Skip to the text

Caput XXX. De fonte animae et aquis vivis gratiae quae fluunt a Christo.

Fons nortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano (Cant. IV). Fons est anima devota quae manat et fluit, semper nova oritur, quia semper in Deo renovatur. Meditatur enim, vel operatur bonum, vel desiderio ad anteriora fertur. Fons iste non cessat ebullire, et erumpere ad Dei amorem, ad proprium exerescere, et dilatari ad proximi dilectionem. Non enim per torporem veterascit, sed perfectissime et ad plenum semper excrescit, et de plenitudine qua abundat, inferiores et infirmiores visitat et rigat. Isti sunt horti et sunt conclusi dum se custodiunt a peccatis, et excolunt, et exercent in virtutibus ac bonis operibus. Ad hos quasi in vicino positos, et cognatione spirituali junctos effluit, et qui deviant hos infundit, hos corrigit, hos impinguat, hos consolatur. Et qui plerumque pusillanimitate trepidant dum gratiae profectum minus percipiunt, dum praedicationis, vel consolationis auxilio minus sublevantur, tales visitat anima devota atque perfecta, quia hos modo sublevat consolatione, modo orationis auxilio, modo doctrina vel admonitione. Est enim puteus aquarum viventium, profundam videlicet Spiritus sancti gratiam ac scientiam consecuta, quia et in se abundat ut aliis refundere possit. Non sic ille puteus de quo Samaritana hauriebat aquam, ex qua qui bibit iterum sitit. Illius putei aqua peccati est delectatio, quam dum bibit homo, non tam se satiat, quam sitim peccandi in se provocat. Denique, dum sitim sedare cupit, sitis altera crescit. Hic autem puteus aquam vivam continet, quae sitim peccati exstinguat, et in vitam aeternam saliat, quia hic spiritualiter satiat, et ad satietatem aeternam perducit. Altus ille puteus, quia difficile obtinentur cupita, profunditas autem hujus difficultatem hauriendi non facit, sed facilitatem. Quanto enim profundius et plenius accipit gratiam, tanto hanc ad manum habet. Profunditas enim fundatio est, et perfectio qua etiam in affectu sic habet bonum, ut illud diligat propter ipsum bonum, et ipso bono delectetur, et bonum faciat, non solum propter retributionem, sed Deo quia bonus est confiteatur. Hic est puteus tertius Isaac quem latitudinem vocavit, eo quod eum Dominus super terram dilataverit, super terram enim dilatatur homo, cum ad gratiae perfectionem pervenerit et, transito timore servili atque initiali, ad filialem dilectionem conscenderit. Primum puteum fodit homo cum terram (id est peccata terrena) ejicit a se timore poenae. Secundum, cum non solum timore, sed etiam amore boni peccata cavet. Tertium, cum ex solo amore et malum deserit et bonum facit. Et in duorum puteorum fossione calumnias, et inimicitias sustinet pastorum Gerare, id est daemonum incolatum nostrum videntium. Gerare enim interpretatur incolatus visio. Pastores isti pascunt et nutriunt carnales motus in nobis, incolas nos videntes, et advenas super terram, et patria privare conantes. Cum autem ad perfectam charitatem et fervorem spiritualem venerimus, et ad omne bonum ex amore ducimur, tunc contentio cessat in nobis et daemonum impugnatio, quia ad contendendum nobiscum vires non habent, sed ipse fervore spirituali, et amore boni debilitantur in pugna et enervantur. Tunc anima ita dilatatur in charitate et gratia, et ditatur ejus plenitudine, ut de se etiam alios infundat. Et ut scriptum est: De ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII). Ista gratia Spiritus sancti aquis vivis comparatur; quia, dum replet, vivificat hic animam et ad vitam perducit futuram. Fluunt autem istae aquae impetu de Libano. Libanus qui interpretatur candidatio, Christum significat, qui candidus est; quia sine omni peccato, et qui in coelis tanto candore et decore resplendet, ut tam angelorum quam sanctorum gaudium sit ejus contemplatio. Candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei majestatis. Candet etiam, et lux est illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum. Et tam copiose lux ista diffunditur, ut etiam ingratis oriatur, et in tenebris luceat quae eam nequaquam comprehendant. Circumfundit autem malos, sed non infundit, quia ad corda eorum non pertingit. Concluserunt enim se, et aditum suum damnaverunt seris peccatorum ne ad eos penetret lux divinorum donorum, bonos vero illustrat et infundit; quia contra peccatorum inquinamenta cordis hospitium munientes, et munditiae studentes se praeparant ad gratiam percipiendam. In his habitat, hos replet, reficit et inebriat, hos sanctos habitaculum et civitatem Dei fluminis hujus impetus laetificat. Item sunt aquae quae fluunt impetu de Libano, id est Christo, in devotos ac humiles, Libanus mons est de quo fluunt aquae Jordanis, qui interpretatur descensus eorum. Mons iste Christus est, a quo descendit gratia ad corda eorum qui valles sunt, id est humiles, qui abjectionem diligunt et singulari ac simplici desiderio gratiam sumunt et quaerunt. Tales desideriis carnalibus vel mundanis nullatenus patent, vel humanis favoribus intendunt: ideo haec fluenta gratiae tam copiose percipiunt, quam studiose contra omnia oblectamenta exteriora se concludunt. Cum impetu itaque aquae gratiae de Christo fluunt ad munditiam cordis, ad fervens desiderium, ad vallem humilitatis. De Libano, id est Christo, defluxerunt aquae vivae, quando Spiritus sanctus tanquam torrens discipulis influxit, et suavi eos ubertate donorum inebriavit. Et item, quando idem Spiritus orbem terrarum implevit. Unde merito a Christo fluere dicuntur aquae istae, quia ab ipso coepit tempus gratiae; de Libano, cum impetu fluxerunt aquae istae cum Christo in coena benedicente panem, sacramentum eucharistiae celebrari coepit, et una passibilis praesentia ipsius sublata multis in locis usque ad consummationem saeculi nobiscum mansit. Semel quoque oblatus in cruce, multoties in altari pro nobis offertur. Et qui jam non moritur, et mors illi ultra non dominabitur, mortis ejus mysterium, et effectus ad salutem nostram quotidie iteratur; ibi enim mors Domini annuntiatur. Istae viventes aquae cum magno impetu fluunt. Nam haec gratia per fines Christianitatis currit, et fideles irrigat et infundit. Hanc enim fideles non solum praesentes percipiunt, sed in remotis quoque locis hanc capiunt, si desiderio accedunt, et fide tangunt. Fide mulier tetigit quae retro accessit, et non corporaliter pressit. Tangentibus autem fide formam sacramenti hic fructus pervenit. Haec virtus de illo exit, videlicet amplior gratia, remissio peccatorum, vires contra peccata, munimen contra tentamenta. Sic fideles in quibuscunque sint locis quantum accedunt fide, tantum mundantur, et hanc gratiam percipiunt. Istae sunt aquae viventes quae de fonte Salvatoris hauriuntur, ut merito cum impetu fluere dicantur, quae tam multos, et tam multipliciter replent, et tam longe, et tam large fluere noscuntur. Dilatare ergo, anima mea, ad hunc fontem tam large fluentem; circuere omnia ejus loca, ut multam haurias aquam gratiae de hoc fonte; nusquam otiose ad hunc fontem accedis, nunquam ab hoc sine fructu redis. Tantum de hoc fonte hauries, quantum fuerit desiderium tuum et fides. Spiritualem tactum a Maria requisivit et corporalem prohibuit. Spiritualiter enim tangere, ac videre salubrius est, et magis meritorium, Domino dicente: Beati qui non viderunt et crediderunt (Joan. XX). Concede ergo mihi, Domine Jesu, fons bonitatis qui tanto impetu fluis, et tot in locis dilataris, ut tam late ad te fide curram, teque tangam, quatenus plene te hauriam et profunde possideam; sicque puteus aquarum viventium fiam, et te mihi cum impetu influentem aliis refundere sufficiam.

Chapter 31 of 43