Caput XI. Quod in his duobus regibus non illos duos qui in regno Israel adhuc supererant intelligere debemus.
HUGO. Sed hic jam mihi occurrit quid illi valeant dicere, qui Emmanuel putant eumdem esse quem filium Isaiae. RICH. Et hoc ipsum quid sit vellem audire. HUGO. Certe illi qui de Israel, et qui de Juda erant de eadem progenie descenderant, et ejusdem professionis esse debuerant. Oportuit ergo eos qui de Israel erant et sub Phacee militabant, tum debito cognationis, tum debito professionis fratres suos filios Juda non impugnare, sed defensare, et contra regem Syriae quoties opus esset, vel contra quoslibet oppugnatores se murum opponere. Terram igitur in qua Phacee principabatur, rex Achaz, ni fallor, principaliter detestabatur, cujus malitiam quanto circa se abominabiliorem sentiebat, tanto detestabiliorem habebat. Scimus autem quia adhuc de regno Israelitico usque ad ipsius destructionem duo tantummodo reges supererant: Phacee scilicet qui tunc sceptra gerebat, et Osee sub quo destruendum erat. Possunt ergo Judaei non inconvenienter, ut arbitror, quod de duobus regibus dicitur, ad hos reges referre, qui jam post modicum temporis de caetero non poterunt terram illam regi Achab detestabilem, neque in seipsis, neque in suis haeredibus regere vel defensare, quia depopulanda erat antequam promissus puer quem putant filium Isaiae, sciret patrem et matrem vocare. RICH. Si illud quod superior disputatio invenit menti tuae non excidisset, haec quam ponis sententia locum non haberet. HUGO. Quid illud? RICH. Certe si eorum puer sub Phacee tempore natus fuerat, sub imperii eversione, si non amplius, fere decennis erat: et quomodo dicemus Puer patrem et matrem vocare nesciret? Si vero sub Osee natus fuit, jam solus rex regno Israelitico superfuit, et de eo dici non potuit, quia antequam sciat puer reprobare malum, et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestarisa facie duorum regum suorum. HUGO. Pudet me dixisse, et jam non video quid debeam de his regibus sentire, nisi dicamus prophetam numerum pro numero ponere, et terrae nomine, tam terram Israel quam terram Syriae oporteat intelligere. RICH. Nisi illud quod propheta hoc loco posuit secundum aliquem dicendi modum de his terris, vel earum regibus spiritualibus posuimus, sententia nulla esset. HUGO. Tempus jam est, si placet, vestram illam ad quam animus vester, ut dicitis, magis accedit sententiam explicare. Nam mihi quidem non videtur probabile prophetam hoc in loco numerum pro numero posuisse, et in una eademque sententia hinc numerum confundere, illinc tamen diligenter expressisse. Nam de regibus loquens, etiam numerum expressit cum dixit: A facie duorum regum suorum. RICH. Fiat tibi prout postulasti.
Chapter 40 of 78