Caput XXIII. De spirituali, et summae dulcedinis melle, et quod ejusmodi cibo Emmanuel satiatus sit ab hora conceptionis suae.
RICH. Mel, ut dictum est, de coelo venit, et de summis in ima descendit, cujus dulcedo dulcedinem omnem incomparabiliter excedit. Sed a quo coelo descendit putamus mel illud, unde noster Emmanuel est cibatus, et pastus? Credimus quia a summo coelo egressio ejus. De summi Patris apotheca melliflua illa dulcedo descendit, unde Emmanuelis infantia educata fuit. Absque dubio quidquid dulcoris, quidquid suavitatis, quidquid jucunditatis Pater habuit, totum Emmanueli illi instillavit. Ecce a quo coelo ros ille descendit, unde cor illud irrigatum fuit? Roravit Pater, nec solus roravit, sed et Spiritus sanctus. Roravit Pater gignendo, roravit Spiritus sanctus uniendo. Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem (Isa. XLV). Roravit Pater, mittendo quem genuit; roravit Spiritus sanctus, inspirando qui univit. Nam unus idemque Emmanuel est et a Patre genitus, et de Spiritu sancto conceptus. De Patre genitus secundum Divinitatem, et de Spiritu sancto conceptus secundum humanitatem. Unus idemque a Patre missus, et a Spiritu sancto unctus. Propterea, inquit, unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV). Cogita, si potes, qualis vel quanta fuerit ista laetitia, et quid dicturi sumus, vel quid digne dicere possumus de ipsa? Si vis, oleum est; si vis, mel est. Oleum est, quia ungit; mel, quia pascit. Adde et illud, si placet, quia haec mellea dulcedo illi pro cibo et pro potu fuit. De hac satiatus, de hac inebriatus fuit. Totus ille torrens voluptatis ejus usibus cessit, et mirum quomodo homo unus, imo puer parvulus, totum absorbere potuit. De hoc torrente et caeteri potantur, et satiantur, sed in patria; iste hoc ipso potatus est etiam in perigrinatione sua. De torrente in via bibit, propterea exaltavit caput. Sed, ut adhuc mireris amplius, iste de quo loquimur parvulus qui nobis est datus, mellea quidem, et supercoelesti dulcedine prius est cibatus quam natus. Quando enim putas primum coepit Emmanuel noster butyrum et mel comedere? Certe ex quo coepit homo esse, certe ab ipsa hora conceptionis suae repletus est totius dulcedinis, totius suavitatis plenitudine.
Chapter 52 of 78