Caput XVI. Quomodo a Christo per orationem meditationes sanctae obtineantur.
Capilli tui sicut greges caprarum, quae ascenderunt de monte Galaad (Cant. III). Capilli sponsae sunt meditationes sanctae, quae sicut capilli crescunt in capite, ita oriuntur in mente. Qui capilli capris comparantur propter quasdam similitudines. Caprae enim inquirendo pascua, alta montium atque arborum petere solent, et etiam ruminant. Ita meditationes sanctae semper ad alta tendunt, et ad spiritualia atque coelestia investiganda et cognoscenda laborant. Quae in quantum capere praevalent, ruminare, id est retractare, et recogitare student, et a ventre mentis sursum ad memoriam revocare, atque haec ad saporem et aedificationem terere atque comminuere. Arbores istae boni sunt in gratia crescentes atque sublimes. Dum itaque anima devota hos a tendit et horum sanctitatem meditatur, et ad eorum imitationem se erigere nititur, has arbores meditatione ascendit, dumque vigorem mentis, vigorem quotidiani profectus, et renovationis eorum spiritualis diligit, considerat, et in memoriam pariter et imitationem transmittit, quasi cibum quo nutriatur ab eis carpit. Qui enim bene agentes attendit, et eorum virtutibus devotione et conversatione delectatur, ipse per hos ad bonum et perfectum incitatur atque nutritur. Montes quoque istae capreae ascendunt, dum meditationes animae perfectorum sublimem vitam et mores inspiciunt, et ad haec ascendere cupiunt, bonis se jungunt, horum consortium, consolationem, collocutionem, orationem expetunt. Ita capreae istae arbores sive montes ascendunt, ita semper alta petunt, et contemptis infimis superna petunt et quaerunt, et horum delectantur aspectu, reficiuntur pastu, renovantur desiderio, proficiunt, et sursum tendunt exemplo. Semper proficiunt, quia semper bonos attendunt, semper recentes, semper alacres sunt. Talis enim conversationis aliquis fit quales inspicit, quales attendit, et qualibus familiarius se jungit. Istae capreae, meditationes videlicet sanctae ascendunt de monte Galaad. Mons Galaad Christum significat: Galaad enim interpretatur acervus testimonii, et sancti in Christo coacervantur, et congregantur, et habent testimonium Jesu, et fidei ejus atque operum, lapides utique vivi et ad aedificium coeleste pertinentes. Mons Galaad uberrima pascua legitur habuisse, et Christus uberrime pascit, qui non solum exemplo reficit, sed etiam gratiam infundit. Nullus enim sanctorum sicut Christus exemplo aedificat, quia nullius tanta fuit humilitas, patientia et obedientia, mansuetudo, charitas et omnium perfectio virtutum. In ipso quoque omnis plenitudo gratiae fuit adeo, ut de hac plenitudine omnes accipiant quotquot habent gratiam; hic est mons Dei, mons pinguis, nec solum in se pinguis, sed etiam de se alios impinguans, quosdam lacte gratiae nutriens, quosdam per uberiorem dulcedinem sapientiae reficiens uberiora ergo sunt pascua in hoc monte.
Sed videndum quomodo de Deo ascendant, capreae istae, meditationes videlicet devotae. Jacet anima, et in imo est quando terrena et carnalia cogitat. Surgit vero et in altum ascendit cum spiritualia meditatur, et mente versat. In carnalibus itaque cogitationibus a nobis ipsis deprimimur et dejicimur, ad spiritualia a Deo sublevamur, quia a Deo sunt, et in anima surgunt meditationes bonae, a nobis carnales et malae. Non est enim in nobis, hoc est in carne nostra, bonum, quia sterilis est caro, nec parit hujusmodi cogitationes, sed spinas et tribulos germinat nobis. De corde quoque exeunt cogitationes malae, fiunt etiam suggestiones per angelos malos. Cum igitur compungitur anima de peccatis praeteritis, seu de praesentibus se corrigere et custodire proponit, cum delectatione alicujus virtutis sive studio proficiendi accenditur, commovetur ad compassionem proximi, ad zelum justitiae, ad amorem vel desiderium vitae aeternae cum aliqua devotione vel dulcedine spirituali afficitur, cum illuminatur, instruitur vel ad aliquod bonum excitatur: tales meditationes et affectiones a Christo sunt, qui loquitur in anima cogitatione pacis, et cujus spiritus suggerit haec omnia in occultis. Cum ergo hujusmodi sentiuntur in mente, tunc utique ascendunt de monte Galaad capreae, id est a Christo oriuntur, et surgunt meditationes sanctae. Qui enim manet in Christo et Christus in eo, hic fert fructum multum harum cogitationum, et in quo hae meditationes congregantur et coacervantur, testimonium habet quod in eo Christus maneat, et ab illo assensum harum meditationum habet. A Christo ergo sunt et ascendunt, qui eas nutrit in corde nostro, et consurgere facit et ascendere. Qui nunc eas per se suggerit, et nunc orandus est ut eas largiatur: dormit enim interdum Christus, ita ut non loquente ejus spiritu, sed flante vento contrario operiatur navicula mentis fluctibus tentationum vel malarum cogitationum. Unde suscitandus est, ut imperet his ventis et mari harum perturbationum, et tranquillitatem faciat in mente. Orante itaque anima et suscitante Christum precum instantia, recipiuntur cogitationes spirituales et desideratae. Ascendunt enim a Christo suscitato, et per orationem propitio facto. Et videas qualiter anima instante precibus, alia post aliam surgit et ascendit, et quot motus orandi fiunt, tot meditationes surgunt et ascendunt, et instante anima, et multiplicante preces, multiplicantur hae cogitationes; tandemque ita densantur in anima, ut jam immenso agmine harum valletur, quae prius sola, et quasi derelicta videbatur. Quia ergo a Christo sunt, et ascendunt in mente meditationes istae, ascendat in istum montem anima, maneat in Christo, invocet Christum. Accipiat sublime officium orandi. Ascendat in montem orare sola, exclusis videlicet et semotis omnibus occupationibus, maneant in ipsa verba Christi, audiat cordis aure legem ejus, et servet mandata, ut quae petere voluerit fiant ei. Qui enim legem audit, oratio ejus erit acceptabilis, et quae mandata implet exaudietur, et a mandatis opere impletis erudietur, quia servanti justitiam Deus dabit sapientiam et spiritualium notitiam. Et, sicut ait Salomon (Prov. VI), et juxta Psalmistam, a mandatis Dei intelligit (Psal. CXVIII). Ita de hoc monte pingui et uberi orante anima devota ascendunt capreae istae, id est meditationes sanctae; a maligno autem spiritu suggeruntur et surgunt cogitationes inutiles, et exsiccantes devotionis pinguedinem, et bonorum meditationes exstinguentes.
Hae sunt populus ille Amalecitarum. Amalec interpretatur populus lambens: lambunt enim, et perdunt suavitatem unguenti, consumunt unctionem Spiritus sancti. Contra quas oratione pugnandum est cum Moyse, et manus levandae cum corde, ut oremus, et pariter mandata opere servemus, si sic utrasque ad Deum levamus et non lassemur superabimus (Exod. XVII). Si cessamus vel segnius agimus, superabit Amalec, sicut ibi gestum legimus. Quandoque meditationes sanctas quiete, et sine impugnatione Amalec possidemus, quandoque illo congrediente nobiscum, et nunc praevalente, nunc superato proficit oratio, et manus in orando remissius fuerint sublevatae, ita ut experiatur anima has vicissitudines, ut nunc videat se superiorem, nunc affici delectatione spirituali, nunc malis occupari cogitationibus et premi, si tamen in orando non cesset, nec lassetur, non dubium quin Amalec superetur et effugetur. Quando per nostram negligentiam, et cordis dissolutionem a bonis cogitationibus ad vanas et noxias dilabimur, quandoque tentante adversario et suggerente, interdum contingit ut longo tempore exsiccata a gratia et spiritualibus cogitationibus destituta suavem illam dulcedinem non experiatur, pro qua tanto humilius et instantius est orandum, quanto ignoramus utrum hujus defectus aliquo modo causa sumus. Privatur enim aliquis gratia propter aliquod latens peccatum vel propter ingratitudinem, indigne scilicet per hanc operando, vel largitori gratias non reddendo, vel quia hanc non sicut debet quaerit, vel quia carnales cogitationes admittit. Cum ergo siccitas haec evenerit, et facta fuerit anima sicut terra sine aqua, expandendae sunt manus ad Deum in oratione, et cum Elia post siccitatem trium annorum pluviam postulante (III Reg. XVIII), sedendum est ad orationem, et pro pluvia gratiae postulandum. Ille puerum misit iterum atque iterum ad comprobandum si preces ejus exauditae essent, nec factum est ante septimam vicem; ita, mente siccata longo tempore a devotionis gratia, orandum est et multis vicibus insistendum, nec a prece cessandum, donec quies mentis, quae per septenarium intelligitur, et gratia quae septiformis est operetur. Sine enim magna instantia et laboriosa prece, exsiccata mens a gratia illam recipere non meretur. Non autem devota prece consequi valet illam requiem cum devotione, et dulcibus illis affectionibus destituta sit, sed labore et importunitate necesse est ut devotionem recompenset. Et ita si non propter amicitiam, propter importunitatem tamen quod petit accipiet. Ut vero preces ejus exaudiantur, necesse est ut superflua locutionis, cogitationis et etiam operis amputet et circumcidat, ne dissoluta sit cogitatione, vana, superflua, vel noxia loquens. Ne quoque sit sine custodia cordis indifferenter quaslibet cogitationes admittens, nec super his discernens, vel sibi cavens, ne etiam mollis sit et dissoluta in opere, non quod expedit, sed quod delectat tractans atque agens. Hanc enim custodiam, et circumcisionem illam notat mons ille Carmelus, in quo Elias hanc orationem fudit, et quod postulavit accepit. Interpretatur enim Carmelus cognitio circumcisionis. Qui in se ista circumcidere, et amputare non noverunt, exaudiri digni non sunt. Sunt quippe montes Gelboe, in quos nec ros, nec pluvia gratiae descendit, eo quod in eo projectus sit clypeus fortium, id est custodia et circumcisio virilis. Sine enim custodia nec aliqua virtus conceditur, nec gratia amplior acquiritur. Sic ergo anima circumspecta videat, et circumcidat superflua et noxia instet praecibus iterum et iterum, nec cesset ascendente primo parva nubecula gratiae, tandem erumpat et sequatur immensitas salutaris pluviae et plene mentem irriget et infundat, quae diutius siccitate noxia, et defectu gratiae aruerat. Hinc igitur gratiam postulet et exspectet, hinc seipsam ad hanc praeparet, et qua cautela ad meditationes sanctas redeat consideret: quod ita potissimum fiet ut ad nuperrime habitas imprimis recurrat. Haec namque tanto facilius recipiuntur, quanto vicinius habitae sunt; ad remotiores vero et retro habitas difficilior est recursus. In hunc modum melior est orationis finis quam principium. Ita a Christo qui principium est et finis, et per Christum obtinebit omnia diligens et sollicita anima, facietque in se meditationum bonarum assensum.
Chapter 17 of 43