Caput III. Post datam rationem quae satisfaciat Christiano, datur et alia quae satisfacere debeat Judaeo.
RICH. Sed audi adhuc quod Judaeo quidem etsi non satisfaciat, ad satisfactionem tamen sufficere debeat. Nonne Judaeus, quaeso, tecum sentit quod conceptus ille, et partus in signum a Domino datum fuerit? HUGO. Sentit utique in hoc mecum, et ego secum: et si audes negare damus propheticum testimonium. RICH. Qui ergo dicitis hoc esse virginem concipere, in primo videlicet coitu hoc ille contingere, potestis, quaeso, probare hoc esse contra legem naturae, vel praeter usum multiplicis experientiae. HUGO. Minime. RICH. Qua ergo ratione, quaeso, dicetur rei alicujus signum esse debere, si promittat futurum feminam in primo coitu concipere, quam si praedicat sub ortu solis leporem currere, vel canem latrare, cum indifferenter possint haec omni die, omni hora per diversas regiones contingere? HUGO. Hic do locum Judaeo ut respondeat pro semetipso. RICH. Quaero item a te, pariter et a Judaeo utrumnam credatis aliquam concipere a viro quae possit remanere virgo. HUGO. Minime absque dubio. RICH. Quomodo ergo dici potest quod aliqua de viro virgo concipit, quae quamvis in primo coitu concipiat, hoc ipsum quod virgo est ante conceptionem amittit? HUGO. Ut secundum Judaeum dicatur, illa virgo concipit quam hora concipiendi virginem invenit. RICH. Sed, si quam in coeundo invenit virginem hora concipiendi nunquid et aeque virginem invenit hora pariendi? HUGO. Absit a nobis hoc dicere, vel ullo modo credere! RICH. Certe utrumque dictum est de Virgine: Concipiet, et, pariet. Non dictum est: Ecce virgo concipiet, et non virgo pariet, sed ait: Ecce virgo concipiet, et pariet filium. Videte quam caute, videte quam provide Spiritus sanctus praevenit corda malignantia, et obstruxit os loquentium iniqua. Quid hic habes, quaeso, quod respondeas pro Judaeo? HUGO. Respondeo me Judaeum non esse, nec necessarium habere pro ipso respondere: hic iterum do ei locum respondendi per semetipsum. Verum, si vultis ut vestra assertio palmam obtinere possit, probare oportet vel quod signum illud in conceptu et partu Virginis non sit datum gratia tollendi timoris, vel quomodo res, quae post tot tempora futura erat, tollere possit timorem illum qui tunc instabat. RICH. Bene facis quaerendo quod nescis, quamvis hoc ipsum ex jam dictis et scriptis nosse debueris.
Chapter 32 of 78