Caput XIX. De custodia loquendi et dulcedine.
Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce (Cant. IV). Labia sponsae vittae comparantur quia sicut vitta constringit crines, ne dissolute defluant, ita devota anima labia sua ligat et cohibet ne mala vel inutilia loquantur et in perniciem proprium vel aliorum defluant et dissolvantur. Quae vitta coccinea dicitur quia per coccinum charitas intelligitur, quo labia haec ligantur. Per dilectionem namque Dei et proximi continentur et reprimuntur verba, ne videlicet proferatur quod vel Deum offendat, vel proximo noceat. Dilectio haec Dei lectio, vel Dei electio dici potest. Legit enim Deum in cordis schola, ibi discit Deum noscere, Deum sapere. Eligit etiam Deum in amore, et elegit eam Deus, et praeelegit; unde et prae aliis in eo legit, et discit quae cogitat, loquitur atque agit. Qui unus Spiritus est cum Deo, quae aliena sunt ab eo sicut non sentit, ita non loquitur. Qui bonitati sociatur, ab ea per noxia non disjungitur. Qui adhaeret veritati, a vanitate avertitur, quia veritas et vanitas in uno domicilio non commorantur, et quis devotus fuerit, per inutilia verba non defluit. Labia ergo sponsae, quia verba comprimunt ne dissolute fluant, vitae comparantur. Quia vero per dilectionem Dei tinguntur, coccino assimilantur. Solent vittae, dum crines ligant, etiam caput ornare, ipsumque ornamentum in mentibus demonstrare. Sic custodia et disciplina loquendi mentem decorat, quae caput et principale est hominis, et foris pulchram animam demonstrat. Verba enim dissoluta, et inepte prolata exterius deformant, et intus rectitudinem mentis dissipant. Quot enim verbis superfluis aliquis utitur, tot modis extra se ducitur, et a custodia sua dissipatur. Ubi vero composita fuerint verba et cum disciplina prolata, testimonium dant constantiae mentis, prudentiae atque discretionis. Labia ergo sponsae comparantur non qualicunque vittae, sed coccineae, quae praetiosior est; quia tanta disciplina loquendi sublimior et dignior in ipsa est, quanto non habetur ex humana sapientia, vel naturali dispositione tantum, sed ex divina dilectione. Est autem naturaliter aliquis bonae dispositionis, et modestae loquelae, alius ex prudentia naturali verba sua moderans, juxta quod Salomon ait: Qui moderatur labia prudentissimus est (Prov. X); sed magis gratum est, et aedificat quod habetur ex gratia et charitate. Unde subditur quod eloquium talis animae sit dulce. Merito dulce est eloquium, quod ex gratia et divina dilectione procedit, unde quia de tali radice oritur, delectat foris et aedificat. Quod ex arenti et vacuo corde profertur, quia de pleno non fundit, non aedificat, vel reficit. Qui in se inops est, alios locupletare non potest, non refundere, quo non est infusus. Qui enim verba profert de pleno corde, et quod dicit implet opere, hujus effectum habent verba, sapiunt et dulcia sunt. Merito ergo devotae animae dulce est eloquium et delectat, gratum est et aedificat, quia procedit ex charitate et profluit ex fonte gratiae. Gustat enim quoniam suavis est Dominus: unde dulcedinem, quam experitur, refundit, et plenitudinem qua fruitur, eructat; quia enim repletum cor spiritualibus deliciis, eructat foris verbum bonum dulcedinis, consolationis, instructionis, admonitionis; cordis promptuaria plena sunt his divitiis eructantia ex hoc dono gratiae in illud, ex hac meditatione spirituali in illam, ex una plenitudine in aliam. Ex abundantia ergo cordis habet refectionem, ex gustu dulcedinem. Dulcia item habet verba, quia mundata est conscientia a vitiorum amaritudine et carnalitatis faece. Unde non sapiunt rancorem, non indignationem, non iram, non invidiam, non detractionem, non denique aliquid quod noxium sit, vel inhonestum, vel latentis in anima vitii, vel imperfectionis, unde proferat judicium. Habent verba talis animae benignitatem vel charitatem, mansuetudinem, patientiam, humilitatem. In accepta amaritudine injuriae servant dulcedinem, quia retinet anima charitatem. Nec tantum est patiens, sed etiam benigna, ut magis de laedente se doleat, quam de sua laesione ut ei condoleat. Pronior est ad ignoscendum quam ad irascendum, ad compassionem quam ad indignationem. Sicut enim in Ecclesiastico legitur: In mandatis Dei tabitudo et mors (Eccli. XXVIII), id est compassio qua aliquis tabescit per compassionem de peccatis proximorum, et mors, id est mortificatio vitiorum, quia haec in se mortificavit, provocatus non solum ignoscere, sed etiam compati novit. Dum enim propriam miseriam cognoscit, et misericordiam ipse a Deo quaerit, ut sibi ignoscatur, miseretur, ut sibi Deus misereatur: Memorare testamenti Altissimi, ait Ecclesiasticus, et dispice ignorantiam proximi (ibid.), testamentum Altissimi est, id est pactum, ut si dimiserimus, dimittatur nobis. Qui sibi dimitti vult hujus testamenti memoratur, et dimittit ut sibi dimittatur; despicit quoque ignorantiam proximi, id est contemnit, et non curat stultitiam conviciantis vel se laedentis. Stultus enim est qui laedit et ignorat quod facit, quia sibi nocet, et ei quem laedit obsequium praebet. Stultus enim servit sapienti (ad salutem scilicet) dum affligit, locum quoque aegroti obtinet qui injuriatur, dum motus suos cohibere non valet; patiens vero et tolerans fortis, et incolumis modum gerit, dum non vincitur a malo, sed vincit in bono malum; vinceretur si per impatientiam succumberet, sed vincit dum fortiter tolerat; nec invidet, nec convivium respondet, nec conviciati aliquo modo nocet; non ergo vincitur a malo, ne simul malus sit cum illo, nec respondet stulto secundum stultitiam suam, ne similis ei efficiatur, sed molli responsione iram frangit commoti, et viperam lenit. Novit talis anima commotum apud se excusare, et infirmitati vel imperfectioni potius ascribere quod dixerit quam malitiae, et hoc secum reputare, quod post paululum poenitebit eum ita verbis excessisse. Non enim attendit praesentem statum, et quae tunc commotus egerit, sed pristinam potius tranquillitatem, vel etiam amicitiam, et post paululum hominem in se reversurum. Non solum ergo ponit ori suo custodiam cum consistit peccator adversus eum, sed in omni tempore vias verborum custodit, ut non delinquat in lingua sua. Quia si oris vas operculum non habeat (silentii et custodiae) immundum erit. Et quot superfluis verbis maculas contraxerit, tot de gratiae dulcedine exsiccabit. Per oris ergo custodiam servat cordis munditiam, et ex cordis munditia foris format verba. Commendat ergo Christus in sponsa hanc custodiam, et coccino comparat, quia informatur charitate, et propter Deum non pro humana laude, vel honestate scit eloqui; ergo praedicat dulcedinem, quia non procedit ex adulatione, vel ficta verborum benignitate, sed ex gratia et cordis puritate.
Chapter 20 of 43