Skip to the text

Caput III. Quomodo considerata exempla bonorum humilient et accendant.

Quaesivi, et non inveni illum (Cant. III). Quaesivit sponsa dilectum per vicos et plateas, et non invenit illum ad votum. Nondum enim praesentiam ejus sensit, nondum desideratam gratiam accepit. Nec mihi ambigendum quin circuitu suo multum acquisierit, multamque in se gratiam auxerit. Siquidem ex agnitione bonorum et virtutum eorum non parum accensum est in ea desiderium justitiae. Accessit enim ad ardentes hoc igne quem Dominus Jesus misit in terram, et voluit vehementer accendi. Ad quos dum accedit tepidus incalescit, et fervens amplius ignoscit. Non autem quia gratiam acquisivit, a quaerendo ampliorem quiescit, desideria accensa sunt, non impleta, excitata, non sedata, et quantum creverunt, tantum sibi minus ea quae suscepit sufficiunt. Augmentum gratiae esuriem excitavit, adeo ut quantum plus accepit, tantum plus desideret. Malus sive tepidus quia bonum non amat vel desiderat, defectum suum, et ad quanta teneatur nescit. Unde cum inops sit, divitem se reputat, quia spirituales divitias ignorat. Dicit enim quia dives sum, et nullius egeo, cum miser sit et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus; bonus vero et proficiens quod habet non attendit, sed ad anteriora se semper extendit. Et quia nunquam se apprehendisse arbitratur, ex desiderio semper humiliatur. In proficiente igitur cum crescente gratia crescit et humilitas, et quantum dives sit, tantum se inopem credit, quia degustata gratia amplius hunc accendit. Sponsa itaque proficit: nam quantum accenditur ad amorem, tantum humiliatur. Nondum se invenisse gratiam credit, dum perfectorum virtutes attendit, unde dicit: Quaesivi et non inveni illum. Non invenisse illum dicit, quem tam perfecte in aliis invenit. Sic Antonius maximus monachorum postquam quaesitum Paulum invenit, nil se esse comparatione illius judicavit, dicens: Vae mihi peccatori, qui falsum nomen monachi porto, hoc illi inventio Pauli praestitit ut qui antea monachorum maximus exstitit, modo nec se nomine monachi dignum dixerit. Quod mirabilis in imitatione, cum summus sanctitatis merito suo judicio infimus fieret, et tam sublimis ante Deum ita sibi vilesceret. Sed quantum putamus ista sui vilitas sublimem fecerit? Ignoro an aliqua tam sublimis in Antonio virtus tantum ante Deum se exaltavit, quantum ista sui dejectio, et omnium meritorum quam prius habuerat annullatio. Nondum itaque invenisse se Christum credidit, quem in Paulo tam excellenter habitare conspexit. Ecce quantum Antonio Pauli contulit inventio, et sanctitatis illius cognitio. Ita sponsa non invenisse se dilectum credidit, dum perfectorum virtutes investigando cognovit. Quem etiam quaerit non tantum in perfectioribus, sed in aequalibus, sive etiam in inferioribus. Siquidem et hi similiter vici dici possunt et plateae boni videlicet et mediocres. In istis donum alicujus gratiae quod specialiter perceperunt explorat et considerat, atque veneratur, et imitari conatur. Qui enim Deum timet, nihil negligit; nihil ubi salutis profectum accipere possit contemnendum ducit. Quantum ergo magna est, humiliat se in omnibus, per infimos etiam non renuens emendari. In his enim imitationis exempla et proficiendi nonnunquam invenit, quae utiliter sibi proponere possit. Solent quippe boni virtutes suas invicem accendere, et alter ab altero profectus pariter et humilitatis incitamenta sumere. Unde contingit ut dum iste illius patientiam, et ille istius obedientiam; iste illius charitatem, et ille istius munditiam considerat, semper alter ab altero sumat unde in bonum crescat. Multum enim ad studium emendationis accinguntur, quando in aliis cernunt bonum quod ipsi minus habent. Et dum invicem superiores se arbitrantur, et alter alterius bonum revereatur et diligit, amando illud suum facit, et se in humilitate custodit. Sic Paulus quod plus omnibus apostolis in praedicando laborasset non attendit, sed aliorum innocentiam respicit, et quia ipse Ecclesiam Dei persecutus fuerat, ipse minimum se apostolorum dicit (II Cor. XV). Petrus vero quod primus apostolorum sit non considerat, sed in Paulo miratur sapientiam, et hanc quodam loco de illo commendat (II Petr. III). Neque enim minor Paulo erat Petrus, qui hunc laudibus efferebat; nec minor apostolis erat Paulus, qui se minimum judicabat. Sed qui magni erant apud Deum necesse erat ut sibi parvi viderentur. Et qui omnibus ornabantur virtutibus, humilitatis etiam virtute debebant decorari. Maximus nempe est animae decor, si post omnium virtutum perfectionem humilitatem possideat, et cum magni sit meriti, magnam se esse nesciat. Magnum se nesciebat beatus Job qui dicebat: Si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea (Job IX). Parva quippe bona sua aestimabat, quia semper ad majora fervebat. Perfecti itaque, id est, vere humiles reprehensibilia sua cognoscunt et judicant, et aliorum mala dissimulantes bona potius pensant districti judices sui, sed aliorum pii: unde cum in aliis parva aliqua bona conspiciunt, majora in eis sperant. Cum vero ipsi multa fecerint, servos se inutiles reputant. Sicque contingit ut bene de aliis, sibi vero vilescant, seque inferiores minoribus credant. Ita sponsa sua merita non considerans, nec ante oculos sibi ponens, in collata aliis gratia considerationem defigit. Congaudet dona gratiae accipientibus, congaudet Deo largitori, dilecti per membra ejus reminiscitur, et per membra in dilectum amplius inflammatur. Cumque liberalitatis ejus dona considerat, quae diversis tribuit, sua in se denuo desideria accendit: unde piam querelam replicat, dicens: Quaesivi et non inveni.

Chapter 4 of 43