Skip to the text

Caput XVIII. De discretione naturalium, et gratuitorum, et de diversis motibus animae.

Omnes sunt gemellis fetibus, et sterilis non est inter eas (Cant. IV). Magna est virtus discretionis qua homo investigat qua parte pronus sit ad malum, vel dispositus ad bonum, et quantum suffragari possint sibi bona naturae, et dona gratiae, discernit virtutes atque vitia, motus quoque cordis, causas a foris vel interius surgentes, opera perfectiora sive imperfecta, consolationem gratiae atque cognitionem eorum, denique interiorem et exteriorem statum cognoscere studet. Discretio enim apposita verbo Dei penetrabilior est omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis: haec indicat homini qualiter duplex affectus sit in ipso, carnalis videlicet ac spiritualis, quodque quandiu carnalis nondum est edomitus, non possit anima perfecte in spiritualibus delectari; etsi exsultet in Domino, non tamen exsultare potest caro, secundum quod Propheta dicit: Cor meum, et caro mea exsultaverunt in Deum vivum (Psal. LXXXIII). Quandiu tam diversus et divisus est homo, non plene assurgit ad spirituale gaudium, nec ad aliquod opus laboriosum peragendum. Imperfectus enim adhuc carnalis ad aliquod opus laboriosum est invalidus, ad quod agendum de suo nihil habet, id est, in quo eum non trahit aliqua voluntas cordis, vel delectatio carnis seu humana aliqua causa, vel occasio cum quibus spiritualia agere plurimum praevalet, ad quae ex sola gratia minus promptus esset. Talis animae imperfecta sunt opera omnia et desideria; quia partim impetu carnis fertur, partim spiritualiter movetur. De tali suspicandum est, quod in omni opere quo frequens, vel promptus invenitur, vel longo tempore perseverat non hunc sola gratia juvat, sed simul humana aliqua delectatio. Si autem frequentius hunc venialium motus quam rationis vel charitatis impelleret, nisi per poenitentiam illa deleret, timendum esset quod cito in mortale casurus esset, atque arena talium obruendus. Quandiu tamen non ita caecatur aliquis ut a charitate deviet, non erit infructuosum quod egerit, quia meritum non amittit quidquid ex charitate fit. Si denique inimicus aliquem constitutum in charitate ad aliquod opus bonum incitet, ut ab utiliori avertat, vel aliquo modo decipiat, etiam hoc ipsi nescienti, et hoc bene intendenti meritorium erit, quia ex charitate fit. In tantum enim castra diaboli militant Deo, in quantum intentione mala ad aliquod bonum hominem daemon incitat. Inimicus enim non semper manifeste impugnat, sed interdum sub specie boni se jungit homini ut decipiat. Ipsa quoque natura hominis atque dispositio in aliquo bono opere contraria est et invalida, in aliquo ita prompta, ut ejus alacritas devotio videri possit: potentia enim valde sunt in homine naturalia, ita ut in imperfecto ex his frequentius procedant motus cogitationis, locutionis et operis, et item gaudii, vel tristitiae, alacritatis cordis vel taedii, et aliorum affectuum animae. In devotissimo quoque, et qui omnes motus interiores et exteriores perfectius regit, tamen quae gerit secundum dispositionem ipsius formantur, et naturalia haec juvant vel impediunt.

Sicut enim vulgo dicitur, illud quod in vase aliquo fuerit de vase sapit; unde contingit ut iracundus, etiamsi bono zelo moveatur, amaritudo naturalis se misceat. Si quis levis fuerit aut remissus plusquam debeat, ille rigorem districte, iste clementiam exsequetur dissolute. Item tristis, vel rigidus aliquis ex naturali dispositione minus exhibet benignitatem, benevolus et jucundus disciplinae rigorem. In his et similibus custodiendum est ab ea quae dormit in sinu nostro, humana videlicet fragilitate, ut caveat sibi etiam devotissimus aliquis ab his motibus quibus naturam sentit ad malum dispositam et pronam. Haec omnia discretio cognoscit et dijudicat, et qualiter cum his agendum sit ut meritoria fiant. Intelligit etiam qualiter opera virtutum, videlicet humilitatis, patientiae, obedientiae, mansuetudinis, charitatis, et caeterarum aliarum natura hominis, vel alia causa juvet, vel impediat. Et quod non secundum quod aliquis promptus est, vel tardus in horum aliquo mereatur, sed secundum quod radicatus est in virtutibus, et intensam habet charitatem. Habet enim secundum naturalia hominis vel aliam causam interdum aliquis majorem charitatem, habens in aliquo virtutis opere minorem alacritatem, et minorem charitatem habens majorem alacritatem. Virtutes enim, cum omnes, sint pares, non aequaliter omnes exerceri possunt, quia secundum naturalem dispositionem pronior est aliquis ad istam exercendam quam ad aliam; quae tamen omnes pares sunt, quia ex eadem radice procedunt. Si ergo aliquis pronior sit et magis dispositus ad compassionem quam ad patientiam, adeo perfecta tamen est in illo patientia sicut compassio, quia ex eadem charitate procedit utraque virtus. Ex quanta enim charitate compatitur, ex tanta patiens est, quia ex pari et utraque virtute aequaliter meretur, quia par charitas, par praemium consequitur. Et quamvis laboriosius quis hanc exerceat quam illam, si tantum motus intenditur in ista peragenda sicut in illa, tantum meretur; imo magis hic qui conatur et laborat, quia hic major est pugna magis meretur, et magis in eo charitas augetur. Simile judicium est de devotione; quia, si duo sint in pari charitate, et alter gratiam habeat se exercendi in devotione, alter tentatione laborat, vel contra aliquam infirmitatem, vel imperfectionem bellum gerit, tantum meretur iste motibus et conatu pugnae, quantum ille devotione et mentis alacritate, imo magis mereri poterit si legitime certaverit. Paulus in labore tentationis maxime posse mereri aliquem, et in eo augeri charitatem perhibet his verbis, quibus dicit: Quando infirmor tunc fortior sum et potens (II Cor. XVIII). Vehemens quippe taedium et amaritudo cordis virtutes exercet, non evertit. Sive ergo aliquis acedia laboret, et ariditate cordis, et tentatione aliqua, sive devotione perfruatur, tantum mereri potest in illo adverso statu sicut in isto prospero, si tantum intendatur motus ejus et conatus in reluctando.

Contingit autem ut in ea virtute ad quam melius dispositus est aliquis magis moveatur, et ita magis mereatur, unde infirmis devotionis status plerumque fructuosior est, robustorum vero et constantium est in adverso statu amplius mereri. Contingit tamen ut infirmus in pugna spirituali aequetur forti; quia, quo invalidior est eo, in resistendo magis laborat; unde quod ille acquirit virtute, hoc iste majori fatigatione. Si vero imo, quia frequentius in venialibus labitur tam infirmus quam fortis; quia similiter in resistendo laborat, magis contingit ut poenae debitae venialibus, respondeat poena resistendi, et poena poenam deleat. Attamen qui venialia minus committit, saepe in eo amplius charitas crescit. Intelligit haec omnia discretio, et tam adverso statu quam prospero bene uti novit. Hoc igitur modo geminum fructum facit, dum utrumque statum moderatur, et ex eo proficit. Et item dum et malum cavet indiscretionis, et bonum prudenter agit. Si aliquis enim bene intendat et minus prudenter agat, offendit; quia, se recte offeras, et recte non dividas, peccasti, ait auctoritas; facit item geminum fructum, dum et intus cogitationes regit, et foris opus prudenter disponit. Non solum hunc duplicem fructum facit in se, facit etiam hunc in aliis quos tam admonitione prudentiae emendat, quam recte operandi exemplo. Recte ergo capreae istae (discussiones videlicet discretae) geminum fructum habere dicuntur, quae et in se, et in aliis fructificant fetus spirituales generant, et non est sterilis inter eas. Nullus enim labor discutiendi haec, nullus motus piae intentionis, nihil denique quod charitate fit sterile esse poterit, sed fructuosum est atque meritorium.

Chapter 19 of 43