Skip to the text

Caput XXXVII. De qualitate membrorum dilecti.

Comae ejus sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus (Cant. V). Elatae palmarum sunt spatulae, id est rami productiores semper ad excelsa tendentes. Expressit sponsa qualis sit dilectus in se, nunc exponere incipit qualis sit in membris suis. Cujus comas vocat eos qui illi fideli famulatu adhaerent, et hos palmae pariter et corvis similes memorat. Palma inferius aspera est, et arctioribus corticibus obvoluta superius tam visu, quam fructu pulchra et ampla. Sic membra Christi inferius dura agunt, et adversa patiuntur, et superius in oculis Dei pulchra sunt et fructuosa. Per dura quippe corporis purgant, et proficiunt ad pulchritudinem animae, et sublimitatem spiritualem. Unde enim pulchritudinem supernam considerant, inde inferius libenter laborant. Sunt namque oculi eorum in capite suo, id est Christo, et capite ipsius aureo, id est divinitate, illuc pertingere, illuc tendere, illius decore refici et fulgore irradiari cupiunt. Suspirant quippe ad illam visionem, ad illud visum principium, et videntur sibi dies pauci prae amoris magnitudine, et levis tribulatio ad pondus gloriae. Non enim sunt condignae passiones hujus temporis ad gloriam futuram illius visionis. Consideratio gloriae, et retributionis desiderium in eis excitat, desiderium vero labores leves facit, et sursum provehit. Unde ergo superna considerant, et concupiscunt, inde inferius roborantur, et unde inferius roborantur, inde de laboribus triumphant, et in alta virtutum crescunt. Palma enim valde in altum ascendendo proficit, et victoriam sua significatione praetendit. Comae dilecti sunt sicut elatae palmarum, quia electi dum semper ad alta virtutum se efferunt, per Dei gratiam quandoque ad victoriam se perducunt. In imis vita eorum quasi multis corticibus volvitur, dum innumeris tribulationis angustatur. In summis vero quasi pulchrae viriditatis foliis amplitudine retributionis expanditur. Qui nigrae etiam dicuntur sicut corvus, nigredo bonorum est, quod peccatores se reputant, et peccatorum suorum verecundiam in vultu portant. Despectionem quippe eligunt, contemptum aequanimiter ferunt, vilia opera et sordidum habitum non solum non refugiunt, sed etiam appetunt, scientes in hac humilitate pretiosum thesaurum latere. Haec est nigredo bonorum in qua se corvis similant, ut Christo quoque assimilentur. Est enim humilitas virtus Christi, quam qui habuerit, Christi quoque similitudinem habebit, et quantum per hanc fuerit nigrior, tantum erit Christo similior, et apud seipsum humilior. Boni namque nigri sunt, et despecti apud se, sed pulchri et pretiosi ante Deum. Descriptis itaque comis dilecti, oculos ipsius describere incipit, dicens:

Oculi ejus sicut columbae super rivos aquarum quae lacte sunt lotae, et resident juxta fluenta plenissima. Oculi dilecti sunt contemplativi, qui superna et spiritualia cordis oculis contemplantur. Qui sunt sicut columbae, quia simpliciter vivunt, et simplicem habent oculum, id est intentionem, ut totum corpus eorum lucidum sit, id est quidquid agunt, vel intendunt, propter Deum faciant. Sunt quoque columbae ad fenestras oculorum suorum, quia ad terrena nec rapacitate, nec amore feruntur, hebetem in his habentes visum, sed in spiritualibus et salubribus acutum et perspicuum. Iste est oculus dexter, qui, ne nos scandalizet, et in errorem subtilitate nox a perducat, Scripturae documentis jugiter adhaeret. Et hoc est quod super rivos aquarum esse perhibentur. Solent columbae super rivos aquarum residere, ut umbram accipitris in aquis videant, et ita super aquam se projicientes ungues ejus evadant. Ita boni umbras daemonum in Scriptura vident, dum omnimodam deceptionem eorum ibi reperiunt, quibus non solum per aperta mala, sed etiam per occulta fallere solent. In qua etiam vident, quod modo per speciem boni, modo per intelligentiam falsam illudunt, quae a simplicibus et minus exercitatis in spiritualibus sana et perfecta creduntur. Contra omnem itaque errorem, vel impuritatem quam inimicus suggereret, vel erroneus aliquis et seductus affirmaret, eloquia divina sunt inspicienda, et quae suggeruntur vel audiuntur, his conferenda, ut recipiantur, vel confutentur. Haec enim sunt eloquia casta, argentum igne examinatum probatum a terrenis, et purgatum a septiformi Spiritu. Quiquid enim sacrae Scripturae consonat et concordat quam sanctus Spiritus condidit, sanum et integrum credendum est, et quiquid ab illa discordat, noxium reputandum. Sanum enim esse non potest quod a Spiritu sancto aliquo modo discrepat. Solent quoque rivi oculos inspicientium clariores reddere. Ita Scriptura, inspecta cordis oculos perspicaciores facit, quia declaratio sermonum Dei illuminat, et intellectum dat parvulis: qui enim sermones Dei elucidat illuminatur, et ad intellectum sermonum Dei dispositus est: mystici enim sensus, dum investigantur, mentem erudiunt, et sensum ad intelligentiam aperiunt. Hae quoque columbae lacte sunt lotae, id est dulcedine matris gratiae a peccatis mundatae pariter et custoditae. Per consolationem enim spiritualem amarescit et vilescit delectatio, et munditia terrena et carnalis, et per hanc compungitur, ut de commissis poeniteat, et alia non committat. Item lotae hae columbae resident juxta fluenta plenissima. Haec fluenta plenissima sunt gaudia perfecta illius vitae juxta quae resident, quia a terrena delectatione seu consolatione se removent, et cognitioni atque contemplationi supernorum se conformare, et proximos facere student. Accubant enim inter terminos ut videant requiem illam quia bona, et terram quia optima est. Extrema hujus mundi eligunt, quia vitae subsidia ad sustentationem non ad voluptatem sumunt, ut ita in terminis ejus commorantes, terminos quoque illius vitae aliquatenus contingant, et aliquid de illis gaudiis apprehendant. In terminis accubant, quia et si hic corpore sint, illuc mente conversantur, sicut dicit Apostolus: Nostra conversatio in coelis est (Philip. III). Quia vero hoc mundo utuntur tanquam non utantur, et futuram requiem desiderant, et mente contemplantur, juxta haec fluenta residere perhibentur. Quam requiem nequaquam per contemplationem viderent, si non requiem mentis haberent. Unde sessio haec juxta fluenta requiem eorum significat, sedere enim quiescentis est. Super rivos itaque aquarum positae, et lacte lotae juxta plenissima fluenta resident, quia per Scripturam illuminatae, et operatione atque dulcedine gratiae mundatae a peccatis et vitiosis affectibus, quietem mentis et puritatem cordis consecutae sunt. Per quae duo dulce poculum de illo fonte vivo hauriunt, et ipsum fontem sitiunt, dicentes: sitivit anima mea ad Deum fontem vivum, quando veniam, et apparebo ante faciem Dei? (Psal. XLI.) Qui vero adhuc imperfecti sunt et infirmi, non sunt loti hoc lacte; quia, etsi consolationis dulcedinem a Deo perceperunt, non tamen ita plenam a peccatis pariter et vitiis mundationem. Unde juxta fluenta haec resident, quia hanc quietem mentis nondum habent. Horum dulcis affectus sive gaudium non est perfectum vel purum, quia de minus mundato corde procedit. Cooperatur enim in eis vel naturalis levitas, vel prosperitas aliqua, vel tentatio peccati occulta. Tales per dulcem affectum interdum ad gaudium assuetum carnalitatis devolvuntur. Ignis enim carnalis concupiscentiae per tentationem adhuc vehemens est in eis, unde hilaritate accepta quasi adhibitis lignis facile accenditur. Horum affectus cum in Deum dirigitur, contingit interdum ut ex occasione locorum status levior factus in carnalem mutetur, ut cum spiritu coeperint carne consumment. Unde aliqui in tali statu carnis motum, vel etiam majorem fragilitatem patiuntur. Istis dulcis affectus vertitur in peccatum. Unde cum carnis motum sentiunt, statim se retrahere ab hac dulcedine, et ad aliquod bonum convertere deberent. Talibus magis expediunt amara quam dulcia, dura quam mollia, amaritudo scilicet et dolor poenitentiae, et labor pugnae contra oblectamenta carnis, vel propriae voluntatis. Noxia enim delectatio suo contrario melius curatur, et suavia sicut sensualitatem delectant, ita et vires ejus faciunt. Per dura itaque et labores falsa delectatio exstinguitur, et requies mentis acquiritur, ut juxta fluenta haec sedeatur, et superna aliquatenus contemplentur.

Chapter 38 of 43