Caput VI. Quomodo anima Christum in se suscipiat, et de vera dilectione Dei.
Tenui illum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genitricis meae (Cant. III). Anima, quamvis accepta hac gratia, non immemor tamen imperfectionis suae, nec nimium de dono Dei confidens, recolit se multoties carnaliter affici voluntate propria atque a spiritu ferri, mores nondum perfecte correxisse, nec Christi virtutes apprehendisse. Cupit ergo effectum suum purgari, voluntatem mortificari, spiritum suum deficere, et Christum induere, sicut dicit Apostolus: Induimini Dominum Jesum Christum (Rom. XIII). Licet enim dilectum invenit, nondum hunc in hospitium introducit, et quod accepit, quasi foris, non intus, fuit in desiderio et non in effectu. Visitatam se intelligit et consolatam, sed nondum talem cum qua moram faciat dilectus, et mansionem habeat donec a se perfecte deficiat. Ad hoc ergo juvari se petit, et eousque proficere, quatenus formetur Christus in ea, et vivat jam non ipsa, sed vivat in ea Christus. Donec autem ad hunc statum perveniat, perhibet se non quieturam, nec cessaturam a precum instantia, dicens: Tenui illum nec dimittam, etc. Tenetur Deus orationis devotione, desiderio, importunitate, memoria, prece, fide et exspectatione exauditionis, nec dimittitur si ab intentione non cessetur, nec vultus amplius in diversa mutetur. Tenet itaque dilectum, quamvis aurora sit, nec dimittit, donec benedixerit ei. Luctata est cum eo tota nocte qua dormivit, sed cor ejus vigilavit, quia scilicet ab exteriori occupatione cessavit et in quaerendo dilectum laboravit. Etiam quamvis per noctem ad auroram pervenerit, non cessat a lucta, videlicet ab orationis instantia, nec dimittit dilectum, nisi benedictionem det, ut eat de virtute in virtutem, et videat Deum deorum in Sion, id est in speculatione per speculum, et in aenigmate, quem videre non potest sicuti est, dum vivit in corpore, benedictionem hanc quaerit, et nominis mutationem, ut non jam Jacob, sed Israel dici possit, nec opus sibi sit ut amplius vitia supplantet. Jacob enim supplantator dicitur, sed ut, expugnatis et expulsis vitiis, puritate fruatur virtutum et Deum contempletur quia Israel videns Deum dicitur. Puritati enim cordis vivendus Deus promittitur, sicut scriptum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). Hac benedictione percepta, claudicabit altero pede, quia quae duplicibus incedebat desideriis, carnalia quidem sentiens, sed spiritualibus consentiens, nunc perfectius mortificatis vitiis et marcescente carnalitate, spiritualibus tantum desideriis feretur. Ad hanc ergo puritatem et perfectionem suspirans, ait: Tenui illum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae. Mater nostra est gratia Spiritus, quae spiritualiter nos regenerat. Cujus domus est humana mens, in qua eadem gratia suscipitur. In hanc domum dilectum cupit introducere, ut sicut hunc invenit, ita cum illo maneat et inhabitet. Acceptam enim gratiam in se retinere desiderat, in mores transfundere, et in conversatione transformare. Manet in illa anima Christus, qui virtutes ejus possederit, humilitatem, mansuetudinem, patientiam, obedientiam et charitatem. Et item quae mandata illius servat, sicut ille ambulavit et ipsa ambulat: Si quis diligit me, inquit, mandata mea servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV). Talis ergo et vere diligit, et Christum in domum mentis introducit. Affectuosa dilectio, qua superius dilectionem animae significari diximus, interdum plus afficit minus diligentem et minus perfectiorem. Non enim tantum diligit quisque, quantum hanc sentit, et quantum in illo statu sibi diligere videatur, sed quantum in virtutibus et charitate fundatus fuit, et in servandis mandatis fidelis habetur. Dulcis in Deum affectus quodammodo carnalis est, et fallax, et humanitatis interdum potius quam gratiae, cordis quam spiritus, sensualitatis quam rationis; ita ut magis accedat aliquando ad minus bonum, et minus ad majus, et ad aliquid quod sapit amplius quam quod expedit. Hoc affectu errabant discipuli, et carnaliter Deum diligebant, cujus praesentia carere nolebant. Unde etiam non diligere arguebantur, quid quod delectaret magis quam quod expediret amplectebantur. Sic affectuose interdum carnalis aliquis et imperfectus ad Deum afficitur, non quod valde diligat, sed quia dulcedinem gratiae degustat, quae quantum durat, tantum juvat, quandiu durat dulcedo, durat et dilectio. Sed non agnoscetur in bonis amicus. In die namque ista Dominus quidem misericordiam suam mandat, sed in nocte tentationum et laborum in praeceptis declarat, quantum quisque diligat. Visitatione gratiae consolatur Deus pusillanimitatem nostram, juvat infirmitatem, excitat voluntatem. Et quid mirum si infirmus ungatur gratia, cum etiam malus Domino cum benefecerit ei confiteatur? Itaque contingit ut pusillanimis, et dilectionis avidus, dilectione hac magis moveatur, et in quo sensualitas et carnalis appetitus potius quam ratio dominatur. Interdum hanc magis sentit levis corde et inops gratiae: facilius enim movetur qui levior fuerit, expers consolationis delectabilius oblatam recipit. Hujus ergo dulcis affectus causa est interdum, non gratiae copia, sed mentis inopia. Exigua enim laetificant pauperem. Non omnis qui dicit: Domine Domine, intrabit in regnum coelorum. Non omnis quia iterum atque iterum dicit: Domine, dulciter (scilicet affectuose) intrabit, sed qui voluntatem Patris fecerit, qui mandata custodierit. Voca me et respondebo tibi, ait B. Job (Job XIV). Vocat Deus per gratiam visitantem, et respondebit homo per mandatorum impletionem; vocatio non facit perfectum, sed obligat; responsio per mandata justificat. Fit enim aliquoties affectus iste dulcis a malo spiritu, ut dum nimis ei creditur, eique dum valde delectat inhaeretur, ad debilitatem cordis homo perducatur. Item ut per illius occupationem ab utiliori opere revocetur. Et item ut ejus abundantia fretus aliquis se perfectum credat, et ad perfectum minus exerceatur. Per se quoque aliquis interdum gratia abutitur, in vacuum hanc recipiendo vel utilius aliquod opus omittendo, sive finem sui profectus in hac constituendo. Sicut enim spiritus prophetarum prophetis subjectus esse memoratur, ista gratia homini subjicitur, ut vel bene, vel male illa utatur: per hanc ergo offendit qui usum ejus nescit, sicut etiam virtus id vitium vertitur, si nimie, vel extra tempus exerceatur. Sponsa ergo affectuose, pariter et desideranter delictum quaesivit, inventum vero ut ad se introduceret non minus sollicita fuit. Quaerenda est enim sedule amplior gratia, nec cessandum, sed per hanc progrediendum, donec ac perfectionem veniatur. Antequam comedam suspiro, ait beatus Job (Job III). Antequam suspiret quis non comedit, quia nisi hanc gratiam desideret et quaerat, ejus refectionem non percipit. Nisi quoque per hanc progrediatur, ad perfectionem non pertingit. Cibus est haec gratia, quia reficit; lux est, quia illuminat. Revelat enim mala sua homini, et roborat eum ut corrigere possit, cognito periculo suo hanc recipit, qui per hanc se corrigere, et ad interiora progredi negligit. Fervens vero anima, ne in vacuum hanc recipiat, semper proficere laborat, et diligenter exercet agrum suum meliorando mores, et excolendo virtutes, ut aedificet mentis domum in quam introducat dilectum.
Chapter 7 of 43