Skip to the text

Caput XIV. Defectus Israelitici regni, et adventus Emmanuelis nostri, quomodo possunt alteruter ex altero perpendi.

RICH. Attendendum autem quomodo ista duo respondent sibi mutuo, ut alterutrum possit perpendi ex altero, Israelitici videlicet regni defectus, et Emmanuelis nostri adventus: nam, postquam in Israel coeperit alienigena regnare, certum sit promissi pueri, virgineique puerperii tempora instare. E converso autem, postquam virginei uteri puerperium praedicari coeperit, certum sit quia Israeliticum regnum ad defectum venit, et de caetero quidem in pristinum statum nunquam reformari poterit. Mille pro certo, et eo amplius anni jam sunt transacti ex quo coepit virginalis partus praedicari, et illa utique Israelitici regni desolatio quae jam praecesserat, usque hodie perseverat.

Nota et illud, quomodo hoc loco propheta tacet quod patriarcha praedixit, et e converso, quod ille tacuit, iste futurum praedicit. Nam, quod iste de regni defectu in Juda omnino tacuit, in terra utique Israel futurum praedicit: Derelinquetur, inquit, terra a facie duorum regum suorum (Isa. VII). Econtra de Juda ab illo praedicitur quod ab isto tacetur: Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est (Gen. XLIX). Aliud est praelationem aliquod ad tempus vacare, atque aliud omnino deficere. Aliud utique successionem regum interpolari, atque aliud regiam potestatem de gente in gentem transferri. Tunc sceptrum sane aufertur, quando alienis datur. Certe ex quo datum est illis qui de Juda erant sceptrum gerere et imperium exercere, nemo alienigena super Judam in regem unctus fuit usque ad Herodem, sub quo Emmanuel noster per virgineum partum in mundum venit. Tunc igitur his qui de Juda erant sceptrum aufertur, quando Herodi datur, et ad ejus haeredes transfertur. Tunc Judas cum ipsa re etiam jus repetendi amisit, quando Herodes regiam potestatem sine reclamatione possedit, et ad haeredes transmisit. Vides certe quomodo sub uno, eodemque tempore impletur et quod per patriarcham de Juda, et quod de Israel per prophetam praedicitur. HUGO. Quamvis nonnihil sit adhuc quod me moveat in hac nostra sententia, illud tamen admodum placet quod videtur concordare cum illa prophetia, quae jam ubique terrarum lectitatur in Christi Ecclesia: Cum venerit Sanctus sanctorum, cessabit unctio (Dan. IX). RICH. Nunc et illud attende, de hac ultima de promisso puero sententia, quomodo, vel quam convenienter respondeat ad superiora.

Chapter 43 of 78