit, et hanc requirit, ut inhabitet in domo Domini non manufacta, sed aeterna, ut videat voluntatem Domini per cujus impletionem ad illam perveniat, et visitet templum istud in quo dicunt omnes cives illius gloriam. Istud templum visitat meditatione et desiderio. Illius felicitatem et gaudium contemplatur, cujus contemplatione facile laudis gaudium respuit atque a cordis aditu excludit. Hunc ergo hortum sic conclusum fons signarus irrigat; fontem itaque signatum intelligentiam videlicet spiritualem Spiritus sancti signaculo impressam et sacrae Scripturae documentis, et Patrum exemplis munitam intellige. Quod enim sapit anima talis et sentit, nec corruptum est a malo spiritu, nec in aliquo a sana doctrina discordat, vel exemplis sanctorum contrarium deprehenditur, vel novitate noxia seu praesumptione est vitiatum. Hoc fonte irrigantur horti hujus plantaria, quia hac scientia informantur virtutes, et bona studia, et proficiunt atque discrete fiunt. Hujus fontis sobrio potu homo in anima vivificatur, et pacem cordis consequitur. Sapere enim secundum spiritum vita est, et pax. Cujus emissiones sunt paradisus punicorum malorum cum pomorum fructibus. Mala punica rubea designant martyrium, quod sit in pace Ecclesiae, quo scilicet mortificantur vitia et peccata sanguinea et rubea quasi vermiculus. Martyrium est cum mortificamus membra nostra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, concupiscentiam malam, avaritiam et caetera mala. Continet autem intus malum punicum grana multa et alba. Sic quoque habet anima in se multa martyrii opera quae hanc mundam et candidam faciunt. Opera enim sunt martyrii quod se per compassionem proximi affligit aliquis, quod laedenti se ignoscit, quod inimicum diligit, quod carnem abstinentia, vigiliis vel aliis laboribus castigat, quod contra tentationes varias laborat, quod voluntati propriae renititur, quod carnis voluptatibus reluctatur. In hujus afflictione et labore calicem passionis bibit, et quotidie crucem suam tollit. Haec sunt grana mali punici, quae utique candorem habent, quia animam non solum ornant meritis, sed mundant a poena debita peccatis de quibus poenitens est. Quia enim laboriosa sunt et poenalia, ideo poenam potius delere dicuntur quam alia opera non poenalia. Alio quoque modo animam ornant, quia per haec magis creditur charitas incendi, et sic meritum augeri. Pomorum fructus quos simul praefert hic hortus, sunt alia opera fructifera atque meritoria aeternae vitae, et fragrantia boni exempli atque opinionis odore. Emittit enim cyprum, cum nardo et crocum. Cypri semen sicut semen coriandri album esse dicitur, sicut de manna legitur. Unde merito per candorem quem manna habet, coelestis gratiae refectionem designat. Nardus autem de quo Dominicum unctum est corpus, unctionem dilectionis Dei in corde significat, quia sic ungimur, ut tribulationis igne non superemur. Cum gratia nos reficit et replet, contra adversa fortes facit. Crocus quae ardentibus languentium membris refrigerium confert, charitatis hanc virtutem designat, quae ab aestu carnalium voluptatum mentem temperat, et ad desideranda superna gaudia inflammat. Emissiones quoque ejus sunt fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani, myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis: fistula quae et cassia dicitur, robusti corticis est, et purpurei coloris est, quae ad curandum viscerum molestias valere narratur. Quae recte pro sui brevitate humilitatem significat: humiles enim quasi purpureo vestiti colore Dominicae sunt semper memores passionis, semper ad patiendum pro Domino parati. Haec virtus maxime internos peccati motus, et lasciviam, quasi viscerum dolores reprimere consuevit, cum recogitantes quod Dominus pro nobis passus est minus nos pati quam meremur agnoscimus. Cinnamomum ejusdem virtutis figuram tenet: unde per hoc quod fistulae cinnamomum junxit, potest intelligi quod profectui humilitatis iterum atque iterum debemus insistere, et vias hujus virtutis atque modos humiliandi nos investigare. Et quia per hanc maxime gratia obtinetur, sic per eam maxime ad perfectionem pertingitur. Haec autem arbor coloris est subnigri vel cinerei, hoc designans quod humiles se peccatores pulverem et cinerem cognoscunt, et existimant oportere ut agant poenitentiam in favilla et cinere: Fistula, inquit, et cinnamomum cum universis lignis Libani. Sicut fistula et cinnamomum humiles justorum congregationes, ita ligna Libani sublimem eorum operationem demonstrant, haec crescunt in horto bonorum, dum et magna agunt, et apud se humiles semper et parvi sunt. Myrrha et aloe continentiam carnis exprimunt, et horum natura est aromatum, ut uncta ex eis corpora defunctorum minime putrescant. Prima vero unguenta sunt illa, de quibus dicit Paulus: Aemulamini charismata meliora (I Cor. XII). Pulchre etiam myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis junguntur, quis dum carnem a lascivia restringimus, consequens est ut majora Spiritus dona percipiamus. Hanc paradisus arborum profert et emittit de radice cordis devotae animae. Hortus bene excultus, virtutes scilicet et spiritualium germina studiorum. Haec est paradisus in qua versatur anima, cujus deliciis et amoenitate delectatur. Hanc paradisum in terra possidet de hac ad coelestem migratura. Primi parentes terestrem habebant paradisum, post hanc coelestem habituri si mandatum servassent. Sed pro cibo lignorum paradisi spinas, et tribulos per inobedientiam meruerunt. Haec evulsis spinis vitiorum recipit fructus Spiritus, et paradisum virtutum: haec paradisus est justitia, pax et gaudium, in Spiritu sancto delectatio, virtutum gustus et experientia divinae bonitatis, praelibatio futurae beatitudinis, spes vitae aeternae. Hanc paradisum emittit hortus devotae animae, et de hoc horto emittitur ad hortum conclusum supernae civitatis Hierusalem. Cujus confortatae sunt serae portarum, omnis exclusa miseria, omnisque inclusa felicitas et beatitudo sempiterna.
Chapter 30 of 43