Skip to the text

Caput XXI. Quid mystice intelligendum sit de butyro, vel quae sit ejusmodi cibi comestio.

RICH. Mel, ut dicitur, de coelo descendit; butyrum, ut novimus, de carne venit. Mel de coelo, mediante rore; butyrum de carne, mediante lacte. Quid est enim butyrum, nisi quaedam pinguedo lactis, et quid est mel, nisi quaedam dulciflua, ut sic dicam, crassitudo roris? In lacte, propter sui dulcedinem, recte intelligitur cordis dulcedo; in butyro, propter sui originem, recte intelligitur cordis exsultatio. Butyrum de lacte colligitur, et vera cordis exsultatio de vera cordis dulcedine generatur. Quanto abundamus lacte, tanto et butyro possumus abundare. Sic et juxta abundantiam benignitatis erit et abundantia jucunditatis. Si cor Christi attendimus, nihil illo dulcius, nihil illo benignius. Nil uspiam creaturarum illo corde dulcius esse potuit, nil unquam dulcius esse poterit; nullum cor corde illo uberius exsultavit: vera cordium nostrorum exsultatio solet esse de testimonio conscientiae. Gloria nostra, inquit, haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I). Testimonium conscientiae bonae in nostro corde, concupiscentiae non consentire. Testimonium conscientiae in illo corde, nullam concupiscentiam sentire. Quid illa conscientia mundius fuit, quae nullam concupiscentiam sensit? Quid illo corde dulcius fuit, quod nulla malitia tetigit, quod nihil fellis, nil amaritudinis vel habuit vel habere potuit? Secundum autem magnitudinem dulcoris, erat et in ipso magnitudo exsultationis. Perpende, si potes, quanta dulcedo cordis illius fuerit, quam tanta passionis acerbitas interpolare vel attenuare non potuit. Inter patiendum magis compatiebatur inimicis suis, quam misereretur membris suis. Prae caeteris omnibus Emmanuel cor carneum ad compatiendum habuit, quoniam ad omnem pietatis affectum nihil illo unquam tenerius fuit. Solus Emmanuel potuit de verae dulcedinis plenitudine, et perpetuitate gaudere, et hoc illi fuit, mediante lacte, butyrum de carne trahere et abundare. Quae enim alia apud illum fuit comestio butyri, quam internae dulcedinis gaudio jugi celebritate perfrui?

Chapter 50 of 78