Caput XL. De Christo et meritis ejus.
Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis (Cant. V). Guttur sponsi est internus sapor ejus, et consolatio spiritualis, quae suaviter gustantes expertos afficiunt. Si enim bonitatem Dei cogitando comprehendas, et ad saporem ejus pertingens, gutturis hujus suavitatem cum sponsa praedicabis. Amoris quoque ejus gustus adeo suavis est, ut non solum mentem reficiat, sed etiam corporis cibum oblivisci faciat. Si quoque spiritualia, et mystica contempleris, quidquid de eo comprehendere potueris, suave et delectabile comprobabis, adeo ut parum suavia omnia praeter illum, imo nulla reputes, ipsum vero solum bonum, solum amplectendum et amandum judicabis. Ad superna vero consideranda si mente transeas, dulce erit meditari quale sit Deum videre, et ejus visione satiari, ipsum esse in nobis, et nos in ipso, et unum esse cum ipso, omni miseria carere, et cum ipso sine fine gaudere, horum internus sapor est sponsi guttur. A vitiosis autem affectibus purgatum esse oportet cor quod suavitatem hanc percipiet, quia nisi sincerum vas cordis fuerit, minus percipit, vel retinet hanc suavitatem spiritus, quia adhuc ex faece carnalitatis accessit. Renuit igitur consolari nisi in Deo; memor sit Dei, et delectetur in eo, et in hac delectatione exerceatur, ut deficiat spiritus ejus, id est propria voluntas, et contemnat quod extra Deum delectat. Quantum exteriores delectationes contempserit, tantum in Deo delectari poterit. Delectationem mundanorum abjiciat, mundum, id est mundana, relinquat, solitudinem mentis adeat, sedeat solitarius, et levet se super se, levet corpus super corpus, ut corporalia transcendat, et superna et spiritualia comprehendat. Omne quod est in mundo est concupiscentia carnis, vel concupiscentia oculorum, vel superbia vitae. Qui ista contempserit carnalem concupiscentiam devincendo, ab exterioribus ad interiora, et invisibilia revocando, et calcata superbia se humiliando, profecto mundum relinquit et ad solitudinem venit, ut spiritualium notitiam et saporem apprehendere possit. Haec est Aegyptus de qua populus Dei egreditur, et haec solitudo ad quam debet tendere. Ex hac solitudine mittuntur nuntii, et de fructibus terrae promissionis reportant. Hi nuntii sunt meditationes spirituales et desideria sancta. Isti ad considerandam terram hanc a devota anima mittuntur. Isti terram hanc investigando intrant, de ejus abundantia et dulcedine nuntiant, de fructu secum portant. Iste fructus est illius suavitatis gustus, dulcedinis illius praelibatio, fructus dulcis gutturi animae devotae hunc fructum gustantis, et ejus suavitatem experientis. Hunc qui gustat videt, id est cognoscit quam suave sit hoc guttur suavissimum sponsi, quod omnem suavitatem non solum excellit, sed etiam expellit. Hujus suavitas quo magis sentitur, eo magis desideratur. Esuriem habet in hac vita, non satietatem; refectionem, non plenitudinem. Tam dulcis est enim ut semper desideretur, tam immensa ut nunquam ad plenum comprehendatur, qui sic afficitur ut satiatum se dicat, et totum repletum, nescio an de gutture sponsi, vel de adulterio, et falso reficiatur nuntio: Qui edunt me adhuc esurient, ait sapientia Dei; et qui bibunt me adhuc sitient (Eccli. XXIV). Hic bonitas Dei tenuis gustus est in futuro satietas, qui satiabimur cum manifestabitur gloria ejus, et replebimur in bonis domus Domini. Verus sapor sic a falso discernitur, quia non est vehemens, vel impetuosus, carnem non titillat, sed carnis motus compescit et mitigat. Modestus est, tranquillus, levis, dulcis, pacatus, spiritum roborat, carnem debilitat, mentem accendit et illuminat, non extollit, sed humiliat. Nam suavitas ejus desiderium excitat, et dum ampliora accendit de profectu semper humilem reddit. Cum enim parum est, quod habet, sicut semper se egentem reputat, ita semper humiliter de se sentit. Imperfectus sive falsus sapor divitem sibi hominem demonstrat, quia ad cognoscendum divitias bonitatis Dei non penetrat. Est autem imperfectus quem accipiunt adhuc novi et carnales, et nondum perfectam munditiam cordis consecuti, sed lippientes cordis oculos habentes, ut clare videre non possint, et spiritualia comprenhendere. Inde igitur divites se putant, unde parum vident, et veram cognitionem non habent. Tales si plus illuminati plus cognoscerent, et immensitatem hujus suavitatis apprehenderent, potius humiliarentur, quam extollerentur, quia exiguum intelligerent quod de hac percipere potuerunt. Falsus sapor est, quem inimicus operatur, et hoc quod dulciter afficit, et mentem exhilarat; sed extollit, non humiliat; plenitudinem simulat, sed non habet: nam hunc percipientes quantum a vera gratia vacui sunt patebit si per adversa probentur. Unde thalamo comparari possunt, qui foris est nitidus, sed intus vacuus, foris nitent tales et lucent, quia speciem quamdam devotionis habent, sed intus vacui sunt a virtutibus et fervorem non habent. In hujus thalami secreto dormit, et quietem habet inimicus, quia non excitant, vel fugant eum desideria sancta, et ignitae orationes, sed patitur eum, et fovet tepor mentis et falsus nitor religionis. Horum gloria non est ab intus, nec tam in conscientia quam in exteriori fama; et quia exterius fusi sunt, ideo interna non cognoscunt, vel percipiunt. Horum sapor etsi suavis sit, sed non est suavissimus, quia a sponso non est, sed ab adversario. Suavissimus est quem percipiunt boni, qui per cordis munditiam ad veram bonitatis ejus pervenerunt notitiam. Isti suavissimum guttur ejus praedicare possunt, quia, experientia docente, dulcedinem ejus gustaverunt. Si quoque humanitatem ejus cogitemus, suavissimum fuit guttur ejus per quod divinitatis verba processerunt, quia spiritus et vita fuerunt, sicut ipse dicit. Suavis igitur praedicatio, et verba illa quibus loquebatur de regno Dei. Suavissimum igitur fuit guttur ejus, et totus desiderabilis, desiderabilis humanitatis ejus visio in terris, sed multo desiderabilior glorificata ejus humanitas in coelis, quae etiam angelis est desiderabilis, qui in eam desiderant prospicere. Est enim ille vultu desiderabilis, cujus vultum desiderat universitas civium supernorum, desideratissima vero est divinitatis ejus contemplatio, cui omne quod desideratur non valet comparari. Est igitur totus desiderabilis, qui etiam desirabilis est in membris suis, tam adhuc in terra peregrinantibus quam in coelo regnantibus, quia delectat tam eorum gratia quam considerata gloria. Hic namque habent fulgorem sanctitatis et illic glorificationis. Dilecta eorum sanctitas ad imitandum, et gaudium ad gaudendum cum eis et simul fruendum. Dulcis est gaudii eorum contemplatio quod nostrum quoque speramus, et quod exspectamus. Habet haec exspectatio laetitiam, ut spe hujus gaudentes simus, et in tribulationibus patientes, vel laboribus quos pro hoc sustinemus. Est igitur desiderabilis Christus etiam in suis, quia eos de gloria sua et decore fecit decoros et desiderabiles, ut non solum propter se, sed propter electos desideretur, quos cum eo in gloria socios et consortes habebimus, et quorum gloria gaudebimus. Est igitur totus desiderabilis, quia in se et in membris suis. Et iste est amicus meus, o filiae Hierusalem, hic est a quo diligor et quem diligo, non verbo, neque humana lingua, sed opere et veritate, quia mandata ejus audio et ea servo. Hujus pulchritudinem cogitate, amorem desiderate, filiae Hierusalem, id est, animae ad visionem pacis supernae venire cupientes: per ejus enim amorem, et mandatorum impletionem, pervenitur ad pulchritudinis ejus visionem, supernam felicitatem et pacem, ad quam nos perducere dignetur Jesus Christus sponsus Ecclesiae, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Chapter 41 of 43