Skip to the text

Caput XX. De pulchritudine animae poenitentis, et humilitate, et occultis ejus meritis.

Sicut fragmen mali punici genae tuae, absque eo quod intrinsecus latet (Can. IV). In genis quas sicut fragmen mali punici esse dicit, verecundia designatur; quia, dum erubescimus in genis, rubemus. Malum punicum rubet foris, et intus candet, et plenum est granis, unde et malum granatum dicitur, cui assimilantur genae devotae animae, quae rubet foris, id est, erubescit de peccatorum praeteritorum memoria et recordatione, de cogitatione turpium sive tentationum quotidiana et verecunda consideratione, de infirmitate quoque atque imperfectione: haec ipsa indesinenter videt, ut Deus non videat cui omne cor patet, et omnia etiam judicat, ut Deus non judicet. Quod autem ante se habuerit ante Deum non erit, et quod judicat, Deus non judicabit, qui non judicat bis in idipsum; si tamen sufficienter judicaverit peccata et omnia reprehensibilia sua, et quae Deo displicent, et ab eo objici possent ante se habuerit, et horum imaginem sibi pingit, de his rubet, id est erubescit, sibi displicet ut ei placeat, sibi vilescit, et in oculis suis turpis apparet, sed quantum de se erubescit, quantum sibi turpis esse videtur, tantum ante Deum pulchra efficitur. Sequestrat enim inutilia ab utilibus, ventilat paleas et segregat a granis, et has igne confessionis, et poenitentiae comburit, grana intus abscondit hac humilitate, hoc rubore confessionis et confusionis, et a peccatis efficitur munda, et ante Deum decora. Hic ergo rubor et peccata consumit, et faciem decorat. Hic cortex humilitatis bona custodit et conservat. Custos enim virtutum est humilitas. Ornat animam hic genarum rubor, accendit Deum ad ejus amorem, provocat ad aspectum. Respicit enim coelestis sponsus verecundiam et humilitatem devotae animae, placet ei demissus vultus, non erectus, oculi non sublimes, sed depressi, et in tantum hunc ruborem amat et intuetur, ut ruborem peccati quo sicut vermiculus rubuit non videat, sed omnino hunc oblivioni tradat. prudenter itaque sponsa hunc ruborem altero tegit et tergit, et judex sui facta pro Deo ruborem rubore commutat, et divino conspectui gratum offert, et noxium abscondit. Amator enim hominum gratanter accipit hanc commutationem, qui non vult mortem peccatorum, sed conversionem.

Bene itaque cum Deo dividit anima, bona quidem sua divino judicio relinquens, mala vero ipsa reprehendens et judicans, noxium ruborem et salubrem convertens, et rubens per poenitentiam quae rubuit per culpam, ut sic quae sorduit etiam pulchra sit, et sit pro turpitudine decor, pro fetore suavis odor. Unde genae istae, id est rubor malogranato comparantur, quia foris habet ruborem, et intus granorum candorem. Non autem simile dicitur integro malogranato, sed fragmentum quod partim grana abscondit, partim detegit: boni enim etsi virtutes suas occultent ut Domino tantum notae sint, aliquando tamen ex parte deteguntur, et hominibus innotescunt. Non enim ita devotus aliquis latere potest, quin aliquoties ex aliquo virtutis opere deprehendatur quid sit. Item ubi frangitur malogranatum, ibi grana videntur, quae non videntur ubi integrum manet, si cortex aperiatur, etiam ibi aliorum latentium candor et virtus invenitur. Sic in anima perfecta latent virtutes, sed dum pulsatur adversis, detegitur. Patientiam habere cognoscitur, dum injuriam sustinet, et non invidet, nec ab ira superatur; humilitatem, dum aequanimiter fert contemptum, nec exaltationem affectare deprehenditur, obedientiam per impletionem ejus in adversis, charitatem per inimicorum dilectionem, dilectionem Dei per mandatorum observationem, compassionem proximi per necessitatis subventionem. Sic per opera probatur perfectio. Et secundum Job ossa quae tecta fuerant nudantur (Job XXXIII), id est virtutes quae latuerant manifestantur. Habet etiam ruborem mali punici in genis anima, cum erubescentiam non fugit pro Christo, objectionis, paupertatis, contumeliarum, afflictionum et laborum. In his enim sibi complacet pro Christo, et hoc rubore libenter perfunditur pro ejus amore, qui in passione rubuit suo sanguine pretioso pro illa fuso. Ita ad similitudinem mali punici boni foris rubent, sed intus diversis donis gratiarum candent. Comparatur autem eorum afflictio non integro malo, quia similia Christi passioni non pertulerunt, nec sicut ille pleni gratia fuerunt, sed de plenitudine ejus omnes acceperunt. Christus enim in patiendo malo punico potest assimilari, quod plenum atque integrum est, quia plenus erat gratia, quae ei non ad mensuram data est. Et totus in poena rubuit, quia non parva pro nobis, vel partem dolorum, vel laborum sustinuit, sed tanta et tam gravia, ut nullus unquam dolor fuerit sicut dolor ejus. Acerbior fuit, et excessit dolores omnium hominum quos ab initio saeculi usque ad finem ejus passuri erant. Oportebat autem acerbiorem ejus esse dolorem, ut omnium dolores portaret, quia erat hostia sufficiens pro omnibus, sed non efficians. Non enim omnes salvos fecit, quod tamen per ipsos stat, qui non salvantur. Ab hora namque nativitatis, laboravit inopia, fuga, persecutionibus, fame, siti, laboribus multis et adversitatibus. In corde etiam passus est, quia incomparabiliter afflictus est de hoc quod acerbitatem passionis suae antequam sustinet novit, et quod hanc passurus erat certissime scivit. In passione quoque non est cruciatus in parte corporis, sed in toto corpore. Non enim tantum transfixa sunt clavis membra, sed ipsum quoque corpus pertulit extensiones, poenam et flagella, et caput praeter alapas, et oculorum velamen, etiam spinarum sustinuit punctiones et vulnera. Quia ergo tam graviter, et tam multipliciter passus est Christus, ideo omnis electorum afflictio, quam pro Christo vel Christi exemplo pertulerunt fragmini tantum potest comparari, quia respectu eorum, quae pertulit ille, parva erunt quae pati potuerunt et tantum modica pars eorum. Unde dum ista considerant et cognoscunt, parvipendunt omnia quae pati possunt, et dum cogitant illius celsitudinem, et eorum quae pertulit magnitudinem, et quod hoc, sicut beatus Job loquitur passus est absque iniquitate manus suae (Job XVI), quodque contritus est propter scelera nostra, et livore ejus sanati sumus (Isai. LIII), semper deprimunt quod ipsi agere possunt. Delectat eos pro illo adversa sustinere, accenduntur ad majora ex ejus amore, et semper humiles manent in se, foris laboribus et afflictionibus rubent, intus virtutibus candent, mala patiuntur, bona agunt, et sibi vilescunt. Fragmini mali punici comparantur genae devotae animae. Et praeter haec intrinsecus habet diversa merita et dona Spiritus, perfectionem amoris Dei, et desiderium pro illo moriendi.

Quod si non conceditur in corpore, facit sibi martyrium in mente. Mortificat carnales appetitus, propriam voluntatem, vitia cordis, pravos mores; luctatur cum propria carne, et cum inimico indesinenter eam impugnante. Martyrium quoque abstinentiae invisibiliter habet in mente, dum reprimit oblectamenta terrena cordis, et motus sensualitatis, dum renuit omnes consolationes, quae carnaliter delectant. Spiritualiter patitur, dum frigitur in mentis sartagine zelo animarum, dum cruciatur de contemptu justitiae, de praevalente malorum iniquitate. Martyrium quoque passionis obtinet, dum affligitur pro peccantibus, dum compatitur infirmantibus, dum condescendit quacunque necessitate laborantibus. Latet item, nec foris apparet qualiter omnis gloria ejus sit ab intus, et quod filia sit regis superni, quomodo ei serviat, non timore poenali, sed dilectione filiali; quod justificationes Dei facit, non tantum propter retributionem, sed voluntarie Deo sacrificat et confitetur, id est, laudat eum quoniam bonus, diligens bonum propter bonum, et delectatur ipso bono et Dei beneplacito. Denique in Deo tantum gloriatur, non in saeculo, vel aliqua re, sine commodo exteriori vel terreno. Item testimonium habet conscientiae bonae nihil quod conscientiam remordeat, nihil quod contra Deum esse credat agens, nihil aliter quam secundum Deum intendens. Multipliciter etiam meretur occulte in corde; quia, solo Deo teste, multa intendit interius vel gerit. Meretur enim motibus desideriorum, contemplatione supernorum, cordis compunctione, amoris Dei delectatione, proximi compassione atque oratione, voluntate efficiendi aliquid quod non valet; quia tamen ante Deum tantum facit, quantum intendit; recte ex quanta charitate intendit tantum meretur, quia tantum fecisse judicatur. Habet etiam occulta merita in corde, quae quamvis lateant, a Deo sciuntur; quia, ipso solo teste et conscio, in occulto multa quae merita sunt geruntur. Quot sunt modi quibus se occulte propter Deum in corde, vel in opere humiliat, vel humiliata ab aliis libenter id tolerat, multoties etiam injuriata tacet, cum rationabiliter respondere posset ne patientiae virtutem deserat? Interdum etiam, cum major fuerit injuria et melior excusationis causa, non se defendit vel excusat, sciens quod tunc magis in ipsa virtus proficit, et meritum crescit. Cum verbosi sint amici ad Deum stillat oculus ejus. Amici enim sunt hi qui injuriantur, quia de his lucrum facit, nec nocent, sed obsequuntur: quia enim verbis obstrepunt oculo intentionis ad Deum stillat quem conscientiae novit testem et occultorum remuneratorem. Novit pro loco et tempore nunc silere, nunc loqui, nunc se opponere quibusdam causis, nunc tolerare, nunc aliquid agere, nunc intermittere, in quo non negligentia ducitur, sed discretione utitur et pura intentione. Haec sunt quae intrinsecus latent, et commendant sponsam in oculis interni arbitri, qui occulta videt.

Chapter 21 of 43