Skip to the text

Caput XXVIII. De laude geminae compassionis, et dulci doctrina.

Quam pulchrae sunt mammae tuae, soror mea sponsa, pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata (Cant. IV). Duae mammae duplex est compassio, corporalis et spiritualis. Has habet anima, quando corporum necessitate, vel aliqua adversitate laborantibus compatitur, sive in aliquo peccato, vel tentatione positis consolationem et orationem impendit. Haec ubera habet quando novit gaudere cum gaudentibus, et flere cum flentibus, infirmari cum infirmis, uri cum scandalizatis. Pulchrae sunt mammae illius animae quae omnibus ex affectu compatitur, et nullius dolores sine cordis dolore potest praeterire. Bene autem per unum oculorum spiritualiter videt illud quo etiam spiritualiter circa proximos movetur. Nam qui Deum diligit, etiam proximos ex charitate complectitur. Quia bonitati appropinquavit, pietatis viscera accepit, ut sic ad alios moveatur et charitate sicut Deum didicit amare. Item sicut unicum habet respectum ad salutem suam et ad Deum, item ad proximos suos unum habet motum, pietatis videlicet non commotionis vel rancoris. Merito haec ubera habens anima pulchra est, et aspectibus Christi placet habens charitatem quae peccata sua operiat, et misericordiam impendens alienis peccatis, ut misericordiam ipsa consequatur, de quo in Job legitur: Visitans speciem tuam non peccabis. Species nostra est proximus noster, in quo inspicimus quid nos sumus. Quem cum ita per compassionem visitamus, non peccamus, id est a peccato immunes sumus, quia per hanc pietatem a peccatis mundamur. Plene etiam a peccatis munda fit anima, quae non solum a proximo per rancorem aliquem, vel temerarium judicium atque suspicionem peccatum non attrahit, sed insuper compatiendo de commisso indulgentiam percipit. Merito ergo commendatur quae per pietatem et a peccato mundatur, et meritis simul ornatur. Cujus ubera pulchriora vino dicuntur. In vino rigorem justitiae possumus accipere qui plurimum Deo placet et animam ornat, magis tamen hanc misericordiae viscera commendant et decorant. Sicut enim oleum caeteris liquoribus supernatat, et splendorem suum praefert, ita misericordia superexaltat judicium, eique praefertur, et potior est; ita ut justitia non aliquod jus exercere debeat, aut judicium donec ista suum plenius impleverit, nec operari valet quidquam justitia nisi in hujus residuis, merito in tantum misericordia praeeminet et dignior est, ut officium possit suum exercere, si adfuerit discretio absque culpa, justitia vero exercere suum non possit, nisi misericordia mediante. Merito ergo pulchra praedicantur et commendantur ubera in sponsa, quia per hoc ad Dei similitudinem tantum proficit, cui proprium est misereri et parcere, quantum ipse novit perfecte compati et subvenire. Et odor unguentorum tuorum super omnia aromata; hujus suavitatis fragrantiam, et unctionis spiritualis quam tam benigne afficitur ad omnes, condolet, gemit, orat et subveniri cupit in naribus superni sponsi, suavis omnium virtutum, operibus redolet, et placere cognoscitur. Charitas enim mater est omnium virtutum; unde non immerito virtus haec quae de illius radice procedit, judicio praecellere et boni odoris famam meretur anteferre. Talis est sponsa in corde qualis etiam est in ore et opere.

Subditur: Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua, et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. Favus distillans sunt labia devotae animae, quia spiritualis dulcedinis liquore fluunt, et aliis ad aedificationem hunc fundunt. Hunc favum congerit anima de diversis Scripturae floribus; hos perquirit, his insidet, de his suavitatem spiritualis dulcedinis extrahit et elicit. Scientiam inflantem segregat et contemnit, aedificationem potius perquirit, suave olentes sententias, non pomposam eloquentiam eligit. Sanctorum quoque exempla et dicta spiritualia investigat et mente perlustrat, qui utique flores erant, et sicut palma florebant. Horum sicut sancta erat vita, ita dulcia et suavia erant quae proferebant, vel docebant ad hujusmodi flores pervolat; ab his spirituale mel colligit, sed praecipue de flore illo singulari, id est flore qui processit de virga Jesse, flore campi et non horti. Hujus ordor floris est sicut odor agri pleni, quem benedixit Dominus. Plenus est hic ager in quo habitat plenitudo divinitatis, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae, in quo florent justi, et in quo fructificant tam in bona vita quam in sacra scientia. Hic est ager floridus, imo plenus floribus in quo tot sunt flores, quot justi in bono fructificantes, et extra quem non est florere, sed arescere. Ad hunc agrum floridum, et plenum quasi apis prudens pervolat sponsa, in hujus floris odore currit, ad hunc desiderio pergit, huic amore atque fide inhaeret, de hoc precis importunitate sugit mel gratiae, de hujus plenitudine accipit gratiam, per hujus spiritum diffunditur charitas in corde ejus, et pietatis accipit ubera, atque in labiis ejus diffunditur haec gratia, ut supernae dulcedinis saporem spiret et aliis propinet. Mel quoque et lac habet sub lingua, id est refectionem robustorum et consolationem parvulorum, solidum cibum perfectorum et lac tenerae doctrinae infirmorum. Praegustavit enim dulcedinem futurae vitae, ubi reficientur animae divinitatis Christi fruitione et humanitatis ejus lacte. Illius beatitudinis praelibationem degustavit, quia rivulis fluminis mellis et butyri reficitur, de quibus in Job legitur, quod eos hypocrita et fictus non videbit (Job XX), id est non intelliget, vel gustabit. Haec gemina dulcedo quasi fluminis impetus laetificat civitatem Dei supernam, sed ejus rivulos bonos adhuc peregrinos et exsules visitat, et leniter infundit et recreat. Ex hac abundantia habet anima ubera quibus perceptam suavitatem proferat, quae tanto plus sapiunt et aedificant, quanto datum est ei discere haec in experientia, et docere ex sententia. Et odor vestimentorum ejus sicut odor thuris. Vestimenta animae sunt opera quae in charitate sunt, vel fiunt, quibus vestiti, et non nudi inveniuntur ante Deum electi. Quae vestimenta sunt sicut odor thuris, quia sic bonum odorem de se mittit bona operatio sicut devota oratio. Si enim propter occupationem utilem aliquis intermittat, ipsa occupatio vice orationis reputabitur, ut, juxta Apostolum, sine intermissione oret qui semper bene operatur.

Chapter 29 of 43