Caput XXXII De adventu Christi in anima, et quod per mortificationem pervenitur ad perfectionem.
Veniat dilectus meus in hortum suum, ut comedat fructus pomorum suorum (Cant. V). Sponsa proficiens in virtutibus, et serenata plenius conscientia, sed ex hoc non in se, sed in Domino glorians sponsum advenire precatur, quamvis de acquisitio ab ea fructu virtutum gratuletur. Novit enim quod congaudeat nostro profectui, et delectabiliter eum reficit salutis fructus. Manet autem in anima devota: nam sine ipso devota esse non posset, nec fructum ferre nisi in ipsa maneret, sed venire in animam dicitur, cum gratiam auget et profectui ejus congratulatur. Quotidie enim in devotis venit, quia eos renovat, et gratiam in eis cumulat. Ait itaque: Veniat dilectus, etc. Ac si dicat: Non praesumptionis audacia, sed de conscientia bona et fide non ficta confisa institi mundando cordi, et praeparando illud tuo plenius adventui, laetifica me tua visitatione, refice post laborem, delectare et pascere fructu mei laboris. Unde dilectum singulariter vocat suum, tanto utique confidentius, quanto perfectius virtutibus ornata gratiorem illi mansionem praeparavit. Quem etiam in suum hortum venire rogat, et suum fructum percipere. Ipsius enim est fructus, ipsius est hortus, est hortulanus sepiens eum sua custodia, et incrementum ei dans; quia, neque qui plantat, neque qui rigat est aliquid, sed qui incrementum dat Deus. Non ergo sibi, sed Deo tribuit quod proficit, non suis viribus vel industriae, sed pietati divinae: scit enim quia sine ipso nihil potest facere, et nisi hortum hunc ille custodierit, frustra in ejus custodia vigilaretur. Divina namque cessante custodia, destrueretur maceria et esset in direptione, nec proficerent plantaria. Invitat itaque eum ad pomorum suorum comestionem. Poma sunt opera virtutum, quae refectionem habent et odorem. Mentem enim reficiunt, et boni exempli de se odorem aliis emittunt. Haec poma comedit dilectus, quando istis operibus pascitur, et tam illorum quam nostro profectu delectatur. Sponsae igitur desiderio tractus, et virtutum ejus pulchritudine atque munditia cordis delectatus, praesentiam suam exhibet sponsus, dicens: Veni in hortum meum, soror mea sponsa. Eamdemque munditiam atque perfectionem quam reperit, imo quam ipse in ea operatus est, enumerat, dicens: Messui myrrham meam cum aromatibus meis. Comedi favum meum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo (Cant. V). O soror mea, quia tu es sponsa, et mihi in amore conjuncta, ego inveni in te hortum meum conclusum et bene excultum, ut in te comedam, et te post laborem reficiam. Afflictionem poenitentiae tolerasti, pugnam, tentationem, laborem correctionis morum, et venisti ad messem perfectionis virtutum, de laboriosa vita ad contemplationis tranquilliorem statum. Messui itaque in te myrrham cum aromatibus, quia simul cum amaritudine laborum confecta sunt, et perfecta in te virtutum aromata et cum servatis mandatis profecit sapientia. Cum enim mortificata fuerit carnalitas et propria voluntas, tunc fluunt virtutum aromata, et per consummationem et triumphum hujus laboris venitur ad cultum perfectionis. Myrrham autem metit Christus, quando praemissos labores perficit in anima quibus ad virtutes et perfectionem pertingit, et eam suaviter roborat ut delectabiliter agat quae prius horrebat, sicut in Job legitur: Quae prius nolebat tangere anima mea, nunc prae angustia cibi mei sunt (Job VI). Sic apostoli convaluerunt de infirmitate, sic Paulus omnia potuit in eo qui se confortavit (Philip. IV).
Sequitur: Comedi favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo. Favus est dulcedo bonorum meritorum quam intus habet anima devota; mel operatio quam foris exhibet quae merito melli comparatur, quia dulce est quod pro illa in futuro retribuitur. Favum Christus comedit, cum dulcedine bonorum morum pascitur, cum ei cujus in pace factus est locus ejus emendatis et pacatis moribus locus praeparatur. Melle reficitur, cum bona opera facit aliquis, cum ei cujus sunt deliciae esse cum filiis hominum qui stat ad ostium et pulsat aperitur. Aperitur enim ei cum per opera proficit charitas, augetur gratia, et conservatur. Magis igitur operando magis ei aperimus, ut ad nos intret et nobiscum coenet. Felix convivium, et beata anima cum qua et in qua Christus convivatur. Vinum quoque, et lac in anima bibit Christus cum gemina ejus contemplatione, divinitatis scilicet et glorificatae humanitatis (quae per vinum et lac designantur) gaudet atque delectatur. Hinc etiam cibum et potum animae aptare possumus, et ex ipsius persona haec exponere. Ipsa enim favum comedit, quando bonis ornata moribus horum suavitate delectabiliter reficitur. Magnam quippe suavitatem ac tranquillitatem animi habent dulces in moribus, sicut e contrario non est pax impiis et insolentibus. Item dum ita se custodiunt a peccatis, ut in nullo eos remordeat conscientia, semper epulantur, semper securitate perfruuntur, sicut scriptum est: Secura mens quasi juge convivium (Prov. XV). Mel tunc comedit anima, cum delectatur bona operatione, cum labores manuum suarum manducat, quando de eo quod foris operatur intus spe mercedis pascitur, quando dulce fit ei quod pro delectatione superna facit, et pauci ei videntur dies laboris prae magnitudine illius felicitatis. Suspirat enim ad videndum Deum cujus suavitatem, nisi ex parte gustasset, minime desideraret. Unde sequitur:
Bibi vinum meum cum lacte meo. Vinum tunc bibit anima cum divinitatis ejus percipit saporem, et hoc poculo sic inebriatur ut terrena omnia oblivioni tradat, et supernis per amorem inhaereat. Lac percipit cum glorificatam in coelis humanitatem Christi cogitat. Hac contemplatione reficitur, et in hac spe et memoria hilarescit et consolatur. Haec est gemina felicitas tam angelorum quam hominum in illa vita, divinitatis scilicet fruitio et humanitatis contemplatio. Quam felicitatem devota anima experitur ex parte in hac vita, sed perfecte comprehendet in futura, quando Deum videbit sicuti est, et facie ad faciem contemplabitur eum. Prius autem favus et mel comeditur, et postea vinum et lac bibitur, quia necesse est ut prius emendati mores, et digna operatio praecedat quam contemplationis gratia concedatur. Prius Lia supponitur quam ad Rachelis complexus veniatur. Laborandum itaque est, et mundandi sunt oculi cordis ut Deus videatur. Munditiae enim cordis videndus promittitur Deus, sicut scriptum est Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). Ut ergo Deum videas, munda cordis oculum, alioquin mundum tibi pro Deo vel angelo lucis videas, et recipias tenebrarum angelum, nec bibas vinum Dei, et mel dulce, sed fel draconum sit vinum tuum, et venenum aspidum insanabile. Caecutientis enim visus saepe fallitur, ut quo deterius videt, eo plus sibi videre videatur, et cum una res oculis ejus appareat, duas se potius videre credat. Sic quidam, cum quaedam vident vana et divinant, mendacia, vident visiones fallaces, quia omni spiritui credunt, et minus cordis oculos ad videndum spiritualia, et discernendi mundaverunt.
Chapter 33 of 43