Caput XXXIII. De spirituali refectione et usu gratiae.
Comedite, amici, et inebriamini, charissimi (Cant. V). Comedunt boni, dum spiritualem consolationem percipiunt, dum amore Christi pascuntur, dum illuminantur in fide, dum consolantur in spe, dum accenduntur charitate, dum delectantur justitia veritate, castitate et caeteris virtutibus. Quaelibet enim virtus mentem pascit dum hanc sua delectatione reficit. Cibus etiam bonorum est Scriptura, dum teritur, dum masticatur, quia latent in ea spirituales sensus qui erudiunt mentem et pascunt. Sed in hac Scriptura mali cibum non percipiunt, sed morbum, nec in ea sumunt aedificationem, sed inflationem. Appendunt enim argumentum hujus non in panibus et laborem suum non in saturitate (Isai. LV). Boni vero in hoc habent tot fercula, tot refectiones, quot spirituales sententias. Hanc boni esuriunt, per hanc pericula evadunt, sicut scriptum est: In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii (Job. V). Dum enim verbum Dei esuriunt, et illo se reficiunt, eruuntur a peccati morte, et muniuntur in bello tentationis, quatenus roborati ejus cibo et instructi, nec dejiciantur, nec seducantur. Solent autem boni nunc foveri consolationibus nunc repleri amaritudinibus, nunc abundare gratia, nunc laborare accidia. Sed docti sunt ex Scriptura tentationem esse probationem, et ipsum gravamen accidiae solent tentationi ascribere, dum scilicet caro reluctatur spiritui, et vult cordi aequari, vel etiam praeferri. Sciunt etiam ipsam tristitiam interdum melius tibi prodesse quam te ea carere: Juxta est enim Dominus his qui tribulato sunt corde, ait Psalmista: Et humiles spiritu salvabit (Psal. XXXIII). Facit Dominum vicinum bonis tribulatio quam patiuntur et defectus ipse per quem magis humiliantur. Ita quandoque deserit suos Dominus, ut quasi occidat, et omnia quae prius habere videbantur exstincta doleant, sed dum sic occiduntur sperant, sicut in Job legitur: Etiamsi occiderit me in ipso sperabo (Job. XIII). Sperant dum sic occiduntur et vivunt, quia conservat eos igniculus charitatis qua sic destructi, et prostrati intentionem conservant Deo recte vivendi et nullatenus mortaliter peccandi: dum itaque fabulantur boni, prope est eis Dominus; dum occiduntur, sperant. Si vero rideat ad eos, non ei credunt, sicut item Job de Deo loquitur: Si quando ridebam ad eos, non credebant mihi (Job XX). Non itaque cito, vel temere ridenti Deo credunt boni, quia et consolationem gratiae praestare novit Deus, et tamen elatos de bono suo et ingratos, et mandata negligentes solet damnare. Sciunt utique boni consolari in adversis, sciunt humiliari in prosperis, sciunt saturari et esurire, abundare et penuriam pati. Qui justus fuerit interdum non levabit caput suum saturatus afflictione et miseria. Impii quibus erit in futuro vae, hic quandoque etiam intimis donis reficiuntur: Inimici Domini, ait, mentiti sunt ei, et cibavit ex adipe frumenti illos et de petra melle saturavit eos (Psal. L). Inimici ergo dicuntur, et tamen non tam ex frumento, qua ex adipe frumenti saturantur, etiam mystica et interna percipientes. Et quidem Deus quod amoris est, quod amicitiae, etiam indignis facit. Sed qui gratiam ab eo percipit, et non se versa vice amicum exhibet respondendo gratiae et digne ex hoc operando, inimicum se facit, et ad cumulum damnationis hanc sibi vertit. Reficit itaque gratia bonos, reficit et reprobos. Habet etiam cibum homo ab ipsa natura, quia jucundior pascit cibo dulcedinis. Habet et a causis accidentibus: reficiunt enim prospera dum succedunt. Non est cibus iste spiritualis quo reficit Christus. Attamen plerumque cibus est imperfectorum, et olus infirmorum. Et saepe utiliter pascit hoc olus infirmos sicut dicit Paulus: Qui infirmus est olus manducet (Rom. XIV). Levigat enim et curat ex parte morbum accidiae quam patitur mens ex inopia gratiae. O quam frequenter imperfecti et ignari gratiae moventur carnali gaudio, vel naturali alacritate, et moveri se arbitrantur spirituali consolatione! Quod saepe ab inimico, vel a proprio corde aliquid sentit homo, et a Spiritu sancto hoc esse credit. Et quid mirum si in devotione se misceat inimicus, et falsa loquatur qui in ipsis etiam prophetis loquebatur. Qui etiam a suo spiritu aliquando dixerunt quod a Spiritu sancto se dicere crediderunt. Non ergo debet homo sequi cordis sui suggestionem vel experimentum, cum in hujusmodi quosdam prophetas noverit interdum fuisse deceptos. Nec solum haec pericula caveri oportet in statu peccati, sed etiam prudenter in ipsa gratia quid gerendum fuerit est attendendum. Cum sapientia bibe vinum, ait Salomon, vino gratiam significans (Eccli. IX). Et item egitur: Quod Spiritus sanctus auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu (Sap. I). Concedit ergo Deus gratiam, sed usus homini subjacet, quia alius alio utilius et salubrius per hanc operatur. Debet ergo considerare modum gratiae quo afficitur.
Spiritus enim sanctus unicus dicitur, et multiplex; quia, cum unus sit, diversis tamen modis mentes visitat et afficit. Audire ergo debet anima quid et quomodo loquatur in ea Dominus Deus. Et cum loquitur, inter audiendum rogandum est, ut audiente ducat, et qualiter meditationes dirigendae sint doceat. Offerunt enim se tunc meditationes spirituales, ita ut mens sedeat quasi rex, circumstante se harum exercitu. Regere itaque has debet et discernere quam potissimum admittat, in quam se magis exerceat, quandiu unicuique inhaereat, quando de illa ad istam transeat. Ferculum enim est quaelibet meditatio, quia pascit mentem; sed ut devotio ipsa accendatur, et diutius epuleris cum hoc ferculo refectus es et sapor ejus cessare coeperit, utiliter aliud assumis. Ad aliam ergo meditationem convertere quae vicinius se obtulerit, et quam praecedenti similem et non diversam noveris. Cum enim omnes meditationes spirituales utiles sint, talis tamen est modus earum, ut diverso, imo etiam interdum econtrario modo aedificent, et nunc illae, nunc istae melius conveniant, et menti sapiant. Sic affectam mentem aedificant istae, et sic affectam aedificant aliae. Cordis vero consolatio, et spiritualis refectio Dei quidem donum est, sed cooperari te oportet huic dono et prudenter in eo exerceri. Hujus enim refectionis Deus auctor et largitor est; homo vero minister et coquus, ut vel bene sibi, vel male parere possit. Cum vero in ipsum Deum contemplationem defixerit aliquis, hac vicissitudine cogitationum minus indigebit, sed summo bono, quandiu datur, inhaerebit. Tunc enim minister et coquus est ipsa sapientia, et facit opulentum convivium, cum seipsam praebet in cibum. Neque enim opus est humano labore vel praeparatione, quando fercula divinitas infert et refectionem ipsa ministrat. Amicos igitur cibo, ut dictum est, Deus pascit. Charissimos vero plenius reficit et potat, imo abundantiore gratia etiam inebriat, de quo cibo aliqua dicta sunt. De inebriatione vero loqui formido, quod mihi ex sententia dicere datum non est. Anima enim quae in nuptiis Agni uxor est, vel filia spirituali vino inebriari novit, quae in hoc convivio lateribus Christi assidet, vel circa mensam, sicut scriptum est: Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae, filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae (Psal. CXXVII). Ego autem pauperis more non solum a mensa segregatus, sed etiam a convivio, utinam autem ante fores de vino illo jucundo in scyphulo meo accipiam. Scio enim me non plene a sorde peccati mundatum, et hoc ad mensam filiorum et potum non admittar vel accedam. Relinquo ergo de hoc vino et ebrietate disserendum expertis. Insipientiam vero meam et infirmitatem sciens, sed et ulcera multorum attendens, jacere volo (id est humiliare me) ante januam divitis Christi, et mendicare non solum potum, sed et cibum de mensa dominorum, sive dominarum mearum, devotarum scilicet animarum. Etsi enim uxor et filii sive filiae epulantur splendide, inferiores tamen et pauperiores edent et reficientur de reliquiis mensae. Nolo igitur erubescere mendicare a talibus alimoniam vitae, ne post hanc vitam cum fatuis virginibus frustra mendicem. Ibi repulsam patiuntur mendicantes, hic vero, qui petit accipit. Et quia notis et amicis libentius et abundantius datur, amicum me volo exhibere bonorum et diligere eorum bonum. Qui amat in alio bonum quod ipse non habet, dicit Scriptura, imputatur ei quasi haberet. Quidquid igitur boni in aliquibus fuerit diligere volo, orare pro bonis ut in bono proficiant, ut custodiantur a malo et ad vitam aeternam perveniant. Ita me bonis sociare volo et collocare, ut meritis quoque eorum socium et consortem me faciam. Contemplor quoque illud convivium pinguium medullatorum et vindemiae defecatae, animarum scilicet ad superna translatarum, et ab omni faece peccati purgatarum, et epulantium super mensam Christi in regno suo, ibi satiantur electi ex adipe frumenti, id est divinitate Christi, de hac mensa micas mihi dimitti cupio quibus merear refici. Et invenio causam quare de illa mensa capiam misericordiam. Congratulor enim beatorum felicitati, et gratias ago de eo quod de miseriis mundi pervenerint ad fruitionem Dei. Cum ergo pro militantibus intercedo, et pro triumphantibus exsulto, tam orationibus utrorumque me juvari, quam meritis ditari confido. Denique cogito, et in unum colligo omnia bona Domini mei, videlicet merita Christi et membrorum ejus, sive cum eo regnantium, sive adhuc in terra peregrinantium, sacramentum denique eucharistiae, nec non et alia sacramenta Ecclesiae, indulgentias varias atque laxationes multas, denique Domini miserationes multipliciter diversis in locis impensas. Cum omnia haec cogitando et amando revolvo, et tam mihi quam multis haec imploro, in tam generali comprehensione et desiderio magna ex parte levatum me ab inopia mea, imo etiam ditatum confido. Unde jam de acquisitis bonis aliis indigentibus impartiri cupio. Multos itaque peccantes considero, et peccando morientes, quosdam de morte carnis ad mortem aeternam pergentes. Et cum magnus sit cumulus istorum miseriae, magnum econtra considero cumulum praedictorum bonorum. Tunc ad hujus desiderio et oratione tendo, ut istis miseriis haec bona opponam, et miseriis implorem. Ad hunc modum orandi sive meditandi conor, et suaviter quiesco, cum adhuc pertingo. Amicis itaque comedentibus, et charissimis inebriatis amicus esse volo, et quotidianus eorum mendicus.
Ego dormio, et cor meum vigilat. Varii sunt naturales motus cordis, et innumerabiles. Unde multipliciter homo a propria natura tristatur vel laetatur, conturbatur vel tranquillus est. Non igitur debet his motibus credere vel cedere, quia pro modo mutabilitatis humanae, vel exteriorum causarum variatur cor, ut moestum sit, vel jucundum, et sic, vel sic afficiatur. Cum ergo pusillanimis aliquis valde trepidat ut quasi desperet, credere debet hanc dejectionem esse pusillanimitatis, et turbati cordis, non desperationis. Confidere enim de statu suo debet, dummodo conteratur, et intentionem habeat declinandi a malo, et faciendi bonum (Psal. XXXVII), et nullatenus mortale committendi. Secundum hoc propositum vocari se sanctum (id est habere charitatem) quilibet sperare potest, qualicunque gravamine vel tentatione prematur. Debet ergo homo in adverso statu vel orationibus quas tunc fundere solet confidere, et spei fiduciam sibi facere. Nam adversitatis tristitiam confidentia impedit, imo in meliori statu tunc est, quam antea fuerit, dummodo per mortale a charitate non ceciderit, quia charitas tam per adversa quam per prospera proficit. In adverso igitur statu et animi dejectione confidere discat, et in prosperis non seduci falsa spe, sed exsultare in Domino cum tremore; quia, et si adest consolatio, nescit tamen homo utrum amore dignus sit an odio. Nec attendat cordis sui motus, vel experientiam, ut secundum haec statum suum metiatur, ne fallatur. Sensualitati ratio principetur, motus ignoscat, cogitationes regat, vigilet, imo vigilias anticipet, quia praeveniendo cogitationes inutiles facilius eas reprimet. Vigilare igitur debet ratio, et vigilias noctis conservare super gregem cogitationum suarum, qua neglecta mens caecitatem incurrit, ut minus se homo agnoscat, minus videat qualis sit, vel esse debeat, quantum fallatur, quantum delinquat. Si ergo sollicite super gregem bonarum cogitationum vigilet, ut has nutriat, malas reprimat, divina gratia largius super eum coruscabit, qua radiante super eam et circumfulgente, vires contra malas cogitationes accipiet, ut eas sopiat et dormire faciat. Cum ita principatur ratio et vigilat, et dormit, sensualitatis motus et cogitationes, dicere potest homo: Ego dormio, et cor meum vigilat. In qua parte enim sensualitas dominatur, vigilat homo, et homo est quia humanitatis sunt, quae tunc agit. Dum vero spiritualia exercet, corde vigilat ad salutem, quia ad cor revertitur, et corde circa interiora et invisibilia curam gerit. Dormit tunc sensualitas, sed vigilat ratio; dormiunt cogitationes malae, et vigilant bonae; sopiuntur desideria carnalia, et tentationes; laetitia spiritualis mentem afficit, intellectus ejus aperitur, et cognitio major ei praebetur. Contemplatur oculis cordis illud supernum gaudium, laudes scilicet et cantum beatorum spirituum. Hic est concentus coeli quem Deus suis revelat, sed reprobis dormire facit, id est abscondit. Sponsus itaque ad concentus coeli non dormit, quia sopita omni perturbatione, ante oculos cordis hunc percipit, huic invigilat, huic interesse desiderat, hunc implorat. Orat igitur cives coeli. Orant pro ipsa cives coeli, orat Deum, et excitatur ipsa ab eo ad orandum, loquitur ad Deum, et audit loquentem Deum, loquitur enim in ea pacem in plebem suam, quia movet eam, et monet ad salutem, et curam proximorum. Et hoc est, quod sequitur:
Vox dilecti mei pulsantis: Aperi mihi, soror mea, etc. Haec est vox dilecti, id est inspiratio quam in ei corde insinuat, ut quia dilectus est propter ejus amorem etiam proximos diligat et eorum curam gerat, eisque ad salutem subvenire studeat. Vult ergo ut praedicando, vel regimen suscipiendo, admonendo vel consolando, sive orando sibi viam in aliis paret, unde ut eam amplius ad hoc accendat, sororem eam vocat, id est cohaeredem; amicam, id est secretorum consciam; columbam, id est Spiritu sancto illustratam; immaculatam, id est a peccatorum sordibus a se mundatam. Ac si dicat: Quia tanta tibi praestiti, tu quoque beneficiis meis responde, et circa membra mea gratiam qua specialius dotata es, exerce. Quia caput meum plenum rore, et cincinni mei guttis noctium. Ac si dicat: Ex eo quod Deus sum, abundo misericordia et rore gratiae, et hi qui mihi fide inhaerent replentur peccatorum guttis et caecitate. Caput enim Christi Deus est, et ipse secundum quod homo caput est Ecclesiae, et gratiam accepit non ad mensuram. Plangit igitur miseriam nostram, ut quia multipliciter maculamur peccatis, misericorditer se velle misereri demonstret. Est enim Hermon, id est lumen exaltatum, a quo descendit ros gratiae in montem Sion, id est sanctam Ecclesiam, ut ubi abundat delictum, superabundet ipsius gratia. Monet itaque dilectam sibi aperire, se quoque insinuans et misereri velle, et caecitatem ipsam rectam illuminare.
Chapter 34 of 43