Caput XII. Quod in duobus regibus non intelliguntur duae personae tantum, sed gemina series regum secundum geminum regnandi modum.
RICH. Sed prius vellem ex te, si placet, audire quomodo intelligis quod in propheta audis: Si fuerint tres isti viri in medio ejus, Noe, Daniel et Job, ipsi in justitia sua liberabunt animas suas (Ezech. IV). Nunquid in tribus istis viris tres tantum personas accipis? HUGO. Minime; imo triplex genus hominum juxta virorum illorum mores viventium. RICH. Quid de illo dicis quod legis in Evangelio: Erunt duo in lecto uno? (Luc. XVII.) HUGO. Et hic eodem modo duo hominum genera intelligo. RICH. Quid si hoc quod dicitur de duobus regibus juxta eamdem acceptionem intelligimus? HUGO. Certe nec hic eam oportet respuere, si viderimus adjacentia huic acceptioni concinere. RICH. Scimus certe quia terra Israel regem habuit secundum geminum modum. Nam modo, ut sic dicam, legitimum, modo habebat adulterinum. Legitimum de tribu Juda, et stirpe Davidica; adulterinum, de qualibet tribu alia. Illum juxta Dei institutionem, istum secundum usurpationem. Nam primum modum instituit propitius; secundum permisit iratus. Quando autem illi qui de Israel erant, secundum primam institutionem regem habebant, regnabant super ipsos simul, et super Judam; quando vero secundum usurpationem regnum obtinebant, super ipsos tantummodo regnabant, non autem super Judam. Pro hujusmodi itaque regibus regi Achaz praedicitur de terra quam, sicut superius docuisti, principaliter detestabatur: Antequam puer sciat reprobare malum, et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris, a facie duorum regum suorum (Isa. VII). Quod est apertius dicere: Antequam puer, secundum quod puer est, incipiat malorum et bonorum nostrorum experientiam capere, et ejusmodi experientiae peritiam habere, incipiet in Israel carnale regnum deficere, et de caetero nunquam continget, vel de tribu Juda, vel de qualibet sui generis tribu alia, illis regem habere. Circa nascendi namque Emmanuelis nostri tempora regnum Israel ad alienigenam transiit. Nam Herodes jam in Judaico populo imperialia jura suscepit.
Chapter 41 of 78