Skip to the text

Caput XXIV. De mortificatione, et oratione, et perfecta pulchritudine animae.

Vado ad montem myrrhae, et collem thuris (Cant. IV). Mons myrrhae est anima quae mortificat membra sua quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, etc. Sublimis est ista, et merito monti comparanda, quia calcat et supergreditur terrena et infima, et ad superna appetenda et cognoscenda sublevat, quaerens quae sursum sunt, ubi Christus est, et haec sapiens, non quae supra terram. Terrena judicat, et damnat omnia quae sunt in hac mortali vita sciens nihil in hac terrena morientium subsistere vel durabile esse. Myrrham habet dum in se mortificat carnales affectus, et propriam voluntatem, vel quidquid inferius delectare potest. Solent montes esse alti et aridi, sed loca inferiora humida. Montes ergo sunt devoti, quia alti sunt per amorem supernorum, et aridi dum in se exstinguunt, et exsiccant humorem carnalium desideriorum. Hos montes visitat Dominus, et non venit ad humida, quia non manet in locis humentibus Deus, sed diabolus. Unde humorem hunc exsiccare nititur devotus quisque omnibus modis, et aqua spirituali desuper infundi. Pro hac expandit manus suas ad Deum, et animam suam sicut terram sine aqua, carnalis videlicet humoris hanc gratiam anima sitire sicut terra quae est sine humore solet aquam desiderare, unde velociter exaudiri meretur, quia deficit spiritus ejus, id est voluntas et appetitus in terrenis atque carnalibus. Arida igitur est terra bonorum, et non habens humorem terrenae dilectionis. Non est sicut terra Aegypti, id est, mundi, ubi jacto semine in morem hortorum aquae ducuntur irriguae. Terra Aegypti est cor humanum et tenebrosum, ubi semen jacit qui in carne seminat, et radicem suam in mundanis plantat, ubi carnalis delectationis aquas facile ducit per hortum mentis. In promptu est haec irrigatio, sed quantum ad manum est, tam cito deficit et exsiccatur. Mons vero est mens devota ab infimis delectationibus sicca, imo terra illa montuosa quam Dominus Deus dat suis, quia bonos sublevat a terrenis ad appetenda superna quoties ascendit ad cor altum. Haec terra desuper exspectat pluviam gratiae, et hanc Deus immittere solet a principio anni usque ad finem ejus a principio scilicet a nativitatis tempore usque ad extremum vitae, et infundere superna irrigatione. Ad quas aquas anhelant corda bonorum, quia, sicut in Job legitur, radix eorum aperta est secus aquas (Job XXIX), id est occulta cogitatio, et mentis intentio expensa est ad percipienda fluenta gratiae et dona spiritus. Has aquas sitiunt, et ut has percipere digni fiant a carnalis delectationis aqua arescunt, et vacui sunt. Pro quibus impetrandis etiam ad aquas quae super coelos sunt oratione, et contemplatione conscendunt omnes spiritus videlicet coelestes, qui laudant Deum et torrente voluptatis ejus inebriantur. Quomodo vero non hunc fontem hauriat, et aquas gratiae anima percipiat, quae ad omnes coelestes spiritus aperta est, et se expandit desiderio, et precibus omnes pulsat? Quae si se denique sic dilatet et expandat, ut sicut sibi ad omnibus gratiam postulat, ita quoque omni homini hanc desideret, et poscat. Nonne tanto largius hac infundi merebitur, quanto ampliori charitate et ad multos dilatatur? Item cum ad omnes illos spiritus extenditur, nonne singulos quibus custodia humana delegata est complectitur? Cum itaque omnibus spiritibus sinum cordis expandit ut spiritualia dona capiat, et gratiam attrahat, et ad singulos versa vice desiderio extenditur, et quidquid obtinere potuerit vel desiderare hoc eisdem concedatur, et refundatur ad salutem sibi commissorum, merito exauditur, qui intercessores suos et advocatos sic juvat, sicut eorum adjutorium et patrocinium flagitat. Optant enim ipsi sibi commissis, misericordiam, et gratulantur collaborantibus sibi circa eorum salutem. Merito talis anima advocatos suos propitios in prece habet, quae tam praestare cupit quam accipere. Merito beata est anima et Deo grata quae ita seminat super omnes aquas, et semen orationis jacit, ut nec terrae inimicorum hoc semen subtrahat, sed pro eis quoque ex charitate intercedat. Multum aperitur radix ejus quae ad hos omnes spiritus expanditur, et ad omnes homines pariter dilatatur, quae ad aquas superiores spirituum ascendit, et omnium hominum necessitates inferius comprehendit: multum aperitur, cum aequalis ad omnes spiritus intentio pro omnibus hominibus dirigitur, et aequaliter omnibus hominibus sicut sibi gratiam obtinere conatur. Cum igitur radix animae ita aperitur, et tam multipliciter expanditur, et ad aquas scilicet Spiritus sancti, ad aquas sanctorum spirituum, ad aquas populorum (aquae enim populi sunt) merito multum placet Deo, multum infunditur aqua gratiae, multum dilatatur charitate. Mons sublimis est appetendo superna, myrrham pariter et thus habens, dum in se omnes mundanos et vitiosos affectus mortificat, et devote pro omnibus orat. Unde ad hanc Christus merito divertit, ad hanc venit, utpote pulchram in oculis ejus, et gratam atque adventu ejus dignam. Unde eam commendat, dicens! Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Minus pulchra est mulier siquidem corporis forma venustatur, sed vultu palleat. Cum vero tam corporis elegantiam habuerit, quam genarum ruborem, tunc perfectius decora judicatur. Sic anima cum per dignam poenitentiam a peccatis mundata est et peccati corpus destruxit, quasi corpore pulchra est. Et cum etiam per quotidianam confessionem a quotidianis peccatis sit mundata, et pro his verecundiam patitur, quasi rubore genarum simul decoratur, ut tota pulchra merito dicatur: Et macula non est in te mortalis peccati, nec venialis quoque perseverat, quia se quotidie per poenitentiam et contritionem lavare et mundare non cessat. Quin etiam tanto plenius a venialibus mundatur, quanto magna charitate erga proximos afficitur, et pro eis orando salutem obtinere conatur. Tota item pulchra est quae per opera bona, et virtutes ornatur, et per humilitatem et confessionem peccatorum (quibus maculata fuerat) decoratur. Judicando enim peccata sua, et se pro his humiliando non solum a peccatis mundatur, sed et humilitatis ornatum acquirit unde etiam decoretur. Et non est in ea macula, elationis videlicet. Ab hac enim immunis est, dum per desiderium ad majora agenda semper accenditur, et parva reputat quaecunque egerit, dum Salvatoris beneficia, et labores pensans se digne respondere his non posse cognoscit. Tota ergo pulchra est et sine macula, dum etiam hanc malorum memoria decora, et de bonis quae gesserit nulla elatio maculat.

Chapter 25 of 43