Caput XXVI. Quod nisi ad plenum purgata fuisset, talem fructum facere non posset.
RICH. Certe et ipsa beata Virgo Maria etiam tunc secundum carnem terra erat, quando ab angelo audiebat: Ave, gratia plena; ecce concipies, et paries filium (Luc. I). Absque dubio etiam tunc secundum carnem terra erat, et in terram ibat: terra erat per mortalitatem, et in terram ibat per mortem. Unde hoc ergo, illam tali terrae talem fructum facere posse? Sed constat pro certo quia, nisi ad plenum purgata fuisset, fructum talem, itaque sublimem facere non posset? Quod diximus, dicamus apertius. Nisi ab omni vitiorum contagione penitus purgata fuisset, Deum Dei Filium generare non posset. Ut enim virgo conciperet, virgo pareret, summa sanctitate, summa puritate opus habebat. Quo itaque ordine, quave ratione ad tantae sublimitatis gratiam Virgo gloriosa promovetur, mystico eloquio describitur, cum per prophetam ad Achaz dicitur: Quia antequam puer sciat reprobare malum, et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris, a facie duorum regum suorum (Isa. VII). Terra sane a terendo dicitur, et merito ex ea contritionis nostrae malum figuratur. Dicitur itaque haec terra reges suos, et utinam tam bonos quam malos. In duobus utique regibus intelligimus tyrannidem duorum principalium vitiorum, sicut in terra contritionis et captivitatis nostrae malum. Ut autem melius cognoscas qualitatem hujus miseriae de qua loquimur terrae, cogita triplicem illam regionem inhabitationis nostrae, non dico Asiam, Europam et Africam, sed triplicem contritionem conditionis humanae. Prima regio miserae hujus inhabitationis nostrae est humana corruptibilitas, secunda autem humana passibilitas, tertia vero humana mortalitas. Nam saepe ex corruptione primo quidem insensibili deducitur ad quamlibet molestam et anxiam passionem; passiones autem variae deducunt ad mortem. Haec autem terra misera, et inhabitatio molesta habet duos exactores malignos reges trucem tyrannidem exercentes: in vitio concupiscientiae, habet regem fortem. In vitio ignorantiae, regem fallacem. Ille opprimit, iste seducit. Huic gemino regi militat quidquid in nobis rationi repugnat. Uterque itaque in terra jam dicta regnum sibi vendicat, et de die in diem dilatare festinat; sed ille per violentiam, iste per fraudulentiam. Iste subjugavit sibi infideles omnes, sed utinam solos; ille sibi subjecit fidelium etiam quoslibet malos, et utinam minime vexaret vel bonos. Sed quos, quaeso, non vexat ardor concupiscientiae; quos, quaeso, quandoque non circumvenit error ignorantiae? Qui post concupiscentias eunt, uni istorum regum deserviunt. Alteri autem deserviunt ad nutum qui dicunt bonum malum, et malum bonum, ponentes dulce in amarum et amarum in dulce, ponentes lucem tenebras et tenebras lucem. Taliter utique, et talibus regibus contingit nos saepe subservire in terra captivitatis nostrae. Habemus itaque in duobus regibus duplex vitium, tenemus in terra contritionis nostrae triplex malum. Illa ad culpam, ista ad poenam. Sed piae mentis est illa patienter sustinere quae sunt ad poenam, abominari autem et detestari ea quae sunt ad culpam. Impietatis vero est illa quae ad culpam sunt libenter amplecti, ea autem quae ad poenam sunt, funditus detestari. Hinc est quod ad impium regem per Isaiam dicitur: Terra, inquit, quam tu detestaris. Absque dubio impii detestantur mortalitatem, quia semper vivere vellent, ut semper peccare possent. Detestantur passibilitatem, quia vellent transire impune quod committunt cum desiderio et delectatione. Bene ergo ad Achaz regem impium dicitur: Terra, quam tu detestaris. Et additur: Derelinquetur a facie duorum regum suorum.
Chapter 55 of 78