Caput XXXVI. De amore dilecti, et ejus qualitate.
Adjuro vos, filiae Hierusalem, si inveneritis dilectum meum, ut annuntietis ei, quia amore langueo (Cant. V). Quaesivit sponsa per se dilectum, eruditionem quoque praedicatorum accepit, nunc devotarum animarum orationes expetit. Hae sunt enim filiae Hierusalem ex Deo natae, et ad visionem futurae pacis pertinentes. Has adjurat ut cum dilectum invenerint, id est per devotionis gratiam praesentem habuerint, amorem suum et desiderium illi nuntient, et pro se preces offerant. Coelestes quidem spiritus, et sanctorum animas cum Christo regnantes saepius interpellavit, et per angelos quibus praesentibus orare atque psallere solebat preces suas illis nuntiavit. Nam istae sunt etiam filiae Hierusalem quae pacem illam indesinenter contemplantur. Modo vero has filias Hierusalem, (id est devotas animas in terra commorantes) rogat. Iste enim modus bonorum atque proficientium, ut prius per se Deum quaerant, et mundando cordi insistant. Deinde ut de statu suo, et occultis periculis peritos consulant, atque ut bonorum orationes expetant, et familiaritatem diligant. Cum enim bonorum orationibus se committunt, et charitate ac humilitate se eis familiariter jungunt, contingere solet ut ex desiderio quod in illis deprehendunt ipsi quoque accendantur. Quos enim tam ardenter Deum quaerere intelligunt, ex magna hunc parte jam nosse confidunt. Unde ex affectu quaerentes dicunt: Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum, qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos. Dilectus ex dilecto est Filius Dei ex Patre, et qui diligit Filium, diligit et Patrem, sicut qui videt Filium videt et Patrem. Ex admiratione autem illius et desiderio ita inflammatae animae devotae dilectum repetunt et nominant, cupientes etiam et ipsae ab illa edoceri, et de ipsa percepta ab ea dilecti dulcedine refici. Quam etiam pulcherrimam vocant, quia pulchritudinem mentis habere et virtutibus ornatam certissime arbitrantur. Solet quoque inter bonos haec esse humilitas, ut melius de aliis quam de se sentiant, et ea quae ex scientia dicuntur (id est de interiori experientia proferuntur) delectabilius audiant. Amantes quoque de eo quem desiderant libenter loquuntur. Solent enim devoti cum de Deo locuturi conveniunt, et collatione mutua magis in Deum accendi, et ex confidentia quam habent, invicem proferre quae de Deo sentiunt, vel intelligunt. Solet quoque Deus in medio eorum esse, et gratiam in eis cumulare qui propter ipsum cumulantur, congregantur, et de ipso loquuntur. Unde sponsa ad interrogationem de dilecto amplius inflammata speciem ejus exprimere, et beneficia sibi ab eo collata narrare incipit, dicens: Dilectus meus candidus, et rubicundus, electus ex millibus. Candidus est, quia candor lucis aeternae, et Lumen de lumine. Candidus, quia immunis est ab omni peccato, quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Et rubicundus, quia in passione sanguine suo est perfusus in qua non erat species neque decor, ut decoram me faceret, et sanguis ejus genas animae meae ornaret, et deformatam me reformaret. Idcirco dilectus meus mihi, quia ista pro me patiens, ista etiam mihi faciens. Qui etiam electus est ex millibus, quia ex toto humano genere nemo sine peccato, excepto eo. Nullus enim similis ei in legislatoribus, nec in millibus millium, et decies centenis millibus, qui Domino majestatis ministrant, vel ei assistunt. Non enim adaequabitur ei aurum vel vitrum, id est supernorum civium societas, quorum corda sibi invicem, et claritate fulgent et puritate translucent. Et hoc, quia non solum homo, sed Deus est. Unde sequitur:
Caput ejus aurum optimum. Caput ejus, divinitas ejus est, quia caput Christi Deus est. Quod caput aurum optimum est, quia divinitatis bonitas omnibus quae ab ea facta sunt antecellit, hoc est aurum terrae viventium, et aurum terrae illius optimum est. Nam fulgens ut humanis oculis, et a viventibus in carne videri non possit. Non enim videbit Deum homo, et vivet. Ideo ergo dilectus meus, quia hoc caput ejus, hoc principale ejus hoc, sublime quod videri non potest. Visura sum cum illa vita apparuerit, quia tunc similis ei ero, et videbo eum sicuti est. Qui hanc geminam mihi felicitatem praestabit, quia corpus humilitatis meae corpori claritatis suae configurabit, et animam meam similitudini divinitatis suae conformabit.
Chapter 37 of 43