Caput IX. De spirituali assensu animae, et de discretione et fervore.
Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii? (Cant. III.) Per desertum ascendit sponsa, id est hujus mundi amatores, qui desertum sunt, qui deseruntur a Deo, qui eum deserunt, dum factis eis dicunt: Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus (Job XXI). Ideo deseruntur ab eo, et relinquitur eis domus eorum deserta, ut habitatorem in se non habeant Deum, per hos ascendit sponsa, quia cum eis conversans corpore, mente eos transcendit superna appetens, et eorum delectationes infimas respuens, inter carnales commoratur, et eorum perversos mores et vitam non imitatur. Bonos longe sive prope positos attendit, ad eos mente aceedit, eisque jungitur cogitatione, exempla considerat, conversationi eorum se conformat. Ita salvatur a generatione ista prava, cum ab ea separatur, et transit atque transcendit ad generationem quaerentium Dominum: difficile est enim salvari cum perversis, nisi hoc modo transcendantur et deserantur, quia trahit et attrahit eorum prava conversatio, et corrumpunt colloquia eorum et confabulatio. Quod enim frequenter videtur et auditur, ad hoc facile animus informatur, quia sicut dicitur vulgo juxta quem sedet aliquis ab eo et discit. A malorum itaque consortio sequestrari, et ad bonos dilectione transire eosque imitari, hoc est ascendere, quia spiritualiter est sublimari. Quantum enim quis bonos diligit, tantum bonus fit, tantumque in Deum ascendit, mali quotidie descendunt, quia de peccato in peccatum corruunt, et cum in sordibus sint, sordescunt adhuc. Item demergit eos tempestas aquae, id est peccatum, et absorbet profundum, id est involvit iniquitas eorum, et urget super eos puteus os suum, id est profunditas iniquitatis, quando non solum merguntur in peccatis, sed etiam perdunt aditum confessionis; boni vero ascendunt, quia de virtute in virtutem eunt, et in charitate quotidie proficiunt, quia augmentatur in eis charitas per bona interiora, per voluntatem et opera; dum ergo inter desertos a gratia, et deficientes atque descendentes sponsa proficit, per desertum ascendit. Dicitur etiam desertum hic mundus, vel quia deseritur et contemnitur, vel quia seipsum deserit, et in se deficit. Quotidie enim cum tempore gaudia temporis transeunt, et quot dies, tot gaudia dierum praetereunt et deficiunt. Quot dies aliquis accepit ad vivendum, tot ei amputantur a vivendo et gaudendo, hoc est ergo hominem vivere et gaudere, a vita et gaudio deficere. Et qui gaudio transitorio fruitur, non tam gaudere dicendus est quam gaudium discere; quia gaudium ejus simul transit et deperit cum tempore. Est itaque desertum mundus, quia gaudia sua deserit et amittit. Unde gaudia ista anima perfecte contemnit, et ad supernum et verum gaudium tendit, per desertum ascendit. Desertum hoc non solum suas delectationes deserit, sed etiam sterile est et arescit, nec fructum habet; fructum enim Christo non potest facere, quia spiritum qui ex Deo est non potest accipere, quia non novit eum, nec scit eum. Sed anima devota, dum pro vero gaudio laborat, in deserto sterili et arido fructificat, et inter arentia et labentia fructum affert qui maneat. Igitur in hoc deserto et in hac terra deserta invia et inaquosa fructum facere manentemque afferre, hoc est per desertum ascendere. Ascendit autem sponsa sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii.
Per myrrham intelligere possumus mortificationem et contemptum terrenae dilectionis sive consolationis, et per thus desiderium supernorum et orationem. Tenetur quilibet ad hoc, ut mortificet membra sua quae super terram, fornicationem et immunditiam, concupiscentiam malam et avaritiam, et caetera mortalia, et item ut servet mandata: haec enim pertinent ad vitam aeternam, et haec justitia, quam qui fecerit homo vivet in ea. Sed anima quae ad sublimiorem gradum vult conscendere, etiam multitudinem venialium et minores concupiscentias debet cavere, ut perficere et ampliorem gratiam mereatur accipere. Debet enim vitare cogitationes carnales et vanas, et item cogitationes suspicionis, irae et amaritudinis, et hujusmodi. Consolationes etiam terrenas, in cibo videlicet et potu, in colloquio, in videndo et audiendo, in curiositate, in vestibus, in somno, in qualibet libertate; quia, quantum delectationes istas mortificat et respuit et carnaliter consolari renuit, tantum spiritualiter merebitur consolari et in gratia vivificari. Quantum ab istis vacuum cor reperit gratia, tantum replebit. Quantum caduca ista aliquis contemnit et supergreditur, tantum ascendit, quia tantum de infimis ad superna pergit: post mortificationem itaque majorum peccatorum, etiam minora mortificare et calcare oportet proficientem animam, et ad spiritualem vitam conscendere volentem. Sic beatus Job, postquam lumbos praecinxerat carnis, etiam lumbos mentis, id est cogitationes malas, praecingere jussus est a Domino (Job XXXVIII), quando cum illo colloquium erat habiturus, et jussionem suam illi erat manifestaturus. Cum beato itaque Job hos lumbos praecingere oportet devotam mentem: haec enim myrrha, id est mortificatio, proficientis sive perfectae animae est. Cum hac etiam debet thus cremare, quia non solum debet terrenas delectationes mortificare, sed etiam superna desiderare, et devotis precibus quaerere. Simul ascendit utique fumus mortificationis, scilicet et desiderii atque orationis; quia alter ab altero fulcitur, ita ut neuter per se possit ascendere vel Deo placere. Superna enim desiderare non possumus, nisi terrena despiciamus, et terrena non despicimus nisi supernorum desiderio trahamur. Absque delectatione enim cor esse non potest, sed aliqua ideo trahi necesse est, quia trahit sua quemque voluptas: unde, cum alia illi subtrahitur, ad aliam facilius inclinatur, et quia vacuum est, ad aliquid capiendum amplius est dispositum. Tanto ergo magis spiritualem delectationem admittit, quanto et consolationis terrenae expers est, et in aliquo delectari non cupit.
Item, quantum aeterna cognoscimus, tantum transitoria despicimus et damnamus: haec est enim illa pretiosa margarita, quam qui invenit, quae prius amaverat libenter cuncta derelinquit. Myrrham ergo cremat anima, cum terrenas delectationes contemnit; thus vero, cum superna desiderat et quaerit. Cum myrrha vero et thure universi pulveris pigmentarii fumus perhibetur ascendere, non dicit universi pigmenti, sed universi pulveris pigmentarii. Pigmen enim est quaelibet virtus seu quodlibet opus virtutis quae in pulverem comminuitur cum subtiliter discutitur et discernitur, ne quid in ea mali lateat, vel indiscrete fiat. Pigmentarius est homo qui pulverem hunc terit, id est singula opera sua discutit, providendum est enim ut bona sine admistione malorum fiant, quia mala majora bona necant, minora hominem maculant. Manifesta ergo mala cavenda sunt. Sed quia omnia nosse non possumus, generalis et occulta contritio pro his est habenda. Interdum enim peccatum aliquod est in homine quod eum latet, vel quod ignorat esse mortale. Contritio itaque sit primum pigmentum quod faciamus et Deo offeramus, quia generalis contritio delet omnia mortalia, occulta atque manifesta, et charitatem restituit, si fuerit amissa. Extra charitatem quidquid egerimus minime placebit, nec quantumcunque teramus vel comminuamus, ante Deum redolebit. Ut ergo omnia opera nostra in charitate fiant et gratum Deo pulverem teramus, in primis conteramus. Deinde singula discutienda sunt opera, eleemosynae, vigiliae, orationes et alii corporis labores, si pure fiant propter Deum, si aliud sit in causa principaliter vel secundarie, si fiant discrete et cum debito moderamine, si finis sit profectus et perseverantia, si possibilitas perficiendi, si tempus quando id fieri expediat, si modus, quo et quantum et quam frequenter, etc. Item, quando aliquid sit intermittendum, et quando vehementius insistendum. Item, si cum scandalo aliorum fiat vel damno; si ad hoc impellat levitas, inconstantia, curiositas; si laus appetatur vel latenter subripiat; si humana delectatio, si terrenum commodum est discutiendum; denique si virtutes sunt purae, si perfectae, si Deus super omnia diligatur, si aliquid amori ejus aequatur vel praeponatur, si dilectio proximi habeatur, si sincere propter Deum exhibeatur, si diligatur in Deo amicus, si dilectio haec spiritualiter et non carnaliter impendatur, si non accipiatur persona, si consideretur causa.
Movetur enim interdum aliquis dilectione, sed carnali, vel privata ducitur, ut non pure in Deo exhibeatur vel aliquis diligat magis quod minus est diligendum, vel econtrario. Item videndum si humilitas sit vera et non ficta vel imperfecta, si sic sibi homo intus vilescat, ut foris irrogatam injuriam vel contemptum non superbe vel impatienter ferat, si sic foris se deprimit et humiliat, ut intus de hoc non superbiat, sed humile apud se de se judicium teneat, et qualem se foris ostendit, talem se intus veraciter sentiat. Item si humilis ibi sit ubi humilitas honoratur, et ibi humilitatem refugiat ubi contemptui habetur. Item si humilitatem exercet, cum libere deberet injustitiae se opponere, et patientiam tenet, cum potius impatiens malorum deberet succendi igne divini zeli, et deficere; ferre non valens contemni justitiam, et praevalere perversitatem. Non enim sustinere debemus si quis devorat, si quis extollitur, si quis in faciem nos caedit. Si extollitur et insolescit contra justitiam, vel qui in faciem nos caedit convicio, ita quod causa simus in nostra culpa vel vitio. Si peccantes et colaphizati sufferimus, mercedem non habemus. Si vero non peccantes, haec est grata Deo patientia. Item considerandum, si sic patientiam foris quis exhibeat, ut intus non doleat, nec malum rependere cogitet; et item si in ipsa hora acceptae injuriae verba impatientiae, vel convicii respondeat, vel post horam cor invidiae vel rancoris servet. Item dijudicare debet homo si obedientiam servat propter aliquod commodum suum, vel lucrum, vel pure propter Deum, et propter praeceptum, si in adversis obediat, si prompte, si devote. Item attendere debet si corripiat modeste, si corrigat temperate, et si in servanda disciplina servet mansuetudinem, devitet vehementiam, iram, amaritudinem, indiscretionem. Et si forte pronior sit ad rigorem quam ad compassionem, et si remissionem exhibeat, ubi sit rigor exercendus: in his saepe fallitur animus, et quod carnaliter et vitiose agit, virtutis opus esse credit. Zelus etiam falsus est si nostram potius quam divinam injuriam vindicemus, et si erga eos qui nobis ingrati sunt vel minus chari amplius accendamur. Item eleemosynae largitio minus accepta est, si tarde vel avare aliquis tribuat; maculata vero, si cum superbia vel cum convicio fiat. Item fallitur aliquis si sub occasione sustentandi corporis delectationi serviat, vel sustentationem necessariam sibi subtrahat. Item fraudatur continentia, si corpore et mente castus sit aliquis, tamen sub specie utilitatis vel consulendi suggeritur ei ut familiaritatem aliquarum mulierum habeat, ad quod enim pia intentione ducitur, prompta est etiam et facile acquiescit natura, in quo negotio occulte se jungit vitium, quo et usu ad hoc perducit ut homo seipsum non intelligat, et magis hoc agat quod delectat quam quod expediat. Sic contingit ut aliquando carnali magis appetitu quam spirituali ad hoc aliquis feratur, a cujus tentationis periculo tantum quilibet liber erit quantum ad abstrahere ab hac familiaritate libera mente et non tristata potuerit. Vigiliae et orationes sunt tibi inutiles, si sic ista exerceas, ut eo tempore dormias et torpeas quo debes orare et vigilare, si singularitatem quamdam in his teneas per quam communia, et ad quae magis teneris omittas, monere proximum, consolari dolentem, et caetera charitatis opera quae Deo placent. Et tamen contingit ut non semper pure in Deo fiant: nam interdum ad ista promptus est aliquis, quia acedia laboratur, et taedio afficitur, et delectabile illi est cum exterius implicatur, vel personis placet quibus loquitur, vel in his sibi placeat, et in tali gratia gloriatur. Quia quietam etiam vitam ducentibus aliquando subripit torpor vel error, ut vel per torporem inutiles fiant, vel per nimiam discussionem spiritualium in errorem corruant.
Et item in hac vita delinquitur, si propter quietem exterior proximi cura penitus relinquatur. Omnia enim haec virtutum opera subtiliter discutere, et si veraciter bona sint retractare, est universa pigmenta in pulverem conterere. Quem pulverem cum myrrhae et thuri, mortificationi scilicet et devotioni homo pigmentarius miscet, pretiosum aroma componit, quod cum igne charitatis in thuribulo cordis crematum fuerit, suavis odoris fumum de se sursum dabit; debet autem fumus iste ascendere sicut virgula quae recta est, et in altum crescit; ita directe et non distorte debet gratia sursum tendere, ut nihil a latere quaerat, nil carnale, vel terrenum. Quanto terrenum aliquid appetit, vel in aliquo delectatur, tanto fumus iste minus ascendit, quia distorte et a latere ducitur, unde merito virgulae comparatur, ut velocitas ascendendi designetur: virgulae enim quae crescendo grossantur, non nimis in altum ducuntur; sed virgulae quae velocius et sursum crescunt, subtiliores et minores sunt. Debet itaque fumus iste mortificationis, devotionis et discretionis, in modum virgulae velociter ascendere, ut non segnes simus in agendis bonis, et studio proficiendi, sed alacres, ut ne per tarditatem et desidiam grossescamus, sed subtiles atque sublimes crescamus. Et per fervorem mentis festine sursum tendamus; festine quippe ascendendum est et viriliter insistendum, quia si remisse quis sursum ascendere conetur, pondere corporis et humanae imbecillitatis deprimitur. Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et nisi proficiat, necesse est ut deficiat, quia deorsum trahit natura, et semper petit ima. Videmus namque in hominibus ponderosis quod si arborem ascendere velint, et sursum repere, si quando remissius in ascendendo agunt, statim gravantur et deficiunt, sed velocitas ascendendi et instantia ponderositatem superat, et perducit; in hunc modum alacriter et sollicite ad perfectum tendentes, et mandata implentes perfectionis culmen attingunt, remissi vero deficiunt, et quotidie proniores ad lapsum fiunt. Virgulae ergo comparatur sponsa propter intentionis puritatem, et proficiendi velocitatem, propter omnia vero praemissa merito de illa dicitur: Quae est ista, quam admiranda scilicet, quanta laude digna, etc.
Chapter 10 of 43