Caput XLII. De assumptione Mariae, et ejus laudibus.
Quae est ista quae ascendit, et transiens deserta? (Cant. III). Quo tendit aut quid portendit floribus operta? Papae, furem non offendit opibus referta, virgo singularis. O praedo, jam praedaris, praeda factus virginis! Haec est hostis Holoferni, mulier Hebraea, quid Judaeos Aman spernis, Esther est Judaea, Mardochaeo crucem sternis, punieris ea. Singularis ferus, rex est Assuerus, Esther magni nominis, haec est illa virga Jesse, quam fert Isaias de radice natam esse, cujus flos Messias, passionis suae messis stravit mundi vias, fructu centenario, cum sexagenario atque tricenario. Haec est Sunamitis illa, quae David servivit. Ista Jahel tam pusilla Sisarum contrivit. Haec est regina Saba, quae regis adivit Salomonis regna, cujus sapientiam audivit in sacrario, haec de manu Pharaonis suum salvat masculum, haec est vellus Gedeonis, rore ditans vasculum, haec est veri Salomonis singulare ferculum et turris eburnea, a toto refulgens aurea tota delectabilis, haec est in quo se reclinat rex, reclinatorium viatorum dum declinat, haec est diversorium, caput super hanc inclinat, non habens tugurium, Rex aeternae gloriae. O quam dulcis est memoriae mater tam laudabilis! Haec est arbor inflammata, sed comburi nescia, stella Jacob procreata, veri solis nuntia, porta semper obserata, soli regi pervia, sed et arca foederis, allata David humeris, magno translata jubilo. Lunam tenens haec sub planta, sole stat circumdata, talis exstat et tam sancta, tot habens charismata, tot figuras, signa tanta, tot gerens aenigmata, quot sunt coeli sidera. O quanta sit considera, tu quisquis es in jubilo, istis suffulta flosculis, istis malis stipata, stat eruta periculis, in portu laureata, desideratis osculis jam fruitur beata conjuncta Trinitati! O plaudant jam renati! O jubilum quo jubilat, mater nato unita! O quam praeclara rutilat duplicibus vestita, translator non sic ventilat, fides allegat ita quod regnet jam cum Deo! Ave, Maria, gratia plena; tecum sit Deus. Corruptionis nostrae quam somniat Judaeus. Tabescat in fallacia seductor Sadducaeus: nam vere surrexisti. O dulcis mater Christi, reorum miserere! Ave, Maria, mater gratiae, mundi regina, mater misericordiae, salva nos a ruina, fons vitae, vena veniae, venire tunc festina cum morti appropinquamus, ut tecum valeamus perpetue gaudere, Amen.
Chapter 43 of 43