Caput XXXV. Quomodo Deus desideratur, et se subtrahit, et quomodo ad salutem adest, et exaudit.
Pessulum ostii mei aperui dilecto meo. At ille declinaverat, atque transierat (Cant. V). Replicat sponsa quomodo ut dilecto fruatur minimas negligentias caverit, quae offensam ipsius provocare potuerunt. In locutione scilicet inutili et superflua, vel cogitatione, in commodo corporali, vel libertate vaga, quae per pessulum, id est seram intelligi possunt. Sera enim cum parva sit et angusta, latitudinem tamen ostii concludit, ut nisi illa reserata patere non possit. Ita haec minima, nisi rescindantur, non dignatur dilectus ita venire ad animam, ut perfecte ad eam intret, et perfecta gratia eam repleat. Parvae negligentiae obscurant animam, et impedimentum faciunt amplioris gratiae. Quod sciens sponsa ab harum pulvere cordis oculos custodit, ut dilectum videre per contemplationem possit, et plenius suscipere. Mundando itaque cordi amplius insistit, ut perfectius dilectus ad ipsam introeat, et quasi per ostium a quo se prius minus plene visitatam, et quasi per foramen tactam cognoverat. Sed declinat, et transit ab ea non recedens, sed in partem secedens. A dextris enim existens ne commoveatur a coepto bono, sed non in facie illi apparens. Prope est enim omnibus invocantibus eum in veritate (Psal. CXLIV). Desiderat quidem contemplari eum, et loqui cum eo facie ad faciem, quomodo solet homo cum amico suo. Sed faciem suam abscondit, cum ea et in ea manens, licet minus adesse sentiatur. Hoc modo, quamvis ad eam divertat, ab ea declinat, et transit ne extollatur, et meritis suis ascribat si eo pro voto fruatur. Cum igitur se magis dignam susceptioni ejus exhibuerit, non illi se praebet sicut desiderat, sed ab ea declinat, ut in humilitate hanc conservet, et desiderium ejus amplius excitet et perfectius impleat. Cum enim ex declinatione ejus humiliata fuerit, et magis fervens, ex hoc, et meritum ejus crescit, et plenius eum suscipere digna fit. Tunc autem declinare dicitur, quando praesentiam suam sentire non dat, cum ei tamen praesens sit. Agit tunc anima laboriose, quod prius delectabiliter agebat. In quo labore spiritualiter roboratur, et dum viriliter agit, confortatur cor ejus ut fortiter toleret, et patienter exspectet Dominum, cum vel per adversa affligit, vel consolationem subtrahit. Exercitium quippe laboris mentem usu roborat, ut ex eo vires capiat, et quod virtute laboris agit bona, ostendit magis quam suavitate consolationis. Contemplationis itaque tempore fervor in Deum excitatur, et hac transacta opus probatur, et virtus exercetur, vel dilectum ab ea declinare queritur, quia ex parte comprehensus magis incomprehensibilis intelligitur, sicut Psalmista dicit: Ascendet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus (Psal. LX). Et Salomon: Quaesivi sapientiam, et ipsa longius recessit a me (Eccle. VII). Quantum enim homo ad Deum ascendit, tantum eum sublimem et incomprehensibilem invenit. Unde Job: Non investigabitur cum audita fuerit vox ejus (Job XXXVII). Declinasse quoque eum causatur, quia gustatum mens esurit et desiderat, et quanto suavitatem ejus percipit, tanto minus ei sufficit, quod de illo apprehendit. Cognitio bonitatis ejus exiguum monstrat quod accepit, querelam excitat, accendit ad amplius amandum, et magis humiliat post accensam. Et quia non ad votum hunc habet, declinasse eum, atque transisse causatur. Tota siquidem in amore ejus liquescit cujus inspirationem accepit. Et hoc est quod sequitur:
Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. Cum in mente loquitur dilectus, emoliescunt fortia, et quae prius dura videbantur propter terrena oblectamenta, cum liquefit anima et ita calefit, mollescunt, et delectabilia fiunt, juxta quod scriptum est: Quae prius nolebat tangere anima mea, nunc prae angustia cibi mei sunt (Job VI), amara tunc fiunt dulcia, quia ita liquefit per amorem, ut parum sentiat quidquid corpus cruciat. Resolvitur in lacrymas prae amoris magnitudine, et fiunt ei lacrymae ejus panes die ac nocte, quandiu non conceditur ei contemplari Deus suus. Unde iterum conqueritur, dicens: Quaesivi, et non inveni illum, vocavi et non respondit mihi. Quaesitum non invenit ad votum, nec ad omnia quae petit, vel desiderat respondit ei, ut sic exaudiat quomodo postulatur, vel se exaudisse illi revelet, sed eum non exaudit ad voluntatem, tamen exaudit interdum melius ad utilitatem. Et cum non exaudisse putatur, melius exaudit, quia concedit quod magis expedire novit. Paulum postulantem auferri a se stimulum carnis suae, melius exaudivit Deus cum hunc non abstulit (I Cor. XII), quia si abstulisset, salvus non esset. Itaque, cum non respondere putatur, melius respondet; imo vero verba atque desideria quibus respondeat ipse in anima format. Ipse enim postulat, id est postulantem eam facit, et respondet, dum quae expediunt concedit. Interdum responderi sibi cupit quantas habeat iniquitates et peccata, scelera sua atque delicta ostendi sibi. In quo bene illi respondet, cum contrito omnia remittat, quae nec recolit, nec unquam specialiter exposuit. Pro occultis quoque periculis, vel necessitatibus in illum fide et amore transit, et videntem omnia ut ipse haec pro se videat, et sibi subveniat exposcit. Scit enim multas esse necessitates suas, quas ipsa non videt nec cognoscit et multa se latere pericula, quae eo minus timet quo minus novit, et ideo specialius ipsi committi contingit ut sibi subveniendo respondeat, ubi necessitates ipse novit. Quam responsionem juxta mensuram fidei suae et amoris largam meretur. In hoc quoque illi respondet quod nulla ejus vox orationis, vel desiderii sine merito est, quia ex charitate fit. Si quoque aliquid petat quod non expedit, in hoc respondet illi quod hoc non concedit, et quod ipsa pia intentio petitionis praemio non carebit. Cum itaque dilectum non sibi ad votum respondentem invenit, consolationem et eruditionem quaerit in Scriptura, et invenit. Unde sequitur:
Invenerunt me vigiles qui circumierunt civitatem. Dum sic amore dilecti, et intentione quaerendi sollicitatur sponsa, invenerunt eam custodes, qui circumierunt civitatem, id est praedicatores, qui ad hoc praedicando discurrunt, ut a falsa doctrina, et peccatis Ecclesiam muniant et defendant. Quorum dum doctrinam expetit, et de salute sua, ac profectu eos interrogat, occurrunt ei, et inveniunt eam atque de diligendo amplius Deo erudiunt et accendunt. Et hoc est, quod sequitur:
Percusserunt me, et vulneraverunt me. Amantem enim sagittis verbi Dei acutis percutiunt, et majori amore vulnerant. Nam istae sunt sagittae Domini, quas ardentibus effecit, id est amantibus effectibiles fecit. Amantes enim penetrant, sed a torpentibus resiliunt. Qui praedicatores etiam custodes murorum dicuntur, quia eos quoque qui Ecclesiam gubernant, instruere satagunt. Hi etiam pallium sponsae tollunt, quia quod ei adhuc de vetusta conversatione inesse deprehendunt, per praedicationis officium subtrahunt, et periculum sive peccatum, quod eam latebat, eruditione sua detegunt: Interroga patrem tuum, ait Scriptura, et annuntiabit tibi majores tuos, et dicent tibi (Deut. XXXII). Quod quia aliqui facere negligunt, in periculo mortalis peccati errant, cujus pallio amicti vestem nuptialem charitatis non habebunt.
Chapter 36 of 43