Skip to the text

Caput VII. Cujus rei signum convenienter dici possit partus quem Dominus proponit.

HUGO. Sicut superius jam dixi, ea quae a nobis dicta sunt de signi qualitate, vel commendatione, admodum placent considerata per se, sed circumjacenti litterae nullo modo videntur cohaerere, et eo ipso nil ad rem pertinere. RICH. Putas, quaeso, in prophetis ubique hoc debere vel posse observari, ut quidquid in eis ubicunque dicitur, oporteat praecedentibus et subsequentibus coaptari? HUGO. Scio utrumque in prophetis frequens esse, et sequentia praecedentibus modo cohaerere, modo non cohaerere. Sed quamvis ista sententiarum cohaerentia ubique observari non valeat, non tamen consequens est ut idcirco hic observari non debeat. Cum enim certae rei gratia signum propositum fuerit, videte quam absurdum sit, ut repente rei alterius signum exhiberi dicatur, et rei quidem de qua nulla mentio fit. RICH. Diximus jam, et audisti occultandi sacramenti gratia factum fuisse, et hoc tibi deberet sufficere. HUGO. Nemo mihi potest persuadere quod Spiritui sancto, qui in Isaia loquebatur, esset difficile rem cujus signum promissus puer esse possit, latenter tangere, et nihilominus secreti sui arcanum sub aliquo verborum integumento abscondere. Neque hoc posito, quod dico erit illa quae de signi multiplicitate dixistis evacuare, sed solidare. Nam unum idemque signum potest multiplex esse, et multa significare. Imo ita fiet ut id, quod a vobis exigo, sit, ut sic dicam, ad fundationem, illa vero, quae superius dixistis, ad superaedificationem. RICH. Oportet tandem instantiae tuae, ne dicam pertinaciae, morem gerere, et velut delicato puero juxta desiderium satisfacere. Recole ergo quid reges illi qui Hierusalem debellare venerant, proposuerint, vel quid Dominus per prophetam consequenter promiserit: Ascendamus, inquiunt, ad Judam, et suscitemus eum, et avellamus eum ad nos, et ponamus regem in medio ejus filium Tabeel. Et Dominus ad haec: Non stabit, et non erit istud (Isa. VII). Pro qua, quaeso, causa putas eos convenisse ad Judam debellandum? HUGO. Dixissem certe ad dilatandum regnum suum, nisi proposuissent evestigio substituere ibi regem alium. Magis itaque mihi videntur intendere, et laborare ad eversionem cultus divini, quam ad dilatationem regni sui. Avellamus, inquiunt, Judam ad nos. Unde, quaeso, et quo? Unde, inquam, nisi ab eo in quo Judas ab eis diversus erat? Vel quo, inquam, nisi ad id in quo ipsi unum erant? Pluralitatem certe deorum recipiebant, et in hoc unanimiter consentiebant, et in hoc ipso unius professionis erant. In eo ipso vero Judas ab eis diversus erat, quod juxta professionem suam unum, et verum Deum colere debebat. Principaliter itaque ad hoc niti videntur, ut possent in eis unius Dei cultum evertere, et catenus ut non esset unde iterum posset repullulare. Avellamus, inquiunt: aliud est avellere, aliud est praecidere. Arbor certe cum in ramis, vel in trunco praeciditur, remanet ei radix adhuc unde reparetur. Sed cum radicitus avulsa fuerit, jam non ei superest unde reparari possit. Qui igitur Judam a fidelitatis suae loco, ut sic dicam, ad infidelitatis suae participationem a vellere tentabant, quid aliud in eis quam verae Divinitatis cultum irreparabiliter evertere parabant? RICH. Acute satis in his omnibus vidisti, nec occurrit modo unde jure debeas reprehendi. Unius itaque et veri Dei cultum ab hominibus deleri cupiebant, qui Judam quidem (qui solus tunc temporis inter homines hujus professionis erat) ad se avellere, et suo errori implicari volebant. De hujus sane culturae abolitione Dominus repromittit, cum dicit: Non stabit, et non erit istud. Amodo, inquit, et usque in saeculum non erit, ut Judas avellatur, et cultus verae Deitatis ab hominibus deleatur. Quod modo hic promittitur de Juda, hoc est quod alias aliis verbis promittitur de Ecclesia: Et portae inferni non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI). Sicut in evellenda Dei cultura nemo praevalere potest adversus Judam, sic in evertenda fide catholica nemo praevalere potest adversus Ecclesiam. HUGO. Animadverto quid velitis dicere. Sed quod dicitur, non erit istud, puto gemino modo intelligi posse. Cum enim ad id quod praemissum est evellamus, respondetur non erit istud, potest specialiter intelligi quod non ab eis avelletur, vel generaliter, quod nullo modo, nullo tempore avelletur. RICH. Ex his itaque duobus quid tibi videtur majus? HUGO. Cum illa promissio sit specialis, vel potius singularis, ista generalis; illa parvi temporis, ista perennis; incomparabiliter est major ista, quam illa. RICH. Hoc absque dubio Dominus promittit quod majus fuit, et ad hujus promissionis confirmationem signum proponit, in eo quod dicit: Ecce virgo concipiet, et pariet (Isa. VII).

Chapter 36 of 78