Skip to the text

Caput XXXI. De consolatione tentationis, et quod hanc sequitur amplior gratia.

Surge, aquilo, et veni, auster; perfla hortum meum, et fluent aromata illius (Cant. IV). Virtutes cum sint in homine premuntur interdum a tentatione aliqua vel adversitate, ut non appareant foris cum intus habeantur. Cum ergo aliquis tentationis adversitate laborat, in horto ejus aquilo flat, ventus scilicet gelidus et siccus. Hic ventus aquas gratiae stringit, et virtutum exercitium ligat: unde aquilo aquas ligans dicitur, licet tamen aliquis in statu tali, si bene se habeat, non minus mereatur, minus tamen libere, vel jucunde in gratia, vel virtutibus se exercere praevalet. Praepediuntur quippe hujus venti frigore ne libere currere possint aquae gratiae. Dominus enim, ne extollatur homo si continue hac consolatione perfruatur, dispensatorie permittit eum nunc tribulari, nunc eumdem benigne consolatur, et omnia haec ad utilitatem operatur. Captivitatem hanc convertit sicut torrens convertitur in austro, et glaciem mentis solvit gratiae suae sereno. Aquilonem surgere jubet, id est recedere et austrum flare, id est adversitatem cessare, et Spiritus sui consolationem advenire. Imperat huic vento et mari, id est facit cessare perturbationem, et facit tranquillitatem non mediocrem, sed magnam. Facit enim austrum, id est Spiritum sanctum non solum flare in horto animae sibi devotae, sed etiam hunc hortum perflare, id est plene occupare. Tunc, recedente aquilone et dissipata corporis glacie et flante Spiritu sancto, fluunt aquae gratiae per hortum animae. Flabat quidem auster in hoc horto, quia charitatem habebat anima, quae nonnisi per Spiritum sanctum infunditur, et cum minus fluerent haec aromata, non minus habebantur. Non enim minor est aliquis in virtutibus, cum a tentatione possidetur. Nam etsi premuntur virtutes, tamen non exstinguuntur, et quoties quis resistit, toties coronatur. Et contingit ut anima quae durius laboravit tentatione, plenius remuneretur perfectione, et adversitas pugnae fiat occasio amplioris gratiae. In seipso permisit Christus ad tempus saevire inimicum, ut destrueret et suos similiter tentari sinit, ut eum superent, et propterea majori eos gratia remuneret. Devicto enim inimico, ejus vires enervantur, et victores spiritualiter roborantur et gratia donantur. Perflat tunc auster, id est Spiritus sanctus hortum animae, quia perfecte in eo flat, et perfectione animam donat. Fluunt tunc aromata virtutum tanta utique ubertate, ut quaelibet adversa prospera reputet homo, et exteriora damna in lucrum animae convertat. Fit tunc patientia laeta, charitas benigna, humilitas devota, obedientia prompta. Diligitur inimicus non tam ex rationis ductu, quam ex mentis affectu. Debilitantur motus carnales cordis, quia spirituales roborantur. Sapit anima secundum spiritum et movetur, afficitur spirituali dulcedine, accenditur zelo et amore omnis boni et fraternae salutis charitate. Denique virtutes habet non tam in desiderio, quam in effectu. Fluunt tunc ita virtutum aromata, ut omnes homines pietatis visceribus amplectatur, et tam exemplo alios corrigat, quam bonae opinionis odorem de se spargat. Cujusdam monachi hortum ita perflabat auster, ut de eo fluerent haec aromata, cujus mores et modum hic inserendos duxi. Erat enim vere mitis et humilis corde, ita intus suo judicio se vilem ac nihil reputans, sicut se foris propter Deum humiliabat. Judicabat enim se unquam nullius utilitatis hominem pasci in domo Dei. Qui cum caeteris floreret virtutibus, gratiam tamen mansuetudinis specialiter obtinebat. Ideo amabilem et affabilem se omnibus exhibebat. Adeo circumcisum fuit os ejus, ut vix unquam ex ore ejus sonus detractionis. scurrilitatis verbum, sermo inanis gloriae, invidiae vox audita fuerit; non alios judicare, vel judicantibus consentire deprehensus est. Inania non solum loqui caverit, imo talia quicunque loquebatur ab eo timuit. Inter ridentes positus, ne onerosus fieret, hilarem se exhibebat, sed risum integrum non admisit. Si quando ad consilium alicujus negotii causa vocaretur, tristis perseverabat et nubilus, donec fratrum consortio redderetur. Rarissime solemnibus vigiliis, rarissime horis psallentium in choro inventus est defuisse. In refectorio nisi communibus cibis utens, si quid forte praeter solitum apponeretur non accipiebat, vix unquam nisi obedientiae compellente infirmariam intravit, vix cum intrasset teneri potuit. Si quis multitudine, vel magnitudine tentationum percussus fuit, ab ore ejus audivit et radicem tentationis, et curationis remedium. Ita enim percurrebat omnes angulos conscientiae infirmantis, ut credere posset quae confitebatur eum vidisse omnia, omnibus interfuisse. Tantae charitatis erat et sic se induerat viscera pietatis, ut omnes excusaret, pro omnibus intercederet, nescientibus illis pro quibus loquebatur, nec personarum acceptor, sed necessitatum. Denique pedem quem in semitis Domini Jesu posuit, donec cursum itineris consummaret, non retraxit. Unde hujusmodi hortum auster, id est Spiritus sanctus perflaverat, totumque occupaverat, ut nullus in eo locus vitio pateret, vel carnalitati, sed fluerent, et ad alios quoque recurrerent aromata illius.

Chapter 32 of 43