Caput XXVII. De spirituali visu, et quomodo Deo placeat cura propriae salutis, et alienae.
Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui (Cant. IV). Duo sunt visus sive oculi: unus quo superna contemplamur, alius quo transitoria atque terrena. Illum quo superna videntur Salvator aperire venit, sicut ipse dicit: In mundum hunc ego veni, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant (Joan. IX). Pro hoc illuminando ad nos venit, vulnerum aperturam et mortem sustinuit, ut lumen hoc nobis aperiret, et ad cognitionem salutis vivificaret. Unde quantum oculum hunc, contemplationem scilicet salutis nostrae et desiderium amet his verbis exprimit, dicens: vulnerasti cor meum. Ac si dicat: O anima, quae soror mea dici meruisti, ex quo carnem sumendo me tibi fratrem feci, et quam sponsam elegi cum te mihi in amore et voluntatis unitate conjunxi, in eo quod aeterna potius quam terrena cordis oculis vides et quaeris, tantum me laetificas et grata fis, ut amor tuus cor meum vulneret et nimietate sua penetret. Fortis erat ad te dilectio mea quasi mors. Unde pro te mori volui, et dura corporis vulnera pro te suscipere, ut suavia amoris a te reciperem. Illa igitur cogitatio, et in illorum apertura oculum cordis defigens aperis hunc ad amorem pariter et cognitionem. Amor enim notitiam aperit, ut dum Salvatorem tuum amas, etiam salutem quam tanta charitate, et sui ipsius pretio comparavit immensam, et merito appetendam intelligas. Amans itaque me quia pro te haec pertuli, amare quoque incipis gaudium quod tibi emavi atque praeparavi. Et sic per visibilia humanitatis meae ac laboris, pervenis ad videndum et comprehendendum invisibilia aeternorum; de me ad videndum me transfers contemplationem; de me non habente speciem vel decorem ad meam in supernis gloriam et majestatem, ubi talis sum ut etiam angelis delectabilis sim ad spectandum. Spiritualis ergo visus tuus, et salus tua est contemplatio mei amoris meaeque fruitionis. Ego enim Salvator tuus sum, et salus, et qui pretium tuum fui, praemium ero, et gemina mei visio aeterna est beatitudo. Hunc spiritualem visum, et salutis tuae desiderium vehementer in te diligo, hoc uno solo oculo, id est contemplatione unica et singulari tuae salutis, et mei amoris atque fruitionis cor meum vulneras, et in uno crine colli tui. Collum caput et membra conjungit. Collum itaque mihi es, dum animas convertere et mihi conjungere studes. Unus crinis colli est unica cogitatio, et praecipua intentio qua circa hoc laboras. In hac gemina sollicitudine et cura tam propriae salutis quam alienae, amorem meum specialiter tibi vindicas, et ad intima cordis mei penetras. Placet quoque mihi, et singulariter me tangit simplex intentionis oculus quo nihil contra me, nihil praeter me quaeris. Per hoc enim toto corpore lucida es, id est bono et sincero opere, ut merito lauderis, et amore tuo cor meum vulnerare didiceris.
Chapter 28 of 43