Skip to the text

Caput II. Quomodo tam perfectorum quam imperfectorum exempla considerat anima.

Sponsa itaque difficultatem passa et quasi repulsa, a quaerendo minime quiescit, sed ad quaerendum se amplius accingit. Nam importunitatem suam et constantiam demonstrat, dicens: Surgam et circuibo civitatem (Cant. III). Convertit se ad humilitatem, ut quem per se non invenit, per alios quaerat, si forte per illos hunc inveniat. Multo labore lectum sibi paraverat, prius cessans a peccatis, et postea decertans fortius contra vitia, et post haec recedens ab occupationibus et curis, et ad extremum vacans a noxiis, verumque etiam a plerisque bonis operationibus, ut minorata actis sapientiam, quae Deus est, perciperet. Nunc autem ad circumeundum et investigandum bonas operationes aliorum convertitur, ut sponsum hoc labore inveniat, quem quieta minus invenerat. Surgit a quiete, circumiens videlicet civitatem. Circumit cogitatione conventum bonorum, ut in eis exempla melioris vitae et virtutum documenta capiat: per humilitatem enim reputat sibi deesse virtutum ornatum, et cordis munditiam per quem sponsum invenire mereatur domum mentis, quamvis vacantem a vitiis, sed minus ornatam virtutibus indicans. Quam ut decentius ornet sanctorum virtutes circumiens et perlustrans, et specialem gratiam uniuscujusque explorans, et ab alio humilitatis, ab alio patientiae, ab alio obedientiae, ab alio abstinentiae, ab alio charitatis, ab alio puritatis flores decerpens. Hos per imitationem in mores transfundere, eisque domum mentis ornare contendit. Metitur enim fabricam, id est pensat vitam sanctorum, et virtutum constructionem in illis considerat, ut erubescat in se de imperfectione sua. Et sicut in Job legitur, respicit homines, sanctos attendit (Job XXXIII), ut se peccatricem eorum comparatione reputet, unde eorum exemplis humiliata et ad profectum accensa, denuo mundando cordi et excolendis virtutibus operam dat, ut plenius mundata et ornata domo ad inveniendum sponsum digna fiat. Ipsa sponsa circuit civitatem (bonos videlicet) ut eorum scrutetur virtutes et sanctitatem: Et quaerit dilectum per vicos et plateas. Vici angustiores, et plateae latiores sunt. Unde per vicos illi designantur qui omnia relinquentes, et Christum nudum nudi sequentes angustam viam vivendi sibi elegerunt. Per plateas vero quae latiores sunt, saecularis vitae perfectos intelligimus, qui latiori via incedentes, nec sua omnia relinquentes, sed suis bene utentes, hospitalitatibus et eleemosynis caeterisque bonis operibus Deo placuerunt. Qui latam viam quae ducit ad mortem declinantes, arctam viam mandatorum et vitae tenuerunt. Quaerit ergo dilectum primo per vicos, et postea per plateas.

Quia enim perfectionis fertur desiderio, a perfectis primo quaerit exempla. Considerat quam arcta se lege vivendi constrinxerunt, et quam tenuis eorum fuit cibus, quam pauper vestitus, quam brevis somnus, quam gravis labor corporis, quam districta disciplina cordis, qualiter in omnibus amputaverunt delicias corporis, extraxerunt cordis voluntates. Perpendit post haec quanta in his fuerit sublimitas et libertas mentis. Et quomodo commorantes in carne conversati sunt in coelis, quomodo cuncta terrena supergressi sunt, et calcaverint. Horum aliqui modico pane et aqua sustentati sunt, aliqui non pane, sed herbis sive radicibus vixerunt, et aliqui coelitus victum acceperunt, aliqui sine omni fere cibo vitam duxerunt, aliqui absque omni vestitu sub nudo aere degerunt. Qui non solum actus saeculi, sed omnem etiam materiam abjicientes quasi extra carnem fuerunt, et quantum mundum supergressi sunt, et carnis vitia excesserunt, tantum repleti gratia, et absorpti a spiritu occulta Divinitatis scrutati sunt, et cognoverunt. Anima itaque fervens facta, per hos tam coelestes, et tanta gratia repletos discurrit, hosque considerat, et quod in se minus habet, in istis amat. Per hos Deum quaerit, ut in horum exemplis nutritus amor ejus quandoque in Deum surgat. Cum enim in istis imago Dei, et magna ex parte similitudo resplendeat, et quantum hos imitari potuerit, eisque assimilari, tantum Deo meretur uniri, tantumque Deum in se suscipit, quantum similitudinem ejus assumpserit. Nil enim tam propinquum Deo, quam ejus character et similitudo. Cum autem facta fuerit anima justa, vera, misericors, sapiens per gratiam, quod Deus habet per naturam, quantum has virtutes in se formaverit, tantum in se Dei similitudinem reformabit. Quapropter cum sponsa perfectos attendit, eisque assimilari laborat, et per eorum exempla graditur ut dilectum inveniat, per vicos quaerit quem diligit anima ejus. Quaerit etiam hunc per plateas, in aliquibus videlicet saecularibus sive etiam conjugatis. Nusquam enim exempla et incitamenta salutis contemnenda ducit. Hujusmodi itaque multi quamvis leviorem et latiorem viam conversandi tenuerunt, tamen bonae famae de se odorem sparserunt, et imitationis exempla praebuerunt. Quae sanctitatis exempla in Abraham? Quae in Job non inveniuntur, quibus anima Deum quaerens accendi posset et aedificari? Qui tanta repleti gratia erant, et tanta Dei dilectione praediti, ut alter eorum ad praeceptum Domini unicum filium ad mortem offerret, et alter mortem omnium liberorum aequanimiter ferret, et gratias Deo referret. Alter propter excellens meritum a Domino benedici meruit, alter in amissione omnium quae habuerat Domino benedixit. Ille angelorum colloquio frui meruit, quos etiam hospitio suscepit, atque pavit. Iste ipsum Dominum loquentem audivit, et illuminatis oculis cordis vidit. Quanto lumine divinae gratiae hic illuminatus fuit, cujus mentem nox tot adversorum et tentationum inimici non obscuravit, et quem universus stratus quietus ejus versatus non evertit? Non immerito igitur sponsa de nocte, et lecto suae quietis in quo sponsum non invenit ad hunc virum currit, quem in nocte sua et lecto turbato ampliorem invenisse gratiam cognoscit.

Moyses et Samuel inter caeteras virtutes quibus excellenter fulserunt, illud eximium charitatis praeferunt exemplum, quod devote pro inimicis intercesserunt. Ille quidem pro populo se lapidante, iste pro populo se de principatu ejiciente. Ille tanta charitate ut peccatum ipsorum vel eis dimitti a Domino posceret, vel se de libro vitae deleri. Iste pro se dejicientibus perhibet se non minus devote deprecari. Quis humilitatem David, viri scilicet quem Deus secundum cor suum invenit, non miretur? Qui post tanta et tam gloriosa gesta non in superbiam se extulit, imo potius canem se mortuum aut pulicem unum se nominavit. Quis quod exteriorem et interiorem humilitatem habuerat, his verbis manifestat, quibus dicit: Ludam et vilior fiam plusquam factus sum, eroque humilis in oculis meis (II Reg. VI). Exteriorem enim vilitatem non renuit, et intus suo judicio abjectus fuit. Quot tales sub lege vel etiam tempore gratiae fuerunt, qui salubria virtutum exempla de se praebuerunt? Per hos itaque sponsa etiam dilectum quaerit et per eos se in amorem illius accendit.

Chapter 3 of 43