Caput XXXIV. Quomodo gratia consolatur, et accendit, et de perfectione et mortificatione.
Sponsa, audita voce dilecti pulsantis et admonentis ad salutem et curam proximorum, quamvis diligat, et sponsi voluntati parere prompta sit; timet tamen consolationem contemplationis deserere, et actibus mundi rursus implicari. Unde subdit: Exui me tunica mea, quomodo induar illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? (Cant. V.) Tunica terrenum indumentum est, unde per tunicam terrena actio designari potest. Timet ergo terrenis actibus involvi quae abjecisse se recolit, et a coelesti contemplatione avelli, a summis et spiritualibus descendere et infimis occupari. Pedes quoque suos, id est affectus se lavisse recolens, rursus eos maculare metuit, hos pedes posuerat in atriis Hierusalem, et ibi stare fecerat. Hos lavat aquis vivis, id est compunctione cordis, et post eos stare facit contemplatione in supernis et coelestibus, quos inquinare non immerito timet si ab his abstrahat, et exteriori curae immittat. Nec mirum si haec quae in coelestibus pedes fixerat, terrena exercere metuat. Dum ergo trepidat, dum fluctuat, dilectus eam consolatur, et ampliori gratia visitat cor ejus penetrans, et ampliori lumine gratiae eum illustrans. Et hoc est, quod sequitur:
Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intumuit ad tactum ejus. Quam visitationem gratiae, missionem manus per foramen vocat. Quasi enim per rimam gratiam infundit, cum non totam animam perfundit, sed quadam mensura gratiae visitat, et quam sic in parte visitat, non plene illustrat. Manus dilecti operatio haec gratiae et donum potest accipi. Venter vero ipsa mens in qua cogitationes excoquuntur, sicut cibi in ventre. Manum etiam suam dilectus per foramen mittit, cum animae beneficia, quae illi praestitit per Spiritum sanctum suggerit, quod illam morte sua redemit, quod dona gratiae suae illi contulit, quod eadem dona custodiendo servavit. Vitam enim et misericordiam tribuit ei et visitatio ejus custodivit spiritum ejus. Vitam illi tribuit pro illa moriendo, misericordiam suam infundendo, visitatio ejus custodit eam a lapsu peccati servando. Ista reducendo Deus ad memoriam dilectae suae, apertionem et aditum ad cor ejus facit, quo tangatur et accendatur ad amorem, et contremiscat, et metuat, si non tantis beneficiis pro posse respondeat. Sic ergo tacta et tremefacta amplius ignoscit ad dilectionem Dei et proximi. Et hoc est, quod sequitur:
Surrexi ut aperirem dilecto meo, manus meae distillaverunt myrrham, digiti mei pleni myrrha probatissima. Surgit ut dilecto aperiat, qui accepta gratia amplius accenditur ad hanc percipiendam, ad amandum ferventius, ad studiosius insistendum curae, et saluti proximorum. Quae enim prius dilecto aperuerat, amplius in eum accenditur, atque operibus charitatis insistit. Exercet se tunc in amore Dei seu contemplatione, opera misericordiae impendit proximorum utilitati prout necessitas eorum exposcit et tempus exigit. Pro aliis orat, alios consolatur, aliis consilium salutis dat, et regimen suscipere vel praedicationis officium exercere parat, si tempus exigeret, dum sic gratia visitatur, et gratiae respondere nititur, et se illi conformare. Accenditur etiam ad mortificandum quidquid in se carnale deprehendit. Quamvis autem mortificaverit peccata atque vitia, tamen ex accepta abundantiori gratia magis ad hoc ignoscit, et magis quod reficit invenit. Plus illuminata plus defectus suos cognoscit, et melior acta plus sibi vilescit. Damnat tunc parvos defectus quos prius tolerabat, et tam in verbis, quam cogitationibus multa se commisisse peccata intelligit, quae minus mala ante reputabat. Dum hujus mortificationis labori, et operi insistit, manus ejus distillant myrrham quia haec operatio per manus intelligitur, et per myrrham haec mortificatio designatur: Et digiti ejus pleni sunt myrrha probatissima, quia et discrete, et pura intentione agit omnia. Per digitos enim haec discretio designatur, qua quod recte offert recte dividit, id est quod bene intendit discretum facit. Per probatissimam vero myrrham pura intentio in mortificando accipitur, qua sic Deum quaerit, ut inanem gloriam mortificet, et laudes exteriores contemnat, et ad Deum scilicet oculus ejus, id est intentio, et ad futuram et veram dilectionem semper aspiciat. Plena hac etiam mortificatione dicitur, quia tam in mente, quam in corpore hanc exercet. Corpus enim abstinentia, vigiliis et caeteris laboribus castigat, et delicias, et terrena oblectamenta amputat, sciens quod non invenitur sapientia, sive gratia Dei in terra suaviter viventium. Sed quantum in hac suavitate delectatur, tanto minus in Deo sustollitur. Visum quoque et auditum restringit a curiositate, quae duo Salomon insatiabilia perhibet, et caeteros sensus per hoc reprimit, et a voluptate cohibet. Non pascitur suavibus odoribus, cavet ab illicito tactu. Feminarum enim familiaritatem cavet, etiam loquendi libertatem, quia de tali libertate venitur ad peccati servitutem. Evenit enim aliquando illud vulgare quod dicitur, per malam custodiam egerit lupus lanam. Gulae ergo vitium frenat, subtrahens sibi quod delectatio appetit, et concedens quod necessitas exigit. In penuria servat patientiam, in abundantia temperantiam, cum Apostolo sciens abundare, et penuriam pati. Ibi ergo acquirit meritum ubi mali sibi accumulant peccatum. Qui in Job dicuntur squalentes calamitate et miseria (Job XXX), quia in vestiendo servitur superbiae, et in vescendo gulae et concupiscentiae. Devota ergo anima dum temperanter cibos sumit, et aliquid sibi subtrahit quod appetitus exigit, et Deo libat etiam in vescendo meretur, et gratam Deo myrrham offert; ita mortificationem exhibet in corpore, implet quoque etiam et hanc in mente. Resistit quoque carnali delectationi, ut si eam sentiat, nunquam consentiat. Irae quoque motibus et invidiae, caeterorumque vitiorum reluctatur. Cum convicia sustinet, non respondet; non vincitur a malo, sed vincit in bono malum, inimicos diligens et pro eis intercedens, fervet tanto amore Christi, ut pro Christo mori, vel pro salute proximorum concupiscat. Quod et si non conceditur, quamdam tantum vicem martyrii implet, ut scilicet cum aliquid eam secundum humanitatem magis delectat, magis sibi illud amputet, et abscindat, et ejus appetitum occidat. Haec myrrha probatissima merito judicatur, quia tanta perfectione se Deo mactat. Digiti vero sponsi pleni sunt myrrha probatissima, cum omni custodia servans cor suum, innumeras cogitationes, et motus cordis discutit et noxia repellens utilia recipit. Quia igitur pura approbat, impura reprobat, et gladio contritionis peccata abscindit, atque mortificat, dum haec perfecta discretione distinguit et peragit, digitos plenos habere probatissima myrrha perhibetur.
Chapter 35 of 43