Skip to the text

Caput XXXVIII. De membris dilecti.

Genae ejus sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis (Cant. V). Genae sunt martyres qui sanguinem suum pro fide Christi fundentes, quasi genae in facie sponsi rubent. Merito pulchrae, quia totum corpus Ecclesiae ornaverunt, cujus membra fuerunt. Magnus in eis ardebat ignis amoris quos sic ad tormenta inflammabat. Magna intus dulcedo, quae mortem amarissimam, dulcorabat. Haec est charitas dilectio, scilicet Dei, dilectio summi boni, fortis ut mors, imo fortior morte. Haec in martyribus corporis desideria mortificaverat, et ideo ipsum corpus morti exponere praevalebant. Vivebant tales spiritualiter, non carnaliter. Vivebant jam non ipsi, sed vivebat in eis Christus. Unde pro Christo mori poterant, qui in ipsis vivebat, et cujus spiritum habebant. Hae sunt genae dilecti, quae in facie militantis Ecclesiae rubebant per martyrii poenam, et in triumphante rubent speciali decore per areolam. Quae sunt sicut areolae aromatum, et virtutibus repletae, quae virtutes more aromatum suavem refectionem habent pariter et odorem. Mentem enim quam replent delectabiliter reficiunt, et bonae opinionis, et exempli odorem ad alios emittunt. Istae areolae consitae sunt a pigmentariis. Pigmentarii sunt praedicatores, medici spirituales languoribus animarum eruditione sua medentes. Hi pretiosum pigmentum fidelibus composuerunt. dulce poculum, spirituales videlicet sententias quibus nos imbuerunt. Ab his pigmentariis consitae sunt hae areolae, quae virtutes ab eis descriptae sunt, et in libris conscriptae, de quibus subditur:

Labia ejus lilia stillantia myrrham primam. Labia dilecti sunt praedicatores, quia verba ejus loquuntur, et voluntatem ejus annuntiant. Quae labia sunt sicut lilia, quia candorem habent innocentiae, et odorem bonae famae. Pulchra est, et redolet eorum doctrina, quia ornat eam et commendat vita munda. Roborat enim praedicationem eorum boni operis exemplum et facile persuadent, qui ita opere perficiunt sicut verbo docent. Quia ergo faciunt quod docent, candent et redolent. Isti sunt periti medici prius curantes seipsos, et de remedio morbi proprii edocti ad cognoscendos et curandos morbos alienos. Stillant autem myrrham primam, quando in primis seipsos mortificant, et sic mortificationem aliis praedicant, incipientes facere, et sic docere. Myrrha quoque prima est poena martyrii, quam stillant fidelibus, quando praedicant corpus exponendum morti potius, quam a Deo recedendum, vel mortale committendum. Mors etiam Christi est myrrha prima, quam specialiter praedicant. Ipse enim est caput martyrii a quo maxime coepit martyrium, et per quem roborati sunt fideles ad martyrium perferendum. Myrrha prima est optima; unde designat mortem Christi, quae fuit optima, quia totius mundi redemptio. Hanc stillant haec labia, id est praedicatores, et hanc imitandam proponunt fidelibus, et semper in memoria habendam. Haec cogitata stimulos carnis mitigat, tentamenta inimici exstinguit, in desperatione consolatur, delet peccata, mortificat vitia, roborat mentem, confert gratiam. Mors Christi, dolores ejus atque labores et merita nostra, non ipsius sunt. Omnia enim quae fecit vel pertulit, non sibi, sed nobis meruit. Ad tribunal quoque Christi venientes in morte, et meritis ipsius maxime debemus fiduciam ponere, et pro commissis malis, vel omissis bonis, haec inimico accusanti opponere. Mors itaque Christi myrrha prima est, myrrha optima, quia omnia mala nostra mortificat, tam potens ut nihil ita sit ad mortem, et mortem aeternam, quod non solvat et vivificet. Sequitur:

Manus ejus tornatiles aureae, plenae hyacinthis. Manus dilecti sunt bonorum opera, quae sunt tornatiles, quia sunt recta atque perfecta. Sicut tornatura recte et polite volvitur, et nihil inaequale, nullum obstaculum in se patitur; ita boni nihil reprehensibile operantur, nihil agentes in quo proximus offendatur, vel scandalizetur, vel infirmetur. Recta est itaque polita operatio bonorum, quia sola coelestia quaerunt, non declinantes ad dexteram vel sinistram, sed regia via incedentes. Regunt enim se, et dirigunt ad id quod salubre est et expedit, non ad id quod humana cupiditas expetit. Exercent se magis ubi major est profectus, et ibi minus ubi minor est utilitas. Multi enim circa minima valde solliciti sunt, majora negligunt, opera de genere bonorum exercentes, sed non in charitate facientes. Castrum quidem animae suae multis operibus muniunt, sed unum foramen inimico per quod intret relinquunt. Cujus castri haec erit firma munitio, ut intentionem semper habeat homo mortale non committendi, et si commiserit, statim poenitendi. Et item sollicitudinem cognoscendi mortalia, et pro his quae cognoscere non valet occulte conterendi. Bonorum igitur operatio divina est sapientia illustrata. Unde manus istae aureae dicuntur, quia lucent per divinam sapientiam, et non obscurantur per peccatum vel per ignorantiam. Lucent quoque coram hominibus ad gloriam Patris coelestis, quia non fuscantur peccatis, vel indiscretione, et omnia quae faciunt fiunt propter Deum, et simplici intentione. Unde subditur quod plenae sunt hyacinthis, quia sola spe et desiderio coelestium fiunt: hyacinthus quippe lapis est aerei coloris et viridis. Plenae sunt istae manus hyacinthis, quia omnis operatio bonorum, omnis intentio supernum praemium quaerit, et Dei placitum. Propter hoc ad instar sapphiri nitescit, et recens est in bono, ut Deo placeat, et Deo fruatur. Plenae sunt igitur hyacinthis, ut nullus in eis pateat locus vanae laudi, non hanc quaerant, non hanc oblatam aliquando recipiant, sed semper ad hunc lapidem, ad coelestem speciem, ad illam pretiosam margaritam respiciant, et pro hac omnia vilia reputent et contemnant. Lapis quoque iste cum aura mutatur, sic sunt boni, quia pro tempore mutantur. Modo enim rigorem exercent, modo clementiam, modo excessus emendant, modo dissimulant. Et haec faciunt non per negligentiam, sed per discretionem. Omnia siquidem tempus habent, et qui temporis opportunitatem non observant, utilitatis se fructu privant. Interdum enim melius toleratur malum quam reprehenditur. Pro tempore itaque, et moribus hominum se mutant, nec hac mutabilitate fiunt instabiles, sed firmi et stabiles. Quia, dum mutantur ut causas melius ad effectum perducant, in his quae facere intendunt semper prosperantur, et mutabilitatem impedimenti non patiuntur. Mutant enim modum, sed non animum, et manet eadem intentio, etsi non eadem actio. Sequitur:

Venter ejus eburneus, distinctus sapphiris. Venter dilecti sunt boni conjugati caste se habentes et utentes hoc mundo tanquam non utantur. Elephas autem castum est animal et frigidae naturae. Unde et eos significat qui non ideo copulantur, vel carnaliter se cognoscunt, ut libidini satisfaciant, sed vel causa generandae prolis, vel vitandae incontinentiae. Nam prolis intentio habet meritum; vitanda incontinentia, veniam: nam eam excusat matrimonium, causa libidinis damnationem, quia est mortale peccatum. Conjugati itaque qui voluptati suae serviunt non sunt vere dilecti, sed possessio diaboli, nec in his habet Christus mansionem, sed diabolus potestatem: sicut angelus Tobiam docuit, dicens, daemonem habere potestatem super eos qui conjugium ita suscipiunt ut suae libidini vacent, sicut equus et mulus (Tob. VI). Venter autem sponsi distinctus est sapphiris. Sapphirus lapis est speciem sereni coeli habens. Unde bonos conjugatos designat, qui coelestibus disciplinis imbuti sunt, superna meditantur et sapiunt. Hi sunt distincti sapphiris, quia inter mundanos actus coelestia quoque opera faciunt. Quamvis enim divisi sunt ut cogitent quae mundi sunt, quomodo placeant conjugi, cogitant nihilominus coelestia, et quomodo placeant Conditori. Haec est distinctio sapphiri, ut in carne ambulantes non secundum carnem militent, sed eorum conversatio in coelis est

Chapter 39 of 43