Skip to the text

Caput XLI. Sponsus sponsam invitat ad haereditatem suscipiendam.

Veni in hortum meum, soror mea sponsa (Cant. V). Hortus mihi facta es, anima, operando mihi in te diversa virtutum et boni operis odoramenta. Nunc quoque tempus est ut in hortum meum venias, horti mei delicias perceptura, quia soror es, haeres es; veni ad haereditatem, quia sponsa; veni ad amplexus, veni ad somnum ut accipias haereditatem; quia, cum dedero dilectis meis somnum, haec est haereditas eorum. Dormisti exterius, sed corde vigilasti et haereditatem cogitasti; veni ad gaudium pro quo laborasti, quiesce post laborem, contemplare per speciem, quod contemplata es per fidem. Refecit te spes, reficiat nunc visio. In sinistra quievisti, amplexetur te dextera, nec te constringant, et circumdent terrena; veni in hortum meum. Hortus meus deliciarum. In horto meo miro decore rubent rosae martyrum, miro candore nitent et redolent lilia confessorum et virginum. In horto meo diversorum fructuum sunt genera, et tot oblectamenta, quot beatorum in regno regnantium merita. In horto meo omnis plantatio Patrum antiquorum, sive novae gratiae. Quidquid unquam plantatum, quidquid boni actum est ab initio saeculi, huc omnium fructus ascendit. Huc finaliter venit, omnia haec tibi profecerunt, te exspectant, te suscipient. Hic est fructus electorum meorum, qui semper manet, et non est solum facientium, sed etiam hunc in aliis amantium, hunc amando tuum fecisti, me enim amando omnia mea amasti, amando tua fecisti mea, atque meorum merita electis meis sunt communia. Non enim tantum sunt singula singulorum, sed omnia omnium. Veni ergo huc ad universa simul percipienda, quia tibi parata sunt omnia, nova cum veteribus servavi tibi, antiqua scilicet et recentia meorum merita, ut omnibus oblecteris, omnibus potiaris, de omnibus satieris. Messui myrrham meam cum aromatibus meis; myrrham messui in martyribus, aromata in confessoribus et bene viventibus. Martyrum myrrha ad messem venit: nam eorum amaritudo transit, et ad fructum pervenerunt; nam praemia pro labore perceperunt. Confessores de peccatorum suorum confessione, et laudis meae, transierunt ad confitendum nomini meo ad laudem sine labore, ad laudem pacis et meae visionis. Erant aromata confessores: nam bonae vitae exemplo alios refecerunt et bono odore fragraverunt. Myrrham quoque meam messui: nam mortis meae acerbitatem et poenam consummavi, sed per hanc membris meis suavia salutis gaudia comparavi. Cujus passionis gustus amore mihi sapiunt, sed confectum ex illa redemptionis humanae aromate suavi me reficit, nec martyrum myrrha, nec confessorum aromata haec gaudia percepissent, si non mortis meae myrrha percepisset. Sanguis meus flammeum exstinxit gladium ante paradisum collocatum, quo exstincto cherubin quoque quem simul obstruxit homini non negat aditum, quem sui Creatoris novit sanguine redemptum. Nec solum hunc ad suam societatem, sed ad scientiae recipit similitudinem, cherubin enim plenitudo scientiae dicitur, et homo similitudinem scientiae recipit, ut cognoscat perfecte, et sicuti cognitus est, qui hic experte cognovit. Comedi favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo. In passione amara mea pertuli, sed nunc resurrectionis dulcia percipio. Tunc assatus quasi piscis, nunc mel glorificae humanitatis comedo. Et qui eram quasi despectus et novissimus virorum, nunc gloria et honore coronatus super omnia Patris sum constitutus, et non tantum super omnia hominum, sed etiam angelorum, favum cum melle comedo, quia glorificata humanitate cum gloria divinitatis in me fruor, et in membris meis eadem percipio, haec est dulcedo mea, hae deliciae meae cum filiis hominum, hae epulae, hoc convivium. Hoc mihi cibus et potus est, ut melle dulcius haec comedam, et vino et lacte jucundius ac delectabilius bibam. His deliciis fruor, et eisdem membra mea cibo et poto: nam favus mellis mihi erant dulces in moribus et operibus, vinum et lac sapientes et simplices, ad quod convivium soror et sponsa veni post labores.

Chapter 42 of 43