Skip to the text

Caput XXXIX. Descriptio aliquorum membrorum dilecti, et Virginis Mariae laudes.

Crura ejus columnae marmoreae, quae fundatae sunt super bases aureas (Cant. V). Isti sunt qui rebus suis religiosos sustentant, qui bona temporalia illis impartiuntur, ut spiritualia ab eis recipiant. Qui enim recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae recipiet. Qui justum sustentat ad serviendum Deo, non solum mercedis ejus particeps erit, sed cum illo mercedem ejus habebit. Isti sunt crura sponsi, quia hi, qui circumeunt infirmos visitantes, et ad eos, qui carne juncti sunt, venientes; horum non solum, ut Job ostium viatori patet, sed etiam cum Tobia pergunt ad indigenas, et dividunt unicuique de facultatibus prout possunt. Qui, ut columnae marmoreae, sunt recti in scientia et opere, et infrangibiles a vitiis et peccatis. Recte et sane sapiunt, nulla falsa doctrina, vel religione supplantati. Docent enim aliqui falsa sub specie religionis. Daemones quoque in corde suggerunt falsam justitiam, et falsam intelligentiam pro luce veritatis. Intendunt quippe aliqui arcum Scripturae, et parant sagittas suas in pharetra sua, ut sagittis suis sagittent in obscuro rectos corde, et quae Dominus perfecit, id est, perfecte fecit, et super doctores exposuit destruunt, et ad suum errorem inflectunt. Daemones etiam quaedam subtilia et quasdam revelationes in aliquibus operantur. Et item quaedam nova et insolita, quae curiosi et simplices mirantur et venerantur. Bonorum igitur recta est et sana intelligentia, formantur opera sicut ex corde procedit vita. Rectos gressus pedibus suis faciunt, quia cuncta cum consilio faciunt, et non solum peccata sua, sed etiam occultas suggestiones cordis in confessione exponunt. Non enim potest errare, qui cum consilio vivit, nec ab inimico decipi qui suggestiones ejus detegit. Item recti sunt boni et infracti, qui non curvantur, ut per eos transeant daemones, sicut scriptum est de malo: Incurvare, ut transeamus (Isa. LI). Nec franguntur ab injustitia, ut tentationibus daemonum consentiant et in peccatum cadant. Sunt ergo recti et erecti, quia et in se justitiam servant, et pro justitia desideranda se erigunt et injustitiae opponunt. Quorum firmitas et constantia non quibuslibet lapidibus, sed marmori comparatur, quia non vilis et communis, sed pretiosa et rara. Neque fortitudo lapidum fortitudo eorum est, quia non duruerunt per insensibilitatem, sed per zeli rectitudinem. Istae columnae fundatae sunt super bases aureas, id est, super fidem prophetarum, atque apostolorum. Eadem quidem quippe fides erat in prophetis et apostolis. Quod illi credebant venturum, isti credebant venisse; quod illi sperabant et exspectabant, isti cernebant et habebant. Unde quidam eorum loquitur, dicens: Dies mei velociores fuerunt cursore, fugerunt, et non viderunt bonum (Job IX). Istae bases fuerunt aureae, quia lucebant per opera. Sine operibus enim est fides otiosa, sed per opera pretiosa, et auro comparanda, quia informata charitate. Super has bases fundata sunt crura haec et columnae, quia misericordes et recti superaedificati super fundamentum prophetarum et apostolorum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu, qui duos parietes in se conjunxit, Judaeos videlicet et gentiles, justos et peccatores conversos, et homines in coelo angelis sociavit. Sequitur:

Species ejus ut Libani. Hae sunt virgines, decorem Christi et similitudinem habentes. Habet enim similitudinem Christi anima quae charitatem habet, et plenius proficiens in morum correctione plenius hanc percipit. Cum aliquis poenituerit, statim in ipsa contritione cordis, ex parte Dei similitudinem recipit, quam paulatim plenius et in futuro perfecte possidebit. Hac similitudine omnes boni Christo conformantur, sed specialius virgines, quae cum hac similitudine candorem et munditiam habent vitae; unde Libano comparatur, qui Christum significat, qui candidus interpretatur, proxima est ergo munditia auctori munditiae. Unde quia hunc specialem decorem virgines obtinent, bene species dicuntur. Et quia sine macula pollutionis sunt, Agno sine macula familiarius junguntur. Sequuntur quoque Agnum quocunque ierit. Specialiter sequuntur cui se specialiter similes fecerunt. In carne praeter carnem vivere coelestis vita est, non terrena. Unde cum virgines peccatum carnis domant, quod maxime humano generi praevalet, et naturae inhaeret, quodam modo extra carnem sunt et Deo, qui Spiritus est, similes fiunt. Sunt ergo species Christi sicut species Libani. Libanus enim est Christus, nec tantum est candidus, sed etiam candidatio. Candidat enim et decorat electos. Libanus quoque nobilium ferax est arborum; sic Christus nobiles profert, eos scilicet quos per Spiritum suum regeneraverat in libertatem, ut filii sint Dei et vere liberi, ne faciant peccatum, ne servi sint peccati. Inter has arbores sublimior et nobilior fuit beata Virgo, quae exaltata est sicut cedrus in Libano, id est Christo, quia non est sublimis per seipsam, sed per Christum, et ab illo sublimata et electa, ut sic excresceret et Creatori suo ipsa incrementum daret. Sublimis et nobilis arbor, quae sublimem hunc protulit fructum, Dei videlicet Filium. Denique ipsa cedrus, quae crevit in Libano, id est Christo, et dum Christum ipsa genuit, quasi Libanum cedrus produxit, et mons processit ex arbore cum Deus prodiit ex homine. Hoc est novum et inauditum, quod Deus fecit super terram, ut cedrus proferret Libanum, arbor montem, mulier circumdaret virum, id est Deum, et quem mundus non caperet hunc Virgo in utero suo concluderet. Species itaque Christi sunt virgines, sed beata Virgo specialis ejus species, quae speciem suam nunquam per aliquod peccatum mortale, vel veniale maculavit. Unde speciem ejus Rex coelestis concupivit, in ea carnem sumens, amplius hanc speciem decoravit, quia ampliori eam gratia replevit. Mundo itaque tenebris obvoluto et deformato, adeo Solem justitiae speciosum forma prae filiis hominum edidit, et ita lumen caecitatis, et speciem deformitatis speciosam restituit. Ipsa igitur singulariter species Christi prae omnibus speciosa, Christoque simillima, non solum speciem Christi ipsa habens, sed etiam in aliis hanc restituens. Maria itaque supra homines est, in eo quod nunquam peccatum commisit, sicut homines, inter quos nullus inventus est qui faciat bonum et non peccet. Supra angelos quoque est, quia eos puritate supergreditur, dum divinitatem clarius illis contemplatur. Nec tantum peccatum non commisit, sed etiam aliorum peccata delevit; nec solum in se lucida fuit, sed etiam lucis radios ex se emisit, quia per eam mundus lumen gratiae accepit. Inter divina itaque et humana media et mediatrix est Maria, ut humana supergrediatur, dum tam sublimia per Filium operatur. O mira dignitas, de muliere procedere solem mundum illuminantem, de terra lucem radiare, per feminam tenebras mundi in lucem clarescere! Per eam sol iste ex ea mundo fulsit, et clarior luxit, quia plenius corda illustravit. Ita lux aeterna ex temporali nova surrexit, et radios suos amplius dilatavit. Nec solum per eam lux gratiae in terris, sed etiam visio Dei animabus data est in coelis. Haec beata est illud signum magnum in coelo, mulier amicta sole, quia sol divinitatis infulget ei, et circumfulget, et totam occupat, et post eam maxime illustratam coeli cives illuminat. Ipsa solis hujus splendorem primo, et prae omnibus suscepit. Ipsa amicta est hoc sole, et perfecte et praecipue divinitatis fruitione perfunditur. Et quasi hanc induit, dum tantam ejus plenitudinem accepit. Ideo vero hoc sole amicta est in coelo, quia in terra perfecte Christum induerat, sicut dicit apostolus: Et gratia plena fuit (Luc. I). Est autem luna sub pedibus ejus, id est, Ecclesia triumphans, quia inferior est, et post eam hoc sole illustrata luna defectum patitur, et ideo quia omnis homo praeter eam defectum aliquem habuit, illustrari ab hoc potest, non aequaliter vestiri. Exaltata est haec beata quasi cedrus, sublimata est sicut Christus, et si tantum quantum Christus, Christus minimus fuit in regno coelorum, id est, in praesenti Ecclesia, Maria humillima fuit omnium quae fuerunt in terra. Ideo ad hoc sublimata, ut summum omnium conciperet, et post eum summa omnium fieret. Bene se cum Christo humiliaverat, quae cum Christo sublimanda erat. Sicut Christus ad dexteram Patris, ita ipsa ad dexteram Filii. Christus super omnia manuum suarum opera; Maria supra eadem opera post Christum, quia non solum exaltata est supra animas sanctorum, sed etiam super choros angelorum. In humillima igitur Maria se Christus ad susceptionem carnis humiliavit, et humiliatam ita secum exaltavit. Sublimis igitur Maria, sed sublimior Christus. Unde de eo sequitur:

Electus ut cedri. Cedrorum pulchritudini, fortitudini, sublimitati, atque odori omne silvarum decus cedit; ita Christo nec in terra summi homines, nec in coelo angeli possunt aequari. Cogitare igitur volo quam sublimis et praecellens sit in se, et quantum se humiliaverit propter me: unde cum timeo judicem, cogitare volo fratrem, et naturae meae consortem. In humanitate namque judicabit, quam pro nobis misericorditer accepit. Ferat sententiam humanitatis et misericordiae, fratris, et non judicis, vel justitiae. Si justificare me voluero, judex sit, et condemnet me; si miserum confiteor, impendat misericordiam. Judex ipse esse volo pro judice, ut judex non sit ipse, sed frater pro judice, et judicare me volo ne judicet ipse. Si talis accedam ad judicium, et matrem misericordiae in causa mea habuero mecum, quis judicem denegabit propitium? Maria facta est Mater Dei propter misericordiam; hanc quoque credo quod indesinenter exercet pro humano genere coram Patre et Filio, et maxime pro examinandis exercebit in judicio hoc judicium. Porta est in qua nobilis erit Christus vir Ecclesiae, cum sederit ad judicandum cum senatoribus terrae. Tunc sublimitas hujus cedri apparebit, et quantum super homines emineat, quamque excelsus reputatus sit, cujus spiritus in naribus ejus erat, id est, in ore hominum spirabat. Mariam igitur matrem misericordiae et portam coeli quaeramus, et speremus in porta judicii misericordiam, ut per portam judicii ingrediamur ad vitam aeternam.

Chapter 40 of 43