Caput primum. Praelibatio materiae de qua agitur in hoc opere.
HUGO. Inspecto illo quem de Emmanuelis conceptu vel partu scripsistis tractatu, multa admodum placuerunt. Verumtamen, ut vera fatear, mihi ad plenum satisfacere non potuerunt. Nam exquisita illa altercationis nostrae ratiocinatio jam me an ancipitem quidem sententiam traxit, sed in contrariae partis assertione solidare non potuit. RICH. Puto, mi Hugo, quia intentionis nostrae studium nonnihil effecit, si jam te de pertinaci ad ancipitem sententiam perduxit. Nam multo tolerabilius est dubitare de veritatis assertione, quam falsa confidenter astruere. Supra modum autem miratus sum pariter et indignatus quod te, quod tuum illud ingenium tam tenuis araneae tela potuit irretire, et pene insolubililiter illaqueare. Ista procul dubio illaqueatio tua praecipua causa fuit, quae me ad confutandum erroris seminarium scribere coegit. Veritus sum sane ne alios involveret error qui te irretire potuit, et ecce quod verebar accidit. Nam alium quemdam ex magistri tui Andreae discipulis postmodum offendi, quem eodem erroris laqueo, quo etiam te prius irretitum inveni. HUGO. Nescio qua fronte telam araneae dicitis, quam totis machinationis vestrae conatibus disrumpere non sufficitis. Sed ne me aestimet quis contentioso fine pugnas verborum quaerere, paratus sum ea quae me movent exponere, et in omnibus rationem apertam recipere, rationi acquiescere, et ut animum meum plenius exponam, paratior sum ob reverentiam tanti sacramenti, paratior, inquam, a veritate vinci, quam sophistice vincere, et contentiose agere. RICH. Placet admodum, frater, placet quod te vel sero tanti sacramenti reverentia tangit. Sed jam exspecto a teipso audire quae sint illa quae juste debeant vel valeant animum tuum movere. HUGO. Primo quidem quod rationes quibus illum quem vocatis errorem convincere tentatis, videntur infirmae, nec satis necessariae. Verum illae quas ad dandi signi commendationem refertis, satis placent per se consideratae. Sed si circumstantiam litterae cogitemus, nil omnino videntur ad rem pertinere. Nam illa quam de electione boni ponitis sententia, videtur mihi violenta, et illa quam de duobus regibus datis satis peregrina. RICH. Nescio quid sit illud quod te in illo tractatu nostro tibi placuisse dicis, qui pene totum quod diximus reprehendis. Sed debes singula eorum quae te movent explicare plenius, si quaeris ut ad singula tibi sufficienter respondeamus. HUGO. Gratum habeo quod proponitis.
Chapter 30 of 78