Caput XXIX. Quod Emmanuelis nostri puerpera in omni fuerit virtutum consummatione perfecta.
Attendite, obsecro, quam magnum, quam mirabile fuerit hoc prodigium in oculis Prophetae, in cujus considerationem simul et admirationem pariter omnes invitavit, cum dicit: Venite et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram (Psal. XLV). Quae autem sint illa prodigia quae tantopere miratur, consequenter adjungitur, cum dicitur: Auferens bella usque ad finem terrae, arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni (Psal. XLV). Quae est ista, obsecro, terra de qua bella omnia finetenus auferuntur, nisi illa de qua idem Propheta alibi protestatur: Veritas de terra orta est, et justitia coelo prospexit? (Psal. LXXXIV.) De hac itaque terra omnis pugna tollitur; in hac terra pax plena reparatur: Arcum, inquit, conteret, et confringet arma. In arcu, et sagitta percussio quidem est, non tam virtuosa quam artificiosa. Econtra in gladio et hasta percussio profecto est, non tam artificiosa quam virtuosa. Per arcus ergo intelligimus tentationes fraudulentas, per arma vero tentationes violentas. Attende itaque in quantae securitatis arcem se erexit, ad quam tam violenta, quam fraudulenta tentatio, nullum de caetero accessum habere jam potuit: Arcum, inquit, conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. Sicut per arcum seductiones, sicut per arma oppressiones, sic et in scutis intelligimus excusationes. De quibus in Propheta sic habes: Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis (Psal. CXL). Excusationes sane quasi quaedam vitiorum scuta sunt, quibus se contra veritatis jacula muniunt, et contra virtutum jaculationes non mediocriter defendunt. Sed illud oportet sciri, quia ubi non est locus accusationi, nullus procul dubio relinquitur excusationi. Quem sua namque conscientia in nullo accusat, non est unde se excusare oporteat. Virginalis itaque illa puerpera cui nihil de plena virtutum consummatione defuit, in nullo omnino excusatione aliqua eguit. Nam, si vel impossibilitas ipsa aliquid in ea de aliqua virtutum perfectione minuit, profecto pro ea parte eadem ipsa impossibilitas ei ad excusationem fuit. In eo ipso itaque supereminentis, et supra modum aestuantis amoris datus coelitus ignis, designata excusationum omnium scuta exussit, quia plenitudo gratiae charitatisque consummatio nihil spiritualis infirmitatis, nihil imperfectionis reliquit, quod vel per impossibilitatem excusari oportuit. Ex his itaque advertere licet, quod Emmanuelis nostri puerpera in omni fuerit virtutum consummatione perfecta. Quis illud primum, et maximum mandatum sic unquam implevit? quis sic unquam implere poterit? Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua (Deut. VI; Matth. XXII; Luc. X): ex hac utique exaestuantis amoris flamma exusta sunt scuta illa jam dicta.
Chapter 58 of 78